<Definitiones dictionum ad ethicam pertinentium>
Admont, Stiftsbibliothek cod. 759 --Main menu

Admont, Stiftsbibliothek cod. 759, fols. 184v-187r. Short definitions of nouns, verbs (nos. 28, 80) and an adverb (no. 103) pertainins to ethics, politics (nos. 101-3) and law (nos. 17, 73, 80). The last five definitions (nos. 105-9) are heterogenous: nardis spicati and nardis pistici (perfumes), parapsis and catinum (two types of vessels), cadaver. Two words are defined twice: arrogantia (nos. 19, 58) and gloria (nos. 56, 88); no. 104 clarifies the distinction between pupillus and orphanum.

[1] Ingenium est quedam anime potentia comprehensibilium attractiva.

[2] Ratio est quedam anime potentia comprehensorum discretiva.

[3] Memoria est quedam anime potentia eorum, que se mentis conceptui ingesserunt retentiva.

[4] Irascibilitas est quedam anime potentia, que naturaliter abhorret malum.

[5] Concupiscentia est, que naturaliter amplectitur bonum.

[6] Animositas est quedam anime potentia, que habet defensionem boni cum inpugnatione mali.

[7] Appetitus est qudam anime potentia, avide se moventis sensibus attributa.

[8] Libido res est vilis et humilis exilium turpium membrorum operatione proveniens, cuius subii~ necesse est aut pudeat aut peniteat.

[9] Ordo est parium dispariumque sua cumque perloca constans comveniensque dispositio.

[10] Necessitas est eventus, inportunitas, que nec mutari nec leniri potest.

[11] Societas est communitas in aliquod negotio ab aliquibus pio et fideli amore suscepta.

[12] Humanitas est pietas ex alterius afflictione proveniens.

[13] Fides est dictorum conventorumque constantia et veritas dicta fides eo, quod dicta fiant.

[14] Libertas est naturalis facultas eius, quod cuique licet usui aut iure prohibeatur.

[15] Industria est scientia labore acquisita.

[16] Divitie sunt brevi vite longum viaticum.

[17] Iniuria est, cum aut pulsatione corpus aut coniiitio aurium vel aliquo alio maleficio quispiam infestatur.

[18] Metus est animi trepidatio proveniens ob imminens mortis periculum vel dampni.

[19a] Arrogantia est presumptio sui ipsius supra id, quod est.

[20] Invidia est egritudo animi ex felicitate alterius proveniens nichil nocens invidenti.

[21] Calamitas est attrita miseria.

[22] Dolus malus est fraus, machinatio, calliditas, adfallendum, decipiendum, circumveniendum adhibita.

[23] Negligentia est tarditas corporis revocans a rebus gerendis.

[24] Pigritia est tarditas animi revocans a rebus gerendis.

[25] Inertia est, que spectat ad utrumque.

[26] Pietas est obsequium et cultus, qui impenditur pro iniquis et maxime patrie benivolis

[27] Odium est inveterata malitia de ulcione semper cogitans.|[185r]

[28] Celare est, quodcum quis sciat id ignorare velid eos emolumenti sui causa, quorum intersit hoc scire.

[29] Largitas est virtus omnibus exposita comis alloquio, dulcis obsequio, omnium bonorum in se retinens familiaritatem.

[30] Cupiditas est affectio boni opinati non obtemperans rationi.

[31] Occasio est oportunitas loci et temporis.

[32] Crudelitas est acerbitas in pena exigenda.

[33] Vis est maioris rei inpetus et importunitas, cui resisti non potest.

[34] Voluntas est, quod quisque cum ratione desiderat, qui nisi rationi obtemperet.

[35] Libido est cupiditas effrenata.

[36] Voluptas est adepta rei cupite delectatio suavitate deliniens.

[37] Amicitia est bonarum rerum voluntas erga aliquem illius ipsius causa, qui diligitur, cum eius pari voluntate.

[38] Facilitas est aptitudo et potestas aliquid leviter faciendi.

[39] Equitas est virtus, qua superiora inferioribus adequantur.

[40] Potestas est ad sua servanda et ad alterius obtinenda idonea rerum facultas.

[41] Virtus est est affectio animi constans conveniensque eos, in quibus est efficiens laudabiles ipsa vero persone sua sponte laudabilis est.

[42] Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio.

[43] Prudentia est cautela boni et mali cum assecutione unius et evitatione alterius.

[44] Temperantia est rationis in libidinem et in alios animi non rectos affectus vel inpetus firma et moderata donatio.

[45] Modestia est virtus claram et stabilem comparans auctoritatem.

[46] Iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens.

[47] Continentia est virtus, per quam cupiditas consilli gubernatione refrenatus.

[48] ___________ est virtus prestare parata, quod petitur, non tamen eque omnes mutat sua dulcedine.

[49] Iudicium est sententia iudicis equitate litem diffiniens.

[50] Matrimonium est coniunctio maris et femine individuam communitatem divini et humani iuris comunio delectatio. Vel matrimonium est coniunctio duorum eiusdem nature diversi sexus delectatione constantia.

[51] Fama est publicum civitatis testimonium.

[52] Infamia est rumor ortus sine certo auctore, cui malitia initium fides incrementum dedit.

[53] Exemplum est propositio recti facte forma faciende.

[54] Consilium est libera animi excogitatio aliquid faciendi vel non cum ratione.

[55] Pulchritudo est exterior oris habitus in membrorum ??disponere.

[56a] Gloria est frequens fama de aliquo cum laude.

[57] Morositas est morum acerbitas ex corruptione precedentium proveniens etatum.

[58b] Arrogantia est superbia, qua contempnimus superiores.

[59] Fastidium est superbia, qua contempnimus minores.

[60] Sapientia est rerum divinarum et humanarum causarumque, quibus heres continentur, scientia.

[61] Ira est subita animi tempestas, que dum inordinate se concutit cor hominis ad insaniam pertrahit.

[62] Constantia est honeste rei incepte perseverantia.

[63] Superbia est proprie estimatio excellentie, supra id quod est.

[64] Officum est congruus actus uniuscuiusque persone secundam mores et instituta patrie. Vel officium est quelibet actio, de qua rationabilis causa reddi potest.

[65] Obedientia est virtus, qua quisque propria voluntate relicta amplectitur, -----ta animo opere exegenda.

[66] Ludus est exultatio mentis in delectabiles evagans appetitus.

[67] Iocus est exultatio mentis in dicto movens risum.

[68] Severitas est oris mentique gravitas ordine laudabili et constantia.

[69] Luxuria est superfluus rerum temporalium appetitus.

[70] Aucto|[185v]oritas est dignitas meritis comparata in -------tione digna.

[71] Exercitatio est suscepti actus continuatio.

[72] Scientia est dispositionis habitus per ipsam in anima factus.

[73] Iudicem?? qui audita utriusque partis equitate dampnat vel absolvit, confert vel aufert hereditatem.

[74] Facies est exterior oris habitus, nec varius nec mutabilis dicta faciens, quod hominis faciat notitiam.

[75] Vultus extorior oris habitus varius et mutabilis secundum quatuor animi affectiones: iram, spem, metum, gaudium.

[76] Spes est futuri boni expectatio meritis proveniens.

[77] Fortuna est status vite, que quisque exequitur ex casu vel ex propria voluntate vel ex hominum institutione.

[78] Avaritia est detractio rei aliene.

[79] Mores sunt optimum honeste conversationis testimonium.

[80] Contrahere est diversorum voluntates in unum pactum consentire. Sunt autem multe species contractuum: emptio, venditio, conductio, locatio, mandatum, depositum, inducie federa, nuptie, sponsalia.

[81] Humilitas est proprie dignitatis abiectio|[186r] in nominibus infra se conscendens.

[82] Opinio est in firma alicuius rei assensio.

[83] Servitus est voluntaria serviendi necessitas.

[84] Malitia est obstinata nocendi voluntas.

[85] Veritas est narratio eorum, que fuerunt vel que sunt vel que futura sunt.

[86] Calumpnia est intentio falsitatis in aliquem.

[87] Petulantia est inconsideratus libidinis appetitus.

[88b] Gloria est illustris et prevagata recte factorum et magnorum vel in sitas cives vel in rem publicam vel in omne genus hominum fama meritorum.

[89] Iniquitas dicitur, quicquid est contra legem Dei.

[90] Fornicatio est quicquid extra legale coniubium veneris in usu commititur.

[91] Nequitia est temeritas, quando audet quis, quod nequit.

[92] Contentio est inpugnatio veritatis per considentiam clamoris.

[93] Dolus est, cum aliud agitur et aliud ressimulatur.

[94] Malignitas est mala voluntas, cum ultra non potest vel de beneficiis gratiam non referre.

[95] Susurrones sunt, qui inter amicos discordiam seminant.|[186v]

[96] Detractores sunt, qui bona aliorum negant vel invertunt.

[97] Contumeliosi sunt, qui dictis vel factis turpia inferunt.

[98] Elati sunt, qui nolunt pati priorem vel parem.

[99] Insipiens dicitur non discernens inter bonum et malum.

[100] Insolentia est superbia mentis.

[101] Consiliarius est, tam qui consilium, quam cui commititur, ab aliquo dicitur.

[102] Clericus dicitur, qui quia sorte electus.

[103] Pluraliter hac cronica dicitur temporalis dispositio regum.

[104] Inter pupillum et orphanum hoc distat, quod pupillis dicitur, qui uno parente caret, orphanum vero qui utroque.

[105] Nardi spicati, idest de spicis et soliis confecti.

[106] Nardis pistici, idest fidelis, non adulterati aliis herbis. Pistis Grece, fides Latine.

[107] Parapsis est vas escarum, quadrangulum a paribus assibus vel apsidis, idest equis lateribus dictum.

[108] Catinum vas est fictile aptum ad inmittendum liquorem.

[109] Cadaver est eo, quod morte cadat.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999