'Evanescunt simul' 9
Table of contents -- Next model charter -- Previous model charter -- Translation
Siglorum conspectus -- Synoptic table of manuscripts -- Main menu -- Admont, Stiftsbibliothek 759


[9. CARTA MANUMISSIONIS]1

[9.1] In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen.

In nomine--amen om. W1 L AE M1

[9.2] Ad honorem potentis viri servitium accedentes talem recipere merentur gratiam, ut laborem suum non debeant incusare.

Ad--accedentes] Qui intendunt regum servitiis E        honorem om. O W1 L AM1

[9.3] A fideli nostro B. nomine longum servitium acceptum habuimus et benignum est, ut illius servitium retributione grata et debita repensemus.

B. nomine om. E        habuimus] accepimus E        benignum] benedignum W1

[9.4] Inde est, quod ab omni gravi consuetudine personam eius et heredum suorum perpetuo quietamus, statuentes, quod ad nullum militie laborem exeat, nisi spontaneus exire voluerit, et ab omni semper exactionum gravamine sit immunis. Si quid vero quandocumque fecerit minus dignum, manu puniri regia de prestanda iustitia cogi non poterit a nostro preposito, sed per manum nostram iustitiam exhibebit. Insuper de suis heredibus id ipsum statuimus, ut sint semper in simili libertate.

gravi] gravanti L gravaminis A M1        eius: ipsius EW2 illius L        quod] ut L        exeat...spontaneus...voluerit...sit immunis...fecerit...poterit] exeant...spontanei...voluerint...sint immunes...fecerint...potuerant A        Insuper--libertate om. A        minus om. A        regia] imperatoria A        de prestanda--preposito] manu episcopi non poterit cogi ad prestandam iustitiam E

[9.5] Libertatem istam ne qua possit in posterum infirmare calumpnia, presenti pagina mandari fecimus et sigilli nostri munime roborari.

in posterum: a posteris W2        roborari] Quisquis autem huic scripto contrarius esse presumpserit etc. add. A

[9.6] Actum etc.

Actum] publice add. AE M1


1 Manumission of a ministerial and his heirs (ed. MEISENZAHL 20+-21+, no. 4).

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999