Cedrus 
Table of contents -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

INCIPIT CEDRVM BONICOMPAGNI

[1. PROLOGVS SVPER STATVTIS.]

[1.1] Propter geminam uictoriam quam Palma et Oliua mihi de inuidis prebuerunt,1 exalti sunt libri mei sicut cedrus Libani et quasi plantacio rose in Iericho.2

INCIPIT CEDRVM BONICOMPAGNI: om. PT Bonicompagni V INCIPIT PROLOGVS LIBRI QVI DICITVR CEDRVS MAGISTRI BONCOMPAGNI P3        de inuidis tr. P3 post prebuerunt       exalti: exaltati P3 R exadltati P3ac

[1.2] Vnde librum presentum Cedrum appello, quoniam hoc est dignus nomine nuncupari. Vel Cedrus dici merito potest per quandam similitudinem effectus. In hoc siquidem libro de statutis generalibus et laudamentis tractatur, quorum auctores uidentur ubique terrarum exaltari ut cedrus, cum inter alios componendi generalia statuta et pronuntiandi laudamenta recipiant potestatem. Cedrus quidem est Libani fructus, qui propter aureum quem obtinet colorem et per quamdam saporositatem dominabilis acetositatis uniuersos excedit in pulchritudinem fructus. Vnde magnis uiris et dominabus specialibus exhibetur. Infra ipsius nempe corticem contritum ponitur marmor cum aliquot speciebus ad bulliendum, sicque fit indecitrinum unguentum, quod facies subtiliat et clarificat dominarum et uulnerata corporis loca peculialiter cicatricat.3

mei: nostri P3 presentum: presentem P3 R nuncupari: appellari P3 per: propter P3 quandam: quamdam R similitudinem effectus: similitudinis effectum P3       et om. P3       quidem est: est quidam P3       fructus Libani tr. P3       quamdam: quandam P3       pulchritudinem: pulchritudine P3 R       fructus tr. P3 ante in       specialibus: specialius P3       indecitrinum: abicurmum P3

[2. ORDO CAPITVLORVM.]

[2.1] Pertractato libri prologo duxi capitula regulariter ordinare, ut in omnibus notitia facilior habeatur.

non incipit P3 novum capitulum       Pertractato: Peracto P3

[2.2] QVID SIT GENERALE STATVTVM. VNDE DICATVR. QVIBVS LICEAT FACERE STATVTA ET INFRINGERE. QVALITER DEBEAT TALIA COMPONERE STATVTA DICTATOR.

INFRINGERE: II. add. P32       COMPONERE STATVTA DICTATOR: DICTATOR STATVTA COMPONERE. III. P3

[3.] QVID SIT GENERALE STATVTVM.

[3.1] Generale statutum est proprie lex imperialis, que debet ubique terrarum generaliter obseruari. Sed hic improprie dicitur generale, nisi ad restrictionem4 intelligatur, ut sit minus uel parum generale.

rubr. om. codd. QVID: EXPLICIVNT CAPITVLA LIBRIS CEDRI. INCIPIT LIBRVM QVI DICITVR CEDRVS. praem. P3       imperialis lex tr. P3 improprie P3: proprie codd. R restrictionem legi: rerum solutionem P3 restrinctionem R codd.

[3.2] Statutum igitur hic potest taliter diffiniri: Statutum est quedam uerborum series in scriptis redacta, in qua continetur quomodo illi, qui tenentur statuto, se in publicis et priuatis negotiis regere debeant et quam siue quantam pati penam, si statuti non obseruauerint mandata.

illi om. P3 debeant: debeat P3       penam: debeat add. P3

[3.3] Vel aliter: Statutum est arbitraria mundi norma, que a uulgari hominum consuetudine procedit.

[3.4] Nam quelibet ciuitas in finibus Ytalie sua facit statuta seu constitutiones, quibus potestas uel consules publica excercent negotia et puniunt excedentes, non obstante aliqua lege, que contra statutum dicere uideatur, pro eo quod illa statuta seu constitutiones iurauerunt integraliter obseruare.

Ytalie: Italie P3       seu P3 R: sue codd.       dicere: esse P3       seu: siue P3

[3.5] Porro|[109va] quedam statuta fiunt quandoque a castellanis burgensibus et uillanis, que largo modo generalia et strincto possunt specialia nuncupari.

fiunt R P3: sunt VPT ?M       strincto: stricto P3

[3.6] Fiunt etiam in multis partibus Ytalie quedam iuuenum societates, quarum aliqua falconum, aliqua leonum, aliqua de tabula rotonda societas nominatur.5 Et sic diuersi nomina diuersa societatibus superimponunt. Et licet ista consuetudo sit per uniuersas partes Ytalie, multo fortius in Tuscia uiget, quia uix reperirentur in aliqua ciuitate iuuenes, qui non sint adstrincti alicui societati uinculo iuramenti. Huiusmodi quippe societates quedam faciunt fieri per manum publicam statuta, que uulgo 'breuia' nominantur. Vnde dicatur: "Iste iurauit ad nostrum breue," seu "Non iurauit ad breue nostrum."

Ytalie partibus tr. P3       societas om. P3       sic om. P3       sit om. P3       Ytalie partes tr. P3       quia: qui P3       adstrincti: asstricti P3       quippe: quidem P3       dicatur: dicitur P3       Non P3: om. codd. R

[3.7] Eodem modo faciunt plures, qui tures hedificant, quoddam statutum quod uulgo 'breue' nominatur, in quo continetur quomodo uel quantum debeant leuare turem uel custodire et qualiter unus alterum iuuare teneatur.

tures: turres P3       statutum P3 R: statuta codd.       turem: turrim P3       unus om. P3

[3.8] Fiunt et quandoque ab hospitalariis, templariis, clericis et aliis Christi fidelibus quedam consortia seu fraternitates, pro quibus aliqua breuia componuntur.

[3.9] Sed hec statuta dici proprie non debent. In componendi namque supradicta statuta seu breuia simplex dicendi modus obseruatur et quasi iuxta uulgare omnia referuntur.

seu om. P3       iuxta P3: uista R codd.

[4.] VNDE DICATVR.

[4.1] 'Statutum' dicitur a 'statuo, statuis', uel a 'statutore'.

DICATVR: STATVTVM. II. add. P3       statutore: statutione P3

[5.] QVIBVS LICEAT FACERE STATVTA ET INFRINGERE.

[5.1] Licet autem omnibus, qui libertate fruuntur, secundum generalem consuetudinem Ytalie consimilia facere statuta et eadem infringere, nisi iuramenti uinculum euidens prestiterit impedimentum.6

STATVTA ET INFRINGERE: ET INFRINGERE STATVTA. III. P3       consuetudinem P3pc in margine cursum P3ac       Ytalie: Italie P3       euidens om. P3

[6.] QVALITER DEBEAT TALIA COMPONERE STATVTA DICTATOR.

[6.1] Qualiter dictatores huiusmodi statuta componere possint, breuiter demonstrabo.

COMPONERE STATVTA DICTATOR: DICTATOR COMPENERE. IIII. P3

[6.2] Imprimis namque ponenda est inuocatio dominica hoc modo: "In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen."

Patris: in n add. P3ac

[6.3] Post istam autem inuocationem non consueuerunt illi, qui statuta dictant, uti aliquo exordio, aut quia exordiri nesciunt aut quia prolixitatem cupiunt euitare. Sed magis est credendum, hoc ex ignorantia prouenire.

uitare cupiunt tr. P3

[6.4] Nam post inuocationem illam ordinari hoc modo narrationis principium consueuit: "Nos Petrus et Iohannes constituti arbitri ad tractandum ciuitatis Florentie statutum dicimus et ordinamus, ut potestas uel consules, qui electi|[109vb] fuerint, teneantur nomine iuramenti obseruare omnia, que inferius conscribuntur."

illam: istam P3       ordinari om. P3       narrationis principium consueuit: in principio consueuit ordinari narratio P3       Petrus et Iohannes: A. et B. P3       obseruare: conseruare P3       conscribuntur: subscribuntur P3

[6.5] Verumtamen si aliter quis super talibus statutis exordiri uellet, posset hoc exordio uti, quod ex ipsa causa nasci uidetur, uerbi gratia: "Propter immensitatem scientie iurisperitorum,7 qui non solum res dubias uerum etiam casus ualidos et rationes manifestissime stabilitas faciunt probabiliter uacillare, hoc statutum pro communi utilitate componimus, in quo nullam exteriorem exceptionem uel intellectum habemus. Nec uolumus aliquem habere, sed tota statuta littera sine glosa et solutione aliqua intelligatur, non obstante aliqua lege."

aliter quis: aliquis P3       hoc: modo add. P3ac       ex om. P3       uidetur: uidebitur P3       etiam: in P3

[6.6] Vel aliter: "Quia excedentium proteruitas propter iuris peritorum contrarietates euadere consueuit sepius iudicium ulcionis, idcirco ad conseruanda publica et priuata iura hoc statutum lucidum pertractamus, cupientes ut quisque intelligat, quod contra tenorem statuti remedium non poterit inuenire."

Quia P3: non add. codd. ad add. R       proteruitas: prouertitates R       sepius iudicium ulcionis om. P3       iura P3: om. R codd.       cupientes ut: quod P3       poterit: potest P3

[6.7] Possunt autem ex hac materia infinita exordia fieri, sed superuacaneum esset prolixitati semper insistere, et maxime cum in talibus simplex dicendi modus seruetur.

superuacaneum: superuaccaneum P3       prolixitati semper insistere: insistere prolixitati P3       maxime P3: inane R mane~ codd. dicendi simplex tr. P3 seruetur: obseruetur P3

[6.8] Post exordii uero positionem incipiat narrare dictator, prout uiderit expedire. Ceterum hoc modo incipere potest: "Inprimis ergo dicimus, quod potestas habeat nomine feudi ducentas libras imperiales, trecentas corbes frumenti et totidem uini, quinquaginta currus feni et ducenta plaustra lignorum," et sic successiue nominentur omnia, que fieri debent.

exordii: exordium P3       incipiat: d praem. P3ac       dictator tr. P3 ante positionem       potestas: potestat P3       habeat tr. P3 post feudi       ducentas: cc. P3       imperiales: imperialium P3       trecentas: ccc. P3       quinquaginta: l. P3 feni: fe,ni P3 ducenta: cc. P3

[6.9] "In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen."

[6.10] "Nos Titius et Sempronius, de communi consensu et uoluntate consulum societatis Lombardie atque Tuscie8 facti rectores et arbritri, statuimus et iuramento precipimus obseruari, ut omnes ciuitates nostre societatis sua iura ad inuicem sibi seruent, ecclesias et domos hospitales nullis exactionibus grauare presumant, stratas publicas et priuatas custodire studeant et presertim eo tempore, quo generales nundine fiunt, iura uiduarum pauperum et orphanorum modis omnibus manutenere procurent."

Sempronius: Senpronius R Sepronius P3       uoluntate: omnium add. P3       omnes om. P3       sibi tr. P3 ante ad       eo tempore add. P3ac in margine       quo: quando P3       fiunt: fuerunt P3       omnibus modis tr. P3

[6.11] "Latrones, raptores, homicidas, bannitos, hereticos et falsarios aliquorum preces et munera non iuuent, sed quilibet secundum quantitatem et qualitatem perpetrati criminis penam subeat corporalem, ne uenie facilitas det illis aut aliis materiam delinquendi." 

homicidas raptores tr. P3       bannitos: sacrilegos inbannitos P3

[6.12] "Iubemus etiam, ut nulli ciues contra nostre societatis honorem alicui principi fauorem uel consilium exhibeant aut exhibere permittant."

etiam om. P3

[6.13] "Si quis autem in hoc detestabili fuerit excessu repertus, rebus mobilibus spolietur et tamquam criminosus et infamis in exilium redigatur, uel quod melius est, tradatur uindicte inclite urbis|[110ra] Verone, que undecim suos proceres interfecit una die propter iamdictum excessum eorumque postea corpora extra Campum Marcium9 reiecit, ubi asinorum cadauera traduntur coruis in escam."

in: de P3       excessu om. P3       inclite: iudice P3       undecim P3: uidelicet R unde cum codd.

[6.14] "Actum etc."

etc.: est R codd.

[6.15] Possunt etiam potestates et consules ciuitatum facere pro religiosis domibus aliquod generale statutum causa protectionis, hoc modo:

facere P3: et add. R codd.       domibus: facere repetit P3

[6.16] "In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen."

[6.17] "Ego Wilelminus Ranconi,10 Bononiensium potestas et eius consiliarii, considerantes religionis feruorem, uite asperitatem, honestatum morum et paupertatem fratrum heremi Camaldulensis, per hoc generale statutum decernimus, ut locus ille liber existat ab angariis et parangariis et ab omnibus exactionibus, quas ciuitates facere occasione rei publice consueuerunt." 

Wilelminus Ranconi: Albertus R??linus P3       Bononiensium: iudem ?bulderutal?/bubbrutal? P3       eius om. P3       consiliarii: sui uidelicet H. Riso/Rifo? et H. Fundanus add. P3       feruorem om. P3       paupertatem: morum add. P3ac       per: propter P3       facere tr. P3 post publice

[6.18] "Nolumus etiam, ut nuntii nostre communitatis fodrum uel albergariam seu etiam potum aque frigide ibi petere audeant, ne forte posteri ex hoc materiam acciperent aliquid extorquendi."

ibi om. P3

[6.19] "Recipimus locum et fratres ibi Domino famulantes sub nostra specialissima protectione, ita quod si aliqui de Bononiensi districtu heremum aut heremitas ipsos in rebus aut personis diabolo instigante offenderint, in eos dupliciter uindecetur, ne aliqui per eorum exemplum ualeant ad similia prouocari."

Domino ibi tr. P3       offenderint: offenderent P3       uindecetur: iudicetur P3       exemplum: exempla P3

[6.20] "Hec et supradicta iubemus et inuiolabiliter obseruari precipimus, presentem paginam nostri sigilli munimine roborantes."

munimine roborantes: nomine roboramus P3

[6.21] Pro consortiis autem siue fraternitatibus ita potest statutum aliquod ordinari.

Pro om. P3

[6.22] "In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen."

[6.23] "Quia opus est karitatis et salutem respicit animarum conuenire fratres in unum ad exercenda opera pietatis, idcirco nos magistri Boncompagnus et Iohannes de multorum magistrorum consilio et scolarium assensu pro substentatione Camuldulensis heremi non longe a ciuitate Bononie siti quamdam ordinauimus fraternitatem."

idcirco: id P3       Boncompagnus legi: Boncompagi P3 Bononiensis codd.       Iohannes om. P3       substentatione: sustentatione P3       siti: site P3       quamdam: quandam P3

[6.24] "Cui si diuino instinctu aliquis desiderat aggregari, sciat se fore participem omnium beneficiorum, que in tota congregatione Camuldulensi cotidie fiunt. Nam si eorum aliquis de uite presentis ergastulo fuerit uocante Domino sublatus, eiusdem loci fratres in ducentis missis et totidem psalteriis orabunt specialiter pro ipsius redemptione."

cotidie P3: assidue codd. Domino uocante tr. P3 ducentis: cc. P3

[6.25] "Cum ergo sit tam salutiferum, tam|[110rb] pium et tam honestum propositum, illi consortio adunari, quilibet niti debet secundum possibilitatem suam, heremitis illis, qui spretis mundanis deliciis nostra et sua peccata cotidie plangunt, summi Creatoris maiestatem assidue contemplantes, in rebus temporalibus prouidere, ut pro temporalibus celestia et pro caducis eterna recipere mereatur."

tam sit tr. P3       salutiferum P3: lucriferum R       et om. P3       prouidere om. P3       mereatur: mereantur P3

[6.26] Fiunt etiam consortia seu fraternitates ab hospitalariis, templariis, aliisque religiosis uiris, pro quibus quedam statuta scribuntur. Pro quolibet fratre dicitur proprio nomine, ut: "Martinus unum denarium annuatim dare debet et in fine .XII uel .XX."

Fiunt: Inter P3       fraternitates R: fraternitatis P3 codd.       templariis om. P3       pro P3: in codd.       Pro: In quibus add. P3       debet dare tr. P3 ante denarium       XII uel om. P3

[6.27] Item fiunt quandoque in multis Ytalie partibus quedam consortia karitatis intuitu, que uulgo 'confraduglie' dicuntur. Pro quibus fiunt similiter quedam simplicia statuta, quoniam in eis continetur, quantum uini uel frumenti debeat quilibet exhibere. 'Karitatis intuitu' ideo dixi, quia multi populares per diuersas mundi partes fraternitates et consortia secuntur, ut uentrum possint et stomachum adimplere. In episcopatu quippe Florentino est quedam capella in honore sancti Ylarii edificata,11 ubi fiebat quorundam rusticorum fraternitas pro ecclesie utilitate. Fecerunt quippe rectores fraternitatis non parua fercula secundum consuetudinem illorum, qui tales faciunt fraternitates. Post conmestionem autem debebant rectores facere rationem omnium expensarum. Tunc surrexit unus rectorum in presentia omnium et dixit: "Benedictus Deus, qui miracula per nos et inter nos operatur, quia nichil de his, que dedimus, deest pro expensis et nichil superat preter unam assem." Tunc illius terre homines hanc imperitiam in generale prouerbium adduxerunt. Unde plurima iam dicunt ita: "Contingit nobis sicut ecclesie sancti Ylarii parochianis."

confragduglie: confradillige P3 (confragdillige P3ac)       continetur tr. P3 ante in       Karitatis: Caritatis P3       dixi P3: dicxi R codd.       possint: ualeant P3       quippe: quidem P3       Ylarii: Hylarii P3       edificata: hedificata P3       rusticorum: conuentus add. P3ac       Fecerunt--fraternitatis P3: rectores quippe fuerunt fraternitati R codd.       fraternitates om. P3       surrexit P3: R codd.       dixit: dicxit R codd.       qui: quia P3       operatur: fieri praem. P3ac       de: ex P3       iam P3: om. R codd.       sancti P3: om. R codd.

[6.28] Et notandum est, quod in principio cuiuslibet generalis statuti ponenda est dominica inuocatio, nisi statutum fieret pro usure solucione aut aliqua specie mali. Et in fine ponendi sunt anni dominice incarnationis cum indictione.

inuocatio dominica tr. P3

[7. PROLOGVS SVPER LAVDAMENTIS.]

[7.1] Postquam sufficienter tractandum est de statutis generalibus, uidendeum est, quid sit laudamentum, unde dicatur et quibus liceat facere laudamentum.

rubr. raditur P3 om. codd. R       Postquam--facere laudamentum: Pertractata tabula huius libri particula in qua de statutis sufficienter tractaui. Nunc autem de laudamento breuissime tractaturus P3

[8.] QVID SIT LAVDAMENTVM.

[8.1] Laudamentum est sententia ex opinione proueniens laudatorum. Vel laudamentum est arbitraria sententia, qua sepe litigantium controuersie|[110va] sopiuntur.

rubr. om. codd. non habet P3 novum capitulum       opinione: oppinione P3       controuersie: controuersias P3       sopiuntur: sospiuntur P3ac

[8.2] 'Ex opinione proueniens laudatorum' et 'arbitraria' ideo dixi, quoniam infiniti sunt, qui laudamentum ad sopiendas controuersias faciunt, qui leges et iura ignorant, uerumtamen secundum opinionem et sententiam proprie conscientie faciunt laudamentum.

opinione: oppinione P3 laudatorum: laudatororum P3 dixi P3: dicxi R codd. sopiendas contrauersias: sopienda P3 et iura tr. P3 post ignorant opinionem: oppinionem P3

[9.] VNDE DICATVR LAVDAMENTVM.

[9.1] Laudamentum dicitur a 'laudo, laudas' uel a laudatore. Nam quando controuersia de rebus aliquibus inter aliquos uertitur, dicit aliquis: "Date hoc ad laudum", secundum uulgare. Et quando litigantes proprio arbitrio ducti communi concordia dicunt: "Demus hoc ad laudum." Sicque sepenumero in aliquem uel quandoque in aliquos compromittunt. Vnde laudatores ab utraque parte recipiunt cautionem certam ponere penam sub obligationis potestatis et consulum, imponentes quod eorum laudamentum siue laudatum inuiolabiliter obseruabunt.12

rubr. om. codd. non habet P3 novum capitulum       laudo lauda: laudo -das P3 quando P3: si R codd. quando P3: quandoque R codd. ad om. P3 quandoque om. P3 ponere P3: peccunie R codd.       obseruabunt P3: asseruabunt R codd.

[10.] QVIBVS LICEAT FACERE LAVDAMENTVM.

[10.1] Laudamentum siue laudatum est licitum facere omnibus hominibus habentibus discretionem.

rubr. om. codd. non habet P3 novum capitulum       Laudamentum: e add. P3ac

[10.2] Ad hoc, ut dictandi facilior habeatur notitia, ponam aliquod exemplum controuersie, secundum quam laudamenti sententia promulgetur. Verbi gratia: Titius accepit mutuo a Sempronio pateram, que aurea secundum superficiem uidebatur, quia faciebat nuptias filio suo. Nullo tamen pacto preeunte, ammittitur patera. In nuptiis repititur a Titio aurea. Ille uero respondit non fuisse auream, sed deauratam. Conuenitur demum reus ante presidem, ubi actor iuris etiam in iure proponit actionem, asserens se habere testes, quibus pateram fuisse auream comprobabit. Reus uero contrarie dicit se hoc posse per idoneos testes legitime confutare. Ad hoc accedit Seius, utriusque amicus, qui consulit, ut in arbitrium Sceuole compromittant. Dicat ergo Sceuola hoc modo laudamentum:

hoc: autem add. P3 facilior dictandi tr. P3 quam: quem P3 uidebatur tr. P3 ante secundum preeunte: pretereunte P3       uero P3: om. R codd.       etiam P3: et R codd.       proponit: po~ P3       idoneos: ydoneos P3       legitime om. P3       Seius om. P3       qui P3: et R codd.       compromittant P3: compromittunt R codd.

[10.3] "Ego Sceuola, recipiens compromissiones Titii et Sempronii de controuersia, que inter eos uertebatur pro patere auree uel argentee ammissione, dico et pronuncio nomine laudamenti firmiter obseruandi, ut Titius restituat Sempronio unam pateram argenteam mirifice deauratam. Et insupere sex uncias auri purissimi sibi non differat exhibere."

compromissiones P3: compromissionem R codd.       ammissione P3: commissione R codd.       unam om. P3       sex: vi. P3       differat: deficiat praem. P3ac 

[10.4] Preterea tabelliones huiusmodi laudamenta per tertiam personam facere consueuerunt. Verbi gratia.

Preterea--consueuerunt om. P3

[10.5] "Cum super quibusdam possessionibus inter Sempronium et Titium controuersia uerteretur, de communi assensu per stipulationem in Sceuolam compromiserunt, quod quicquid ex hoc diceret uel pronuntiaret firmum et ratum omni tempore haberent. Ille uero controuersiam taliter diffiniuit,|[110vb] scilicet etc." Et sic ponitur ibi tota series laudamenti.

etc. om. P3       ibi ponitur tr. P3

[10.6] Consimili enim utuntur inceptione in omni genere laudamentorum. Sed circa finem ponunt annos dominice incarnationis et faciunt ibi proprium signum.

enim--laudamentorum: etenim in omni genere laudamentorum inceptione utuntur P3       ibi om. P3

EXPLICIT CEDRVS.


1 Palma c. 1, Oliva c.1.

2 Sir. 24.17-18.

3 See LINDA M. PATERSON "Military surgery: knights, sergeants and Raimon of Avignon's version of the Chirurgia of Roger of Salerno (1180-1209)" in The Ideals and Practices of Medieval Knighthood II edd. CHRISTOPHER HARPER-BILL and RUTH HARVEY (Woodbridge Suffolk 1988) 117-46

4 On restriction, see Oliva 17.12-13 and 18.22.

5 See HELENE WIERUSZOWSKI "King Arthur's Round Table: An Academic Club in Thirteenth-Century Tuscany" Traditio 2 (1944) 502-506. -- For another example of the reception of the materia Bretagne: Boncompagnus 1.24.3; for the Chanson de Roland, see De malo senectutis et senii 11 and Epistola mandativa ad comites palatinos §12. For the penetration of Arthurian literary themes into Italy, see WALTER HAUG "Artussage und Heilsgeschichte: Zum Programm der Fussbodenmosaiks von Otranto" Deutsche Vierteljahrschrift... 49 (1975) 577-606. See also NORRIS J. LACY The New Arthurian Encyclopedia (New York 1991).

6 See Boncompagnus 3.15.18.

7 Cf. prologue to the ars notarie of Rolandinus of Perugia (GAUDENZI ed.).

8 For the charters of the Lombard league, see CESARE VIGNATI Storia diplomatica della Lega Lombarda con XXV documenti inediti (Milan 1866).

9 The Campo Marzo is located in the SE quarter of Verona, outside the thirteenth-century walls.

10 Guillielmus Rangonus of Modena (podestą of Bologna 1201 and 1215); cf. BB 441, G. HANAUER "Das Berufspodestat im dreizehnten Jahrhundert MIÖG 23 (1902) 376-426 at 421-2.

11 Four churches of this name are found in the region indicated: San Ilario a Settimo (via Pisana, Lastra a Signa); the parish of S. Ellero (S. Hilarii in Alfiano), dioc. Fiesole; a nunnery founded by the Guidi counts, located 5 km. WNW of Vallombrosa; the abbey S. Hilarius at Galeata (30 km south of Forli). On the latter, also a Guidi foundation, see FRANCO ZAGHINI Sant'Ellero e il suo monastero. Frammenti d'una storia Studia Ravennatensia 3 (Cesena 1988) and the review of this work by WILHELM KURZE in QFIAB 73 (1992) 888-9. Cf. IP 3.81-83, BB 136

12 Cf. Digest 4.8. At civil law the laudamentum was known as arbitrium.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999