'Evanescunt simul' 5
Table of contents -- Next model charter -- Previous model charter -- Translation
Siglorum conspectus -- Synoptic table of manuscripts -- Main menu -- Admont, Stiftsbibliothek 759


[5.] CARTA DE DIVISIONE PARTRIMONII1

[5.1] Suboriri solet de gestis hominum multa calumnia, nisi lingua bonorum testium robur adhibeat aut scriptura.

rubr. in Ad tantum       Suboriri solet] Suboritur O       gestis] gestibus O       bonorum] om. LW1 hominum vel add. D virorum hominum add. E       testium] hominum E       aut] vel E

[5.2] Sciant ergo presentes ac posteri, quod nos A. et B. filii boni viri felicis memorie G. de tali loco2 post decessum patris nostri hereditatem nostram hoc modo divisimus et sicut credimus equo funiculo, quod ego citra flumen totam terram possideam et frater meus terram ultra flumen in tranquilla pace perpetuo possideret.

ac] et W2 AE M1       nos] etc. add. O et expl.       .A. et .B.] .C. et .D. L .E. et .D. W1 .C. et .B. E .R. et .D. AM1       filii] quondam prem. W1D L AEM1       .G.: .O. E .T. W1 om. W2       tali loco] Confluentia sancti Correntini A       decessum] discessum EL       nostri om. D W2 AEM1       hoc modo] tali modo E om. D       divisimus] dividimus M1       credimus] decrevimus E       ego L W1] R. add. codd.       flumen] fluvium W2 AEM1       possideam] obtineam L       terram] totam add. D om. L       flumen] fluvium AE fluctum M1       in] et D       possideret] possidetur D possidebit L AEM1

[5.3] Ut hec autem divisio rata semper et stabilis permaneat ad rogatum nostrum noster episcopus M. nomine istud factum mandatavit litteris et sigilli sui munimine roboravit.

Ut--mandatavit] Ut id factum nulla posset perturbare calumnia mandavi AM1       permaneat] permaneret E W1       ad rogatum nostrum] et nostro rogatui E       noster] talis E       sui] mei AM1       roboravit] roboravi AM1 expl. E et cetera add. W1

[5.4] Affuerunt preterea, cum illud fieret, testes idonei, quorum sunt nomina subarrata: A. B. C.

Affuerunt] Adstiterunt M1       preterea--fieret] istud L       A.B.C. om. A

[5.5] Actum publice in curia nostri episcopi anno tali, indictione tali.

Actum] etc. add. W1 et expl.       anno--Aprilis om. A       in: ipsa add. W2

[5.6] Data per manum P. notarii episcopi pridie nonas Aprilis.

.P.] .Pii L


1 A contract for the division of an inheritance (ed. MEISENZAHL 34+-35+, no. 8).

2 The reading here of Agen, Bibl. publ. cod. 4 (Confluentia sancti Correntini) might possibly indicate one of numerous villages called Conflans. S. Corentinus, a student of S. Martin of Tours, was buried at Marmoutier near Tours.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999