CORONA MAGISTRI BONCOMPAGNI [Salamanca,
Bibl. Univ. 2613, fol. 124ra]
Incipit Corona B<oncompagni>.
- [1]
Cum in viridario redolenti florum varietate ac multitudine violarum, sedulus exiberem
operam dictatorie facultati, collectis melioribus floribus et violis, opusculum presens,
nomine rudium, compilavi. Ubi presunt, reperui per ordinem adiectiva, que ad laudem
cuiuslibet eriguntur, circumscripto laude, statu et meritis personarum, quibus adiectivis
habitis in patenti, eorum proprietates per consequens patefient. Ut igitur, lector,
effectum intelligas melius operis subsequentis, nota tres partes epistule principales,
prout dixi albi protestandum, quarum prima salutatio,
videlicet quomodo debeat laudis insignibus purpurari, cum causa benivolentie, cum quanto a
iusticia derivatur. Aperte tradam nescientibus in doctrinam,
qui sepe ingenium nimium inbecilles quod putant colorare, minus provide decolorant, ut
puta si appellant strenuum aliquem popularem verum.
- incipit. in margine alia mano
dixi] domini ed. albi] Alberici ed.
benivolentie] bennivolentie derivatur]
damnatur ed.
strenuum] strenum S strinuum ed.
- [2] Quoniam ad id quod intendimus necessaria est cognitio
personarum, sciendum est quod sunt due: mittentis et recipientis.|[124rb] Mittentis autem persona rationabiliter non
laudatur, cum hec autoritas "Os alienum te collaudet et
non tuum" nobis firmus contradicat. Recipientis vero
persona in duobus casibus dotari laudibus insignibus promeretur, scilicet cum equali
scribimus vel minori; si enim in persona maiori scribimus, constitutis adiectivis et
personis, ponam adiectiva que debite singulis respondebunt, in clero sumens innicium
operi.
- sciendum]
siendum mittentis]
mitentis Os] versus ed.
tuum] tuam ed. scribimus]
scripbimus constitutis]
constituto operi] amori
- [3]
Istis adiectivis scribentes patri nostro et domino summo pontifici perutantur: sanctissimo,
benignissimo, clementissimo, purissimo, reverentissimo, misericordissimo, excellentissimo,
<et> aliis excellentie adiectivis, que possunt precedentibus similari.
- aliis] alliis
- [4]
Patriarchis adiectiva subsequuntur: venerabili, benigno, in sede secundaria
colocato, beatissimo, misericordi, secundo ipsi vicario, vero immo verissimo protectori.
In hoc autem loco diligencius presciendum <est> quod quidam patriarche, ut puta
Gradensis patriarcha, se primates appellant et etiam, cum eis scribitur,
appellantur. Est enim suprascriptus patriarcha Dalmacie atque Croacie primas; super his
enim et similibus consulo taliter dictatori, ut cuiuslibet curie, prout poterit,
consuetudines addiscere elaboret. Nam consuetudo in multis rationibus cognoscitur
prevalere. Profecto, quod usu conceditur, multotiens deviat a natura.
- Patriarchis]
patriachis secundaria] sediana ed.
presciendum] presiendum patriarche]
patriarce patriarcha]
patriarca patriarcha]
patriarca Croacie] Troacie
-
- [5]
Cardinalium aliis archiepiscopus aliis
in episcopali chatedra virgulatum baiulat pastoralem; unde adiectiva, que dignoscetur
archiepiscopis vel episcopis pertinere, eadem cardinalibus referantur. Ideo tamen cave
memorie reservatio quod non debent vocari assessores vel
vicarii apostolice sanctitatis.
- aliis...aliis] alius...alius ed.
reservatio] reservando ed. debent] debet
-
- [6] Archiepiscopi bene
possunt dictionibus infrascriptis multipliciter honorari: venerabili, radianti
catholice fidei documentis, pietatis generoso patri, reverendo, vere sapientie|[124va] radiis illustrato,
misericordi et benigno patri, insignito floribus sanctitatis, et cetera, quoniam istis
possent plurima sociari. Sunt autem quidam archiepiscopi qui similiter sunt primates,
possunt rationabiliter appellari, ut Pisanus archiepiscopus qui est primas secundarie et
constitutus.
- Archiepiscopi]
Arciepiscopi rationabiliter] hoc modo add.
ed.
- [7] Descendentes ad
quintum ordinem clericorum, has circumscriptiones episcopis referamus: fideli virgula
pastoranti, vera prebenti catholice fidei documenta, doctori bonorum fidelium et exemplo,
pastori digno, commendando effectibus honestatis, verissimo medico animarum, reverendo in
Christo patri summa discretione fulgenti, vero domino, uno patri, et etiam consimiles
dictiones. Si autem fuerint religiosi, sic potest digna: religiosissimo
patri et domino, radianti spiritu genere septiformis, sancto patri, et taliter. Hic
nota quod commendari potest religiosus quibus laudibus promeretur, cum sit vocatus filius
Creatoris.
- Descendentes]
Descentes verissimo]
verimo potest] pt S
pariter ed.
religiosissimo] religiossissimo
- [8] Quoniam episcopis
inmediate archidiaconi subsequuntur, sic dicemus eis scribere cupientes: probo fidelium
defensori, honesto et preclaro viro sapientia multimoda decorato, benigno viro
discretionis radiis illustrato, honestatis floribus redimito, et hiis
dictiones similes socientur.
- archidiaconi]
archidiani hiis] hiem
- [9] Archipresbyterum
seu prepositum honorare possumus talibus adiectivis: moribus et scientia insignito,
sapienti viro, fidem veram et operam predicandi, viro prudentissimo et preclaro, reverendo
theologie pericia informato, digno canonicorum numero presidenti, et similibus
adiectivis.
- predicandi] predicanti ed.
canonicorum] sanonicorum
- [10] Ut precedentia
et subsequentia velocius dictatorum intellectui presententur, nescientes hoc recipiant in
doctrinam, quod vir quilibet commendatur, prout eius dignitas vel qualitas, mittendi
presistunt argumentum. Igitur sibi caveant dictatores ne modum excedant, quoniam quod uni
placet quandoque alii displicet et aborret.|[124vb]
- subsequentia] subsenquentia
caveant] caveat
- [11] Abatibus et
prioribus usus et consuetudo porigit adiectiva et etiam substantiva hoc modo: caritatis
tam de labro lucerne, honestatis vivo fonti, religioso viro, provido viro, gerenti merito
abathiam. Et si prior fuerit: cura digno, pro meritis prioranti, cibis
spiritualibus educato, exemplo caritatis, autori fidelium Creatoris, pro merito fidelium
defensori, pie vite peroranti ceteris argumentum, religionis purissime fundamento, et
que possunt precedentibus adaptari.
- gerenti]
garenti exemplo] exemplum
- [12] Ista verba
sacerdotibus porigamus: dignissimo et honesto, divinis officiis ministris sacris non
inmerito insistenti, custodi probissimo animarum, Creatoris participi sacramenti, iter
prebenti ceteris ad salutem, animarum fidelium curatori, et similes dictiones.
-
- [13] Cum scribimus
clerico, utimur istis verbis: prudenti ribus et honestate preclaro, ad divina officia
promtissimo et parato. Si decretista fuerit vei legista vel theologus vei
decretalista, sibi dicatur: juris pericia radianti, perito divine sapientie
disciplinis, variis ordinationibus insignito, et cum istis claudimus primiceros et
canonicos.
- ad] a
- [14]. Nota quod
<si> scribimus alicui vel aliquibus, quibus nos iungimur linea parentele, debemus
explicare specialiter parentelam, videlicet, reverendo patruo vel avunculo, consanguineo
vel germano, et cetera. Hic presciendum est quod assignatur dupliciter
parentela: naturaliter et per accidens. Est igitur naturalis parentela quelibet que
superius declaratur, alia vero, que est per accidens, de coniugio sumatur, ut puta, si
quis tuam amitam receperit in uxorem, eum potes tuum patruum appellare, et sic de ceteris
per ordinem intelligendum.
- presciendum] presiendum
- [15] Circumscriptis
clericorum nominibus ordinate, ut pateat voluntatibus, circum scripto laicorum ponam,
quamvis non quaslibet, dictiones que laicis pertinebunt, ab imperatore sumens principium,
tamquam omnibus presidenti.|[125ra] [JPG]
- imperatore] inperatore
- [16] Imperatoris
nomen semper preponi debet, nisi sibi scribat dominus apostolicus, cuius nomen aliis
preponatur. Verumtamen si imperator fuerit contra dominum apostolicum indignatus,
preponatur tunc nomen imperatoris. Dictionibus subsequentibus aquiritur benivolentia sive
gratia imperialis: inmitissimo, beatissimo, clarissimo, merito dignissimo imperanti,
iusto baiulanti gladium trihumphalem, potentissimo, gloriosissimo, constantissimo,
serenissimo, excellentissimo, magnificentissimo, magnifico christianorum probissimo
defensori.
- imperator] inperatnr
subsequentibus] subsequenetibus imperialis] in-
perialis imperanti] inperanti
- [17] Non est
silentium pretermittendum quod semper augustus rex debet Cicilie appelari necnon
etiam triunfator, et hec: victorioso, munificentissimo.
- Cicilie] Citilie
- [18] Ad reges
pertinent infrascripta: splendidissimo regi prefulgenti, summe potentie domino, inmensa
maiestate preclaro, nobilissimo, regi illustri prepotenti, sediano triumphanti, glorioso,
constantia summa et excellentia sublimato. Et etiam appellantur assessores corone
imperii a quibusdam, sed bene potest sine vitio subticeri, qua ratione cardinales assessores
apostolici non dicuntur.
- prepotenti] prepoteti
excellentia] excelletia
assessores...assessores] assesnres....assesnres
apostolici] appostolici
- [19] Duces honorantur
talibus et similibus adiectivis: magnifico et illustrato duci, summe altitudinis domino
duci, viro eximio et potenti, dominanti excellentia glorioso, summa iusticia presignato,
probitatis radiis illustrato, celso et nobili viro strenuo et preclaro.
- talibus] casibus
- [20] Marchionibus
conveniunt ista verba: excellenti egregio marchioni, laudabili potenti, strenuo et
felici provido, summa nobilitate preclaro, gracioso, radianti floribus probitatis et
generoso.
- conveniunt]
- [21] Conestabilibus
hec et similia porigantur: fama laudabili decorato et preclaro et nobili viro, plurimum
radianti operum claritate,|[125rb] iusticie
amatori, summe dominationis laudabili potestati, moribus et scientia ministrato, inlustri,
celso factori habentium rationem.
- Conestabilibus]
Contestabus ministrato]
ministraen inlustri] iplustri
- [22] Comites gaudent
infra scriptis: circum specto ti, honorem et gloriam comitanti, morum et nobilitate
generis celenti, altitudine prepotenti, preclaro et glorioso comiti, strenuo, clarifico,
et similibus istis, et etiam eleganti comiti.
- Comites] emnes
- [23] Capitaneis
videntur subsequentia convenire: laudabili viro, nobili sanguine prepolenti, declarato
multimode claritatis, provido et preclaro capitaneo, morum elegantia prefulgenti, egregio
domino et potenti viro, et istis similiter referantur.
- convenire] et venire
- [24] Valvasoribus
ista et consimilia reservamus: laudabili et circumspecto, curialissimo valvasori,
egregio viro, gratissimo viro, probo industrianti, morum radiis illustrato, fonti
laudabili curtesie, et etiam strenuo et preclaro.
- Valvasoribus] Vavasoribus
- [25] Militibus
benivolentia aquiritur infra scriptis: probo militi forti ardito, gratissime militanti,
gloria redimito, bonis moribus informato, liberali, provido, nobili, robusto, preclaro,
viro prudenti.
- Militibus] Millitibus
- [26] Hic nota quod
miles de se poterit quandoque dicere de novo precintis cingulo militari. Aliter
vero miles se debet militem appelare, preterea nec illustris infra
marchionem aliquis appelletur, nisi comes fuerit palatinus.
- poterit] poternt
miles] nìiIen~ debet] deb~t
- [27] Popularibus
videntur subsequentia convenire: laudabili viro, discreto, diligendo, moribus insignito.
Ubi cautius est videndum, quod quidam populares sunt pugiles, quibus dicatur: probissimo
viro, forti viriliter duellanti, viribus redimito. Alii sunt mercatores, quibus
dicimus ista: provido mercatori, laudabili mercatori, sapienti mercatori, circumspecto|[125va] mercatori, et si fuerit campsor ei hec
nomina referantur. Si vero iudici contigerit quod scribamus, pre manibus habeamus
adiectiva et his consimiles dictiones: iusticie amatori, floribus eloquencie purpurato,
iuris pericia radianti, sapienti rationis et iusticie fonti vivo, rationis eloquentia
defensori, obvianti ludentibus rationem, equitatis fautori.
- laudabili] laudabi
diligendo] dilicendo cautius]
caueius duellanti]
duelanti
mercatores] laudabili mercatori] laudabili
mereari contigerit] et
tigerit scribamus]
scripbamus consimiles] et
similes iusticie] iustie
- [28] Breviter eorum
trium spectionibus assignatis, qui se non respiciunt in respectu subpredicto, adiectiva
inferius patefient, que poriguntur his, inter quos habitudo fuerit relativa.
-
- [29] Patri scribentes
utamur dictionibus infra scriptis: benigno patri vel genitori, reverendo,
karissimo, post Deum super omnia metuendo, apanthocir, quod est totum trahenti
originem cum effectu, fuganti per habundantiam indigentiam filialem, precipuo
benefactori pietatis informato.
- benigno] benigni
- [30] Filius recipiat
infra scripta: dilecto filio, karissimo filio, quam plurimum diligendo, peramando,
parentis leticie fonti vivo, plantule gloriose, debite patrizanti.
-
- [31] Matri scribatur:
dulcissime matri, piissime genitrici, timende, metuende, karissime, collendo portui et
refugio speciali, benigne spei et fiduciae filiorum, graciose et reverende,
diligende pre omnibus infra Deum, et his iungas similes dictiones.
- spei]
- [32] Si autem filius
fuerit inobediens et rebellis, et istis utimur: cuidam dilecto filio nullo modo
patrizanti, coinquinanti turpiter parentelam, verecundie parentele, parentum tristitie ac
dolori, moranti veneno aspidis serpentino, aphilos, quod est amor trahenti originem
adbusive, non filio, sed potius inimico, filio solum vocaliter appellato, de novo mutato
velociter ad vicia de virtute, inimitanti obedientie paternali, rebelli moribus graciosis,
non filio| diligendo, sed habendo in odio preminenti, et cetera.
- istis] isti cuidam]
quidam aspidis]
aspido non] non
ne habendo in odio] habenodin
- [33] Magistro
discipulus ita dicat: gracioso, laudabili magistro sive doctori, patri benignissimo per
doctrinam, trivii et quadrivii fundamento informato, Platone et Aristotile domitis, morum
elegantia redimito. Si vero magister fuerit dictator, sic ei dicatur: elegantissimo
dittaminis fonti vivo, eloquentia perito, ornatui stabili fundamento, famoso dictatori,
subiecto rethorice facultati. Si autem dicentibus legem contigerit quod scribamus, eos
appellamus: lectice legum dominos doctores. Si autem fuerit theologus: dicenti
veram sapientiam de salute, vere fidei et operum fonti vivo, scientia salutis et anime
radianti, et cetera. Si autem doctor fuerit decretista: discretione multimoda
prepolenti, summa scientia redimito, decretorum vei decretalium fonti vivo, iuris prebenti
splendida documenta, et cetera.
- discipulus] disci- pus
lectice] lceticie; cfr Du Cange s~e. lcetica legum]
legoom theologus] theolneos
- [34] Ad discipulum et
scolarem: benigno, laudabili discipulo et socio, moribus insignito, gratioso socio,
peramando, bone versationis socio et scolari prudenti. Sed si fuerit nobilis: honorabili,
circumspecto parato suscipere documenta, et cetera.
-
- [35] Frater loquens
fratri utatur talibus adiectivis: peramando fratri, karissimo, dilecto, benigno fratri.
Si vero maior fuerit cui debent littere destinari, et mittentis fuerit curator, seu etiam
procurator, talibus dictionibus collaudetur: discreto fratri immo patri potius per
effectum, fraternam dilectionem flagranti. Sororibus transmitantur que de fratre parum
superius exponuntur.
- cui]
eam mittentis]
mitentis
potius] fratre] frate
- [36] A fideli cliente
sive vasalo, sive etiam a servo, dominus taliter honoretur: laudabili domino et maiori,
metuendo domino, probissimo suorum fidelium defensori, laudabiliter dominanti (d),
fortissimo clipeo subditorum, reverentissimo domino, pretimendo super omnia infra Deum,
spei et fiduciae vasalorum, securo portui subiectorum, clientum vel puerolum
refugio speciali.
-
- [37] Scribentes
domini istis adiectivis| paucissimis perutuntur: fideli vasalo, clienti sive vasalo
fideliter subiacenti, debite servienti, obedienti, famulanti.
- vasalo] vasalvo
- [38] Uxori conveniunt
ista cum scribit marito: dilectissimo domino et marito, dulcissimo, metuendo, suo
consilio et favori benigno, gratioso, sapienti, securo portui, refugio spei mee, suo
proprio domino infra Deum, et cetera.
-
- [39] Maritus, contra,
scribens uxori utitur paucissimis adiectivis: peramande, diligende, laudabili, moribus
radianti, debite subiacenti. Si enim maritus stetisset multis temporibus quod non
vidisset uxorem, ut puta si stetisset ultra mare vel in aliquo itinere, sic posset dicere:
dulcissime uxori, fidelissime uxori, uxori per effectum cognite bonitatis, sapienti
uxori sue. Et nota quod semper mariti debet anteponi nomen, cum sit caput.
- ultra] otra
- [40] De amico ad
amicam. Sed presciendum est primo quod antequam amans habuerit quod optat, talibus utatur:
nobili et sapienti domine, morum elegantia decorate. Si nobilis fuerit: nobilissime,
sapientissime. Et, quoniam consuetudo est cupere quod de pulcritudine, etiam si
deformis fuerit, collaudetur. Dictator semper multis, ut potes, perutaris: illustrissime,
amantissime, splendidissime, lucidissime, iocundissime, curialissime. Si autem amans
habuerit quod optat, salutabit hoc modo: anime sue dimidio, forma sensu et genere
decorate, amice dulcissime, suorum oculorum lumini, super aurum et topazium relucenti,
generose ac preciosissime amice, elegantia et pulcritudine precelenti, stellarum omnibus
clariori, veri amoris titulo insignite, amice dulcissime, immense pulcritudinis
fondamento, amoris fructibus educate, dilecte filie Veneris per effectum. Hoc enim
modo potest amica salutare amicum, mutato masculinum in femininum; sed quandoque eum
appellat falconem, et hoc propter pulcritudinem et no|bilitatem, quandoque leonem,
et hoc propter fortitudinein. Et sic de aliis: illum amatorem Tristanum superanti,
excedenti Flonuin in amore, sue spei et fiducie termino, ultra quem non est aliquid preter
Deum, et similes dictiones possent in talibus adaptari.
- elegantia]
elegantie deformis fuerit]
deformes fuerint generose]
genose preciosissime]
preciosisime elegantia]
elegantie insignite]
insignito nobilitatem]
nolititatem Tristanum]
Tristantum spei] sp~i
- [41] Hec referantur
patruo sive avunculo a nepote: metuendo, diligendo, reverendo, secundo patri, bene
factori, precipuo patruo immo patri, speciali refugio, gratioso, et similes dictiones.
Talia matertere et amite referamus, mutato masculinum in femininum.
- amite] amitte
- [42] Ad consanguineos
pertinent ista: dilectissimo guineo, provido, discreto, karissimo consanguineo, et
propinquo prudenti, moribus informato, sapientia radianti.
- dilectissimo] dilectissima
- [43] Patruus et
avunculus amitalis, vel matertera, nepoti sic possunt dicere, et sue nepti: dilectissimo,
benigno, dilecto nepoti meo, filio sucessivo, peramando, letitie parentele, karissimo
nepoti. Si voluerit nepti scribere, mutet masculum in femininum.
- meo]
mio nepti] nepoti
- [44] Amicorum nomina
adiectivis talibus circumscribantur: dilecto amico, amicitie floribus adornato,
insignito amicitia pura, sincere dilectionis legibus famulanti, discreto et provido,
karissimo, amico cognito non medio sed integro per effectum, purissime dilectionis
constantia decorato, auro purissimo informato. Si autem fuerit recipiens litteratus,
recipiat infra scripta: moribus et scientia redimito, fundamento amititie, prudentie
radiis illustrato, dilectionis purissime fonti vivo, sapientia radianti, subiecto scientie
litterarum. Concludo breviter et consulo dictatori quod, mittentis et recipientis
qualitates et quantitates, consuetudines et mores inquirere debeat diligenter et, hiis
cognitis, de istis porigat cuilibet et quod suum est.
- pura]
porio dilectionis]
dillectionis mittentis]
mittetis inquirere]
inquire diligenter] dilieenter
- [45] Opusculo finito
per gratiam Salvatoris,| universos rogo, ad quorum manus pervenerit hec Corona, ut
de dono sue gratie illam non despiciat vel contempnat, sed floribus et violis in ea
positis et locatis, prout decor fuerit et honestum ad suum beneplacitum, perfruatur.
Explicit Corona Boncompagnì.
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999