The chancery1 of Henry the Liberal, count of Champagne (1152-1181)

years totals2 originals only in French transl. deperdita forgeries charters of countess Marie charters with invocations
1152 14 (2) 9 - - - - 9
1153 14 6 - 1 2 - 8
1154 18 9 - 1 1 - 4
1155 10 5 1 - 1 - 2
1156 12 4 - - - - 3
1157 14* 5 - - - 5
1158 19* 8 2 1 - 4
1159 20 9 - 1 - - 5
1160 11 6 - 2 - - -
1161 21 10 - - - - 5
1162 10 5 - - - - 6
1163 16 9 - - - - 5
1164 13 6 - - - - 1
1165 12 6 - - - - -
1166 14 4 - - - 1 3
1167 6 3 - - 1 - 5
1168 12* 5 - - 2 - 2
1169 12 8 - 2 3 1 1
1170 16 7 - 2 - - 1
1171 19 7 - - - 1 2
1172 13 5 - - - - -
1173 18 5 - - 1 - 2
1174 19 9 - - - - -
1175 26* 8 1 - - 3
1176 17 8 2 - - 2 2
1177 20 9 - 1 - - 1
1178 25 3 1 1 2 - -
1179 32 9 1 1 - 3 -
1180 -- - - 1 - - -
1181 3 1 1 2 - 7 -
undated 28* 7 - 1 2 4 4
totals 484 195 9 16 16 -- 5? 19 83

Formulas used in the charters of Henry I, count of Champagne (1152-1181)3

Verbal invocation

Verbal invocations are found in 83 charters, usually In nomine sancte et individue Trinitatis. Variants are: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, amen;4 In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti et individue sancte Trinitatis;5 In nomine Domini;6 In nomine sancte Trinitatis;7 In Christi nomine;8 In nomine sancti et individue sancte Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus, amen.9

Preambles

Only 38 of Henry the Liberal's 484 surviving charters have a preamble. 363 of his charters begin directly with a notification clause; an invocation precedes that in 83 other cases. Three preamble-like notifications10 are included in the following, which presents full texts of Henry's thirty preambles. I have included an alphabetized list of their incipits, wherein Schriftlichkeit preambles are noted.

52a. Quoniam preteritarum rerum memoria facile labitur et transit, ego Henricus...

52d. Divina providentia ad hoc ministros suos principe terrenos in ecclesia sua ordinavit, ut quietem pie vivere in Christo Jesu volentium et maxime sub regula degentium, deferendo protegerent, donata devotione fidelium ecclesiis Dei temporalia beneficia approbando firmarent, firmando iniustas calumpnias resecarent.

52i. Quoniam vita hominum brevis est labilisque memoria, res gestas custodia litterarum commendare decrevit antiquitas.

53h. Ego Henricus Trecensium comes palatinus, propter inevitabilem temporis mutationem et casum cotidie descendentium personarum, volo...

53k. Quoniam dierum successio momentanea ferro oblivione de sigillo memorie delet, quarumlibet rerum momenta vel instituta que stabilia fore desiderabat cartularium foliis imprimi, ne forte stimulo cupiditatis urgente perturbarentur, veterum molevit/inolevit autoritas.

53o. Christiane professionis et iusticie ratio postulat, ut domini vel principes terrarum sic ecclesiarum iura conservent, ne ab eis iniusta servitia vel indebitas consuetudines exigant, et, si forte quorumdam dilationibus vel humani sensus ignorantia de bonis earum aliquid tulerint, cognita veritate, pia sollicitudine studeant emendare.

54c. Quoniam que in presentiarum facta sunt, plerumque per longum temporis intervallum ad notitiam firmirorum non sinit oblivio pervenire.

54d,e. Nobilitatis christiane specialis prerogativa est utilitati et securitati ecclesie omnimoda sollicitudine providere, necnon et cum detrimento suarum interdum rerum incrementum querere ecclesiarum.

54k. Quoniam ea que fiunt que scripto non mandatur aut negligentie cause aut posterorum ignorantia aut temporum diuturnitate, a memoria dilabuntur, ego Henricus, Trecensium comes palatinus, litterarum indulgens memorie...

54n. Quoniam ea que scripto non mandantur, cito a memoria dilabuntur, ego Henricus, Trencensium comes palatinus...

55b. Ego H., Trecen. comes, notum facio presentibus et futuris quo ego gregem Domini in terra morientium temporali subsidio dilatori et animam meam in terra viventium spirituali gaudio ditari desiderans...

55c. Cum sititis ordinem Premonstratensem professi, et divinis observantiis, artius mancipati, ut fidelium beneficiis et auxiliis sublevemini, et presidio eorum a malefactorum incursibus defendamini, providendum semper est, et attenta sollicitudine cogitandum, quatinus tanto ferventius piis operibus insistatis, quanto magis fueritis potentum donatione locupletes, et eorum defensione securi.

56i. Opere precium est nobis, qui in sublimitate sumus, facilem prebere assensum religiosorum petitionibus, quatinus eorum interventu suffulti, secundum Apostoli preceptum [I Tim. 2.2]: Tranquillam vitam agamus. = faux-3

57d.. Quia multum multorum habundavit iniquitas et omnium omnimodo pietas [vel charitas] refrigit, attentione dignum esse iudicavi, ut...= 57k, 57m

57e. Quoniam ex inerti oblivione iocunda persepe suffocatur memoria, ne libera posteris tribuatur obviandi facultas, memorie gratia litteris commendari precipio quibus... = 73a

61a. Equitatis et benignitatis ratio postulat ea, que a principibus huius seculi ecclesiis et monasteriis conferuntur, fidei committere litterarum.

61e. Ego Henricus, comes Trecensis palatinus, universis tam presentibus quam futuris notum facio, quod reatum anime mee intolerabilem agnoscens et ecclesiam Dei nulli potestati seculari iure esse subditam, immo ab omni iugo dominationis laice secundum canonicam institutionem esse liberam agnoscens...

63b-add1. Quia tempus preterit, et facile preterlabitur, et recedit a memoria quidquid fit aut nascitur in tempore, ego quatenus, oblivioni aliquod remedium opponerem quod pio et simplici occulo factum est, tradidi scripturis.

63l. Dignum est et equitati conveniens ea, que inter ecclesiasticas secularesve personas rationabili et concordi fine statuuntur, ne processi temporis in oblivionem deveniant, fidei committere litterarum.

63n. Qui provinciarum principatus, Deo disponente, sunt adepti, id habere officii dinoscuntur, quatinus pestilentium hominum effreni maliciositate. Cui potentatus repagulo coercita, inbecille vulgus indeclinabili equilibritatis lance regentes, porro eos qui mundi lenocinantis illecebras calcantes, ad actorem suum alacri devotione revolare festinant. Sue tuitionis clipeo protegentes, universum sui principatus corpus incolume omni ex parte custodiant. Siquidem hoc pacto religiosorum studium fervescet, pax florescet populorum, inmanitas sopietur iniquorum, ipsi vero principes optabilia a Deo donativa reportabunt.

64g. Ad posteritatis profectum et futurorum notitiam actus memoria dignos litteris mandari diligens antiquorum providit sollertia, ne contentiosa pravorum perversitas occasionem malignandi contra bonos inveniret et incauta bonorum simplicitas scriptorum munita suffragiis unde se tueatur semper haberet.

64h. Approbante consuetudinis est et equitatis officio convenit ea, que inter ecclesiasticas secularesve personas sollempniter et concorditer acta sunt, ne processu temporum in oblivionem deveniant, aut alicuius infringantur calumpnia, fidei committere litterarum. = 66g

64i. Omnicreator et omnisciens Deus cecitatis nostre ignorantiam doctrine sue radiis diligenter dignatus instruere: agnosce, inquit, o christiane, dignitatem tuam et divine consors factus nature, cuius capitis et cuius corporis sis membrum, reminiscere, ut imitator divine dilectionis que dilectionis que in opere consistit, ereptus de potestate tenebrarum translatur sisi in Dei lumen et regnum.

67b. Quoniam conditionis humane fragilitas, diversis inclinata miseriis, non potest oblivionis notam evadere, dignum duxi ut, quod honeste et bono zelo facere decreveram, venture posteritati sigillatis apicibus fideliter mandaremus.

69h. Optime consuetudinis usus apud maiores nostros inolevit, ut ad compescendas malignantium calumpnias ea, que inter ecclesiasticas secularesve personas iusto fine contraherentur fidei committerentur litterarum.

69m. Quoniam ad regendam tuendamque fidelium plebem secularis apicem potestatis dispositor michi summus attribuit, eius si me vicarium degenerem non esse comprobo iustum est, ut honestis quibusque pro posse subveniens, hos maxime sub mee defensionis protectionisque cura sollicitus ac diligentius habere satagam, qui se suis omnibus propriaque potestate privantes, soli Dei misericordie se commiserunt.

71f. Ad condutandam versutiam falsitatis, necessario inducitur testimonium veritatis.

74i. Sicut dignum est et officio equitatis conveniens, ea que in contentionem veniunt rationabili fini decidere, ita ratio exigit que sunt decisa firmare, et ne processu temporis in oblivionem deveniant fidei committere litterarum.

75d. Necessaria litterarum recte iudicatur scientia, qua preteritorum gesta temporum semper fiunt presentia, futuris illibata presentium conservatur notitia.

75aa. Quia res gestas memorie posteritatis scripta transmittunt, ego Henricus...

76d. Quoniam in mundo sumus, vivimus et movemur, variis mund casibus ex necessitate subiacemus.

79e. Altissimus omnium cuius iustitia manet in seculum seculi, sicut scriptum est, portionem plenitudinis sue dispersit et dedit pauperibus, admonens ut et nos omnem sufficientiam habentes [II Cor. 9.8-9] exemplo sui hylares simus datores [II Cor. 9.7], et habundemus in omnes opus bonum ut et ipse qui administrat semen seminanti multiplicet et augeat incrementa frugum caritatis nostre. [II Cor. 9.10].

Preambles in undated charters

pre-1. Litterarum apicibus adnotari conveniens est quicquid a sapientibus viris sapienter constitutum est.

sdH-2. Quoniam plerumque facta bonorum presumtione malorum solent infringi nisi cura diligenti et magna fuerint auctoritate roborata, ego Henricus...

sdH-3. Solerti prudentium virorum statutum est providentia ut beneficia, que Christi ecclesiis regum vel principum sive aliorum benefactorum misericorditer converre voluerit benevolentia, sigillis eorumdem firmiter roborentur et scriptis pariter posterorum memoria tenaciter impirmantur.

sdH-10. Ne oblivionis obscuritate res geste a memoria possent excidere, res ratas et memorie dignas sigillatas apicibus commendari decrevit antiquitas.

Incipits of preambles to charters of Henry I, the Liberal, count of Champagne:

Ad condutandam versutiam falsitatis... [Schr.] 71f.
Ad posteritatis profectum... [Schr.] 64g.
Altissimus omnium... 79e.
Approbante consuetudinis est... [Schr.] 64h. [=66g]
Christiane professionis... 53o.
Cum sititis ordinem Premonstratensem professi... 55c.
Dignum est et equitati conveniens... [Schr.] 63l.
Divina providentia... 52d.
Equitatis et benignitatis ratio... [Schr.] 61a.
Litterarum apicibus adnotari... [Schr.] pre-1
Ne oblivionis obscuritate... [Schr.] sdH-10.
Necessaria litterarum... [Schr.] 75d.
Nobilitatis christiane... 54d,e.
Omnicreator et omnisciens Deus... 64i.
Opere precium est nobis... 56i. [= faux-3]
Optime consuetudinis usus... [Schr.] 69h.
Qui provinciarum principatus... 63n.
Quia multum multorum habundavit... 57d,k,m.
Quia res gestas memorie... [Schr.] 75aa.
Quia tempus preterit... [Schr.] 63b-addl.
Quoniam ad regendam... 69m.
Quoniam conditionis humane fragilitas... [Schr.] 67b.
Quoniam dierum successio... [Schr.] 53k.
Quoniam ea que fiunt... [Schr.] 54k.
Quoniam ea que scripto... [Schr.] 54n.
Quoniam ex inerti oblivione... [Schr.] 57e. [=73a]
Quoniam in mundo... 76d.
Quoniam plerumque facta...ego Henricus... [Schr.] sdH-2
Quoniam preteritarum rerum memoria... [Schr.] 52a.
Quoniam que in presentiarum facta... [Schr.] 54c
Quoniam vita hominum brevis... [Schr.] 52i.
Sicut dignum est... 74i.
Solerti prudentium virorum statutum... [Schr.] sdH-3.

Corrroboration formulas

The usual corroboration formula was Et ut hoc ratum et inconcussum permaneat, sigilli mei impressione confirmari precepi, or some variant thereon, such as: Et ut hoc memoriter et firmius teneatur, scripto commendavi et sigilli mei impressione roboravi (60a). This formula took on a slightly different shape from after 1165: Quod ut notum permaneat et ratum teneatur, litteris annotatum sigillo meo confirmavi.

Another common corroboration formula was, in its longest version (70l): Ne autem hoc vel temporum vetustate vel alicuius hominis perversitate aut mutaretur aut deperiret, litteris meis et sigillo meo confirmavi.11

Some variant corroboration formulas

52b. Hoc autem totum ne temporum vetustate vel succentium invidia personarum, quod absit, aliquatenus immutetur, carta presente et sigilli mei impressione roboravi, et eorum qui viderunt et interfuerunt nonima subscribi precepi.

52d. Ut autem hoc tam laudabile donum ratum inconcussumque futuris generationibus haberetur, etiam per manum nostram in presentiam multorum tam clericorum quam laicorum hoc fieri voluerunt, testibus assignatis qui interfuerunt, quorum nomina subscripta sunt:

52e. Ne autem huius mee elemosine devotionem aliquis in posterum quassare presumat, eamdem sigilli mei auctoritate confirmo et attestor.

52k. Volens itaque tam paci quam utilitati iamdicte ecclesie providere, me ipsius meritis et orationibus commendans, predicte ville cum appenditiis possessiones, ne alicuius malignitate infringi possent vel mutari, sigilli mei auctoritate confirmari precepi, eorum qui interfuerunt nominibus appositis.

52 (undated). Quod sine ulla calumpnia hoc augmentum ratum permaneat, impressione sigilli mei corroborari precepi.

53h. Et ut elemosine iste absque calumpnia et diminutione rata et inconcussa manerent, impressione mee imaginis confirmari precepi.

53i. Et ut conventio ista rata et inconcussa maneret, inde me obsidem concessi et impressione sigilli mei confirmari precepi.

53o. Et ne in posterum supradicta acceptione huiusmodi vel oblivione preteritorum aliquod detrimentum seu molestiam a me vel a successoribus meis ecclesia sive canonici paterentur, presentem paginam sigilli mei impressione munitam, sicut in meo tempore finitum est, memorie commendare curavi.

54b. Et ut in aevum haec confirmatio firmior permaneat, testes inde legitimos subscribo:

54f. Ceterum hec omnia que pretaxa sunt in presentia mea et curie mee cognita et recognita, sigilli mei attestatione corroboravi, testibus qui hec audierunt et viderunt subnotatis:

54g. Ut igitur integra eis et illibata permaneant que ob salutem anime mee illis concedo, nec istud beneficium meum aliqua possit oblivione deleri, presentem cartam ad munimen eorumdem fratrum conscribi et sigilli mei impressione insigniri et auctoritate precepi. [= 57a-b]

54k. Hoc autem ut firmum et irreprehensibile permaneret, literarum confimratione, et sigilli mei robore confirmari precepi.

54r. Ne autem dona et beneficia aliqua malignitate pervertantur vel temporum longinquitate a memoria deleantur, ad petitionem predictorum virorum presentis scripti paginam confirmare et sigilli mei impressione decrevi roborare.

55a-add1. Ut ergo astipulatio ista rata et inconcussa in eternum permaneat, litteris meis sigillatis ecclesiam et ipsum Gervasium communiri precepi.

56k. Hec igitur omnia, ob remedium anime mee et patris mei, sine calumnia et retractione vobis et posteris vestris in perpetuum possidenda, sigilli mei subtus inscripta ymagine confirmo, anno ab incarnatione Domini M.C.L.VI. Actum publicum Meldis in castello meo assistantibus mihi....clericis: Teobudo, archidiacono; Hugone, decano; Stephano, cantore; Rainaldo et Girardo de Provino.

57e. Hec omnia ecclesie beati Stephani Trecensis, ob remedium anime mee et patris mei, comitis Theobaldi, similiterque antecessorum meorum, laudo et subscribo, et quod iuste et canonice semel ecclesia possidet, semper stabili et inconcussa pace possideat, sigilli mei impressione confirmo, subiunctoque testimonio ac laudatione dilectorum fratrum meorum et aliorum amicorum meorum absque ulla convulsione corroboro.

58b. Et ne hoc deinceps ab aliquo successorum suorum infringi posset, scripto commendari et sigilli mei auctoritate confirmari precepi.

58o. Sigilli mei auctoritate confirmavi.

59a. Quod pie factum causa maioris firmitatis, scribi precepi; scriptum vero legitimarum personarum testimonio sigillique mei impressione communiri. (cf 72h)

60h. Et ne oblivioni traderetur, sigillo meo corroboravi.

61i. Ne autem processu temporis aut aliquorum pravitate, possessiones, libertates sive concessiones a me vobis collate possint turbari, deleri vel inquietari, presentis scripti patrocinio et sigilli mei auctoritate corroborari precepi. (also NU 76d)

61j. Ne igitur huic meae donationi et concessioni aliquis ausu temerario praesumat obviare, in remotionem totius oblivionis, litteris idpsum annotari et sigilli mei impressione feci roborari.

61m. Et ne hoc aliquis in posterum mutare auderet, litteris meis et sigillo meo confirmavi.

61t. Sed quia facta mortali nisi litterarum falciantur amminicula, una cum suis actoribus minimine facile intererint, ne preterea elemosina depravari vel penitus deperire possit, eam litteris commendari et sigilli mei impressione confirmari precepi, cum testimonio legitimorum virorum quorum nomina subscripta sunt:

63k. Quam autem facta mortalium una cum suis auctoribus nisi litterarum aminiculo fulciantur, faciles intereunt, presentem paginam sigilli mei impressione communire curavi, sub testimonio legitimorum et probabilium virorum, quorum nomina subscripta sunt:

63n. Ne vero pretaxata temporalis valeat oblitterare prolixitas, aut odibilis infirmare presumat iniquitas, apicibus annotare et sigilli mei impressione subimaginare curavi.

72h. Quod pie factum ne valeat in posterum depravari, sigilli mei impressione et subscriptorum testium subnotatione firmari precepi.

72j. Et ne donatio ista prolixitate temporis oblivioni traderetur, sigilli mei auctoritate volui confirmari et precepi.

75c. Quod utique volens ratum permanere, ne deinceps super hoc aliqua contradictio oriuntur, sigilli mei auctoritate cum testimonio subscriptuarum personarum firmare curavi.

75z. Sed ne processu temporum res in oblivionem deveniret, eam litteris annotari et sigilli mei impressione firmari precepi. [cf. 60h, 61i, 65k, 72j]


1 The following table summarizes charters issued by Henry I, Liberal, count of Champagne (1152-1181), as edited by JOHN F. BENTON Recuil des actes des comtes de Champagne 1152-1197 (unpublished typescript 1987). BENTON's Nachla▀ is deposited at the library of the J. Paul Getty Center for the History of Arts and the Humanities in Santa Monica, California. His edition will appear in the series Actes des princes territoriaux of the collection Chartes et diplomes, with additional editing by KARL-FERDINAND WERNER and MICHEL BUR--see OLIVIER GUYOTJEANNIN, JACQUES PYCKE and BENOIT-MICHEL TOCK edd. Diplomatique medievale (Turnhaut 1994) 345.

2 Counts 484 charters of Henry I, the Liberal, count of Champagne (1152-1181), including those transmitted only in French translations. Excludes forgeries, deperdita and charters of countess Marie. Yearly totals marked with an asterix (*) include one suspect charter.

3 Since Henry the Liberal's charters are dated by year only, BENTON arranged them as '52a, 52b' etc., up to '81d'. Benton designates Henry I's undated charters as 'sdH-1' etc., with the exception of one charter issued by Henry before the death of his father ('pre-1').

4 54c, 56b, 57d, l, m, 63i, j.

5 57a, 58h.

6 58k.

7 52d, 58m, 59m, 62f, 63b-add1, 68c, 70j, 73h, 76m.

8 68d.

9 66e.

10 53h, 55b, 61e. In like manner, three short Schriftlichkeit preambles are enjambed to notifications (sdH-2, 54k, 54n).

11 Shorter versions of this corroboration formula may be found among Henry I's charters at 52i, 52 l, 53b, 53g, 53 l, 54c, 54d, 54i, 54j, 54 l, 55e, 56b, 56c, 56d, 56f, 56i, 58d, 58j, 59o, 60i, 61a, 61o, 61u, 62e, 62f, 62i, 63a, 63 l, 64a, 68b, 68c, 70 l, 72a, 72c, 74i, 79w, 81d.

***
ę Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum ę UniversitÓ di Pavia 1999