'Evanescunt simul' 3
Table of contents -- Next model charter -- Previous model charter -- Translation
Siglorum conspectus -- Synoptic table of manuscripts -- Main menu -- Admont, Stiftsbibliothek 759


[3.] CARTA MANUMISSIONIS1

[3.1] Sicut sacra testatur pagina, promeretur a summo Iudice sua sibi laxari debita, qui relaxat servum a debito servitutis.2

rubr. in Ad tantum       Sicut] Cum D       summo] pontifice add. L       summo Iudice] Deo O       sibi om. L       laxari] relaxare D

[3.2] Sciant ergo presentes et posteri, quod ego P. de tali loco servum meum B. nomine pro meorum remissione peccaminum et meorum parentum cum universis suis parentibus atque heredibus iam natis et postea nascituris nunc et semper ab omni debito collibertili servitii relaxavi.

ego] etc. add. O et expl.       .P.] .B.W4 AEM1       postea] post A       collibertili] collibertilis D L AE M1

[3.3] Unde ne qua possit in posterum suboriri calumpnia libertatis huius requirens titulum, eam feci mandari litteris et sigilli mei recipere firmamentum.

huius--titulum] concesse titulo E       titulum] debitum LE       firmamentur] et cetera add. E et expl.

[3.4] Mei quoque filii A., B., C., ne venire possit ab eis protervitas aut contradictio, dederunt assensum et in ista presenti pagina sua signaque nomina fecerunt apponi.

.A.B.C (.D. add. L)] .B.C.D.W4 AE M1       ab eis om. AW2       ista] illa L

[3.5] Huius rei testes sunt: A., B., C.

.A.B.C. (.C. om. W2)] .B.C.D.W4 AE M1       .C.] Actum publice etc., incarnationis Verbi anno tali add. A


1 Manumission of a serf, his heirs and family (ed. MEISENZAHL 85+-86+, Agen no. 54).

2 Cf. Matt. 6.12, 18.27-34.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999