'Evanescunt simul' 6
Table of contents -- Next model charter -- Previous model charter -- Translation
Siglorum conspectus -- Synoptic table of manuscripts -- Main menu -- Admont, Stiftsbibliothek 759


[6. TESTAMENTUM]1

[6.1] Testamentum suum non recte disponit, qui terrenis tantum testatur heredibus et non facit Christum substantie coheredum. Universa bona, que prestat homini, partem debet recipere prestitorum et habere locum in pagina testamenti.

suum om. M1 W1        recte] bene AEM1        Christum] sue add. W1 L AE        coheredem: coercedem W2        prestat] parat L om. A

[6.2] Sciant ergo tam presentes quam posteri, quod ego miles B. nomine decimarum mearum et censuum, quos paravi per titulum acquisitionis, heredem constituo sanctam ecclesiam sancti N.2 preceptum faciens, quod omnis, que nomine hereditatis possidebam ad meos liberos ex debito devolvantur. Census autem et decime, quorum Christum constituo possessorem in eternum, permaneant inconcussi memorate ministris ecclesie profecturi.

posteri: preterit A futuri O W2        ego] etc. add. O et expl.        et censuum] accestissimum M1 ac casuum AE        comparavi] paravi W1 L AE        per titulum: particulum W2 in particulum M1        acquisitionis] emptionis EL        sancti N.] beati Stephani LA beati Petri E om. W1        nomine] titulo L        Christum] ecclesiam L om. W1        eternum] ecclesiam W1 elemosinam M1        profecturi om. A

[6.3] Si quis autem heredum meorum testamentum meum attemptaverit infirmare, puniatur sic pena duplici, quod componat curie CCC. solidos et in die districti iudicii dampnetur a Domino, cum iniquis recipiat portionem.

autem] hoc L M1        heredum] parentum meorum et prem. L        puniatur--Domino om. E et expl. post portionem        curie] nostre prem. M1 om. L W1        CCC. solidos] XL. libras M1        damnetur legi: damnatur codd.

[6.4] Insuper, ut res ista perduret stabilior et in statu semper incolumi perseveret, eorum nomina, qui gerendo negotio affuerunt, in presenti pagina notari volui et eam a sigillo ducis recipere firmamentum.

qui] presentes aderant add. A.       affuerunt] interfuerunt W2 om. A        volui om. M1       ducis] feci add. M1

[6.5] Actum etc.

Actum etc. om. A        etc.] publice prem. L M1


1 Testament of a knight granting his estate to his children and the tithes he has acquired to a church (ed. MEISENZAHL 49+-50+, no. 19).

2 The reading here for Agen, Bibl. publ. cod. 4 (beati Stephani) probably is due to the fact that cathedral church at Agen was dedicated to S. Stephan. See below, 16.2.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999