De Ratione Dicendi ad C. Herennium  liber II

2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 2.7 2.8 2.9 2.10 2.11 2.12 2.13 2.14 2.15 2.16 2.17 2.18 2.19 2.20
2.21 2.22 2.23 2.24 2.25 2.26 2.27 2.28 2.29 2.30 2.31 2.32 2.33 2.34 2.35 2.36 2.37 2.38 2.39 2.40
2.41 2.42 2.43 2.44 2.45 2.46 2.47 2.48 2.49 2.50
lib. I  lib. III lib. IV
De inventione I De inventione II
main menu


[1] In primo libro, Herenni, breviter exposuimus, quas causas recipere oratorem oporteret, et in quibus officiis artis elaborare conveniret, et ea officia qua ratione facillime consequi posset.  Verum, quod neque de omnibus rebus simul dici poterat et de maximis rebus primum scribendum fuit, quo cetera tibi faciliora cognitu viderentur, ita nobis placitum est, ut ea, quae difficillima essent, potissimum conscriberemus.

Causarum tria genera sunt: demonstrativum, deliberativum, iudiciale.  Multo difficillimum iudiciale est; ergo id primum absolvimus hoc et priore libro.

De oratoris officiis quinque inventio et prima et difficillima est.  Ea quoque nobis erit hoc libro propemodum absoluta: parvae partes eius in tertium volumen transferentur.

[2] De sex partibus orationis primum scribere incepimus: in primo libro locuti sumus de exordio, narratione, divisione, nec pluribus verbis, quam necesse fuit, nec minus dilucide, quam te velle existimabamus; deinde coniuncte de confirmatione et confutatione dicendum fuit.

Quare genera constitutionum et earum partes aperuimus; ex quo simul ostendebatur, quomodo constitutionem et partem constitutionis causa posita reperiri oporteret.

Deinde docuimus, iudicationem quemadmodum quaeri conveniret: qua inventa curandum, ut omnis ratio totius orationis ad eam conferatur.  Postea admonuimus esse causas conplures, in quas plures constitutiones aut partes constitutionum adcommodarentur.

Relicum videbatur esse, ut ostenderemus, quae ratio posset inventiones ad unam quamque constitutionem aut partem constitutionis adcommodare; et item quales argumentationes, quas Graeci epicheremata appellant, sequi, quales veitari oporteret; quorum utrumque pertinet ad confirmationem et ad confutationem.  Deinde ad extremum docuimus, cuiusmodi conclusionibus orationum uti oporteat; qui locus erat extremus de sex partibus orationis.

Primum ergo quaeremus, quemadmodum quamque causam tractare conveniat et nimirum <[coniecturalem] eam quae prima> quaeque difficillima est, potissimum consideremus.

[3] In causa coniecturali narratio accusatoris suspiciones interiectas et dispersas habere debet, ut nihil actum, nihil dictum, nusquam ventum aut abitum, nihil denique factum sine causa putetur.

Defensoris narratio simplicem et dilucidam expositionem debet habere cum adtenuatione suspicionis.

Huius constitutionis ratio in sex partes est distributa: probabile, conlationem, signum, argumentum, consecutionem, adprobationem.  Horum unum quidquid quid valeat, aperiemus.

Probabile est per quod probatur expedisse peccare et ab simili turpitudine hominem numquam afuisse.  Id dividitur in causam et in vitam.

Causa est ea, quae induxit ad maleficium commodorum <spe aut incommodorum> vitatione, cum quaeritur, num quod commodum maleficio appetierit, num honorem, num pecuniam, num dominationem; num aliquam cupiditatem <aut> amoris aut eiusmodi libidinis voluerit explere, aut num quod incommodum vitarit: inimicitias, infamiam, dolorem, supplicium.

[4] Hic accusator in spe commodi cupiditatem ostendet adversarii, in vitatione incommodi formidinem augebit.

Defensor autem negabit fuisse causam, si poterit, aut eam vehementer extenuabit; deinde inicum esse dicet omnes, ad quos aliquid emolumenti ex aliqua re pervenerit, in suspicionem maleficii devocari.

[5] Deinde vita hominis ex ante factis spectabitur.

Primum considerabit accusator, num quando simile quid fecerit.  Si id non reperiet, quaeret, num quando venerit in similem suspicionem; et in eo debebit esse occupatus, ut ad eam causam peccati, quam paulo ante exposuerit, vita hominis possit adcommodari, hoc modo: Si dicet pecuniae causa fecisse, ostendat eum semper avarum fuisse, si honoris, ambitiosum; ita poterit animi vitium cum causa <peccati conglutinare.  Si non poterit par vitium cum causa> reperire, reperiat dispar.  Si non poterit avarum demonstrare, demonstret conruptorem, perfidiosum, si quo modo poterit denique aliquo aut quam plurimis vitiis contaminare [personam]; deinde qui illud fecerit tam nequiter, eundem hunc tam perperam fecisse non esse mirandum.  Si vehementer castus et integer existimabitur adversarius, dicet facta, non famam spectarei oportere; illum ante occultasse sua flagitia; se planum facturum ab eo maleficium non abesse.

Defensor primum demonstrabit vitam integram, si poterit: id si non poterit, confugiet ad inprudentiam, stultitiam, adulescentiam, vim, persuasionem; quibus de rebus *** vituperatio eorum, quae extra id crimen erunt, non debeat atsignari.  Sin vehementer hominis turpitudine inpedietur et infamia, prius dabit operam, ut falsos rumores dissipatos esse dicat de innocente; et utetur loco communi, rumoribus credi non oportere.  Sin nihil eorum fieri potest, utatur extrema defensione: dicat non se de moribus eius apud censores, sed de criminibus adversariorum apud iudices dicere.

[6] Conlatio est, cum accusator id, quod adversarium fecisse criminatur, alii nemini nisi reo bono fuisse demonstrat; aut alium neminem potuisse perficere nisi adversarium; aut eum ipsum aliis rationibus aut non potuisse aut non aeque commode potuisse aut eum fugisse alias rationes commodiores propter cupiditatem.

Hoc loco defensor demonstret oportet aut aliis quoque bono fuisse, aut alios quoque id, quod ipse insimuletur, facere potuisse.

Signum est, per quod ostenditur idonea perficiendi facultas esse quaesita.  Id dividitur in partes sex: locum, tempus, spatium, occasionem, <spem> perficiendi, spem celandi.

[7] Locus quaeritur, celebris an desertus, semper desertus an tum, cum id factum sit, <fuerit> in eo loco solitudo, sacer an profanus, publicus an privatus fuerit; cuiusmodi loci adtingant, num, qui est passus, perspectus, exauditus esse possit.

Horum quid reo, quid accusatori conveniat, perscribere non gravaremur, nisi facile quivis causa posita posset iudicare.  Initia enim inventionis ab arte debent proficisci, cetera facile conparabit exercitatio.

Tempus ita quaeritur: quid anni, qua hora noctu an interdiu, et qua die, qua noctis hora factum esse dicatur et cur eiusmodi temporibus.

Spatium ita considerabitur: satisne longum fuerit ad eam rem <transigendam>, scieritne satis ad id perficiendum spatii futurum: nam parui refert satis spatii fuisse ad id perficiendum, si id ante sciri et ratione provideri non potuit.

Occasio quaeritur, idoneane fuerit ad rem adoriendam an alia melior, quae aut praeterita sit aut non expectata.

Spes perficiendi ecqua fuerit, spectabitur hoc modo: si, quae supra dicta sunt signa, concurrent, si praeterea <ex> altera parte vires, pecunia, consilium, scientia, apparatio videbitur esse, ex altera parte inbecillitas, inopia, stultitia, inprudentia, inapparatio demonstrabitur fuisse; qua re scire potuerit, utrum diffidendum an confidendum fuerit.

Spes celandi quae fuerit quaeritur ex consciis, arbitris, adiutoribus, liberis aut servis aut utrisque.

[8] Argumentum est, per quod res coarguitur certioribus argumentis et magis firma suspicione.  Id dividitur in tempora tria: praeteritum, instans, consequens.

In praeterito tempore oportet considerare, ubi fuerit, ubi visus sit, quicum visus sit, num quid appararit, num quem convenerit, num quid dixerit, num quid habuerit de consciis, de adiutoribus, de adiumentis; num quo in loco praeter consuetudinem fuerit aut alieno tempore.

<In> instanti tempore quaeretur, num visus sit, cum faciebat, num qui strepitus, clamor, crepitus exauditus aut denique num quid aliquo sensu perceptum sit, aspectu, auditu, tactu, odoratu, gustatu; nam quivis horum sensus potest conflare suspicionem.

In consequenti tempore spectabitur, num quid re transacta relictum sit, quod indicet aut factum esse maleficium aut ab quo factum sit.  Factum esse, hoc modo: si tumore et livore decoloratum corpus est mortui, significat eum veneno necatum.  A quo factum sit, hoc modo: si telum, si vestimentum, si quid eiusmodi relictum aut si vestigium <rei> repertum fuerit; si cruor in vestimentis: si in eo loco conprehensus aut visus transacto negotio, quo in loco res gesta dicitur.

Consecutio est, cum quaeritur, quae signa nocentis et innocentis consequi soleant.

Accusator dicet, si poterit, adversarium, cum ad eum ventum sit, erubuisse, expalluisse, titubasse, inconstanter locutum esse, concidisse, pollicitum esse aliquid; quae signa conscientiae sint.  Si reus horum nihil fecerit, accusator dicet eum usque adeo praemeditatum fuisse, quid sibi esset usu venturum, ut confidentissime resisteret et responderet; quae signa confidentiae, non innocentiae sint.

Defensor, si pertimuerit, magnitudine periculi, non conscientia peccati se commotum esse dicet; si non pertimuerit, fretum innocentia negabit esse commotum.

[9] Adprobatio est, qua utimur ad extremum confirmata suspicione.  Ea habet locos proprios atque communes.  Proprii sunt ii, quibus nisi accusator nemo potest uti, et ii, quibus nisi defensor.  Communes sunt, qui alia in causa ab reo, alia ab accusatore tractantur.

In causa coniecturali proprius locus accusatoris est, cum dicit malorum misereri non oportere et cum auget peccati atrocitatem.

Defensoris proprius locus est, cum misericordiam captat et cum accusatorem calumniari criminatur.

Communes loci sunt cum accusatoris tum defensoris, abs testibus contra testes, abs quaestionibus contra quaestiones, ab argumentis contra argumenta, ab rumoribus contra rumores.

A testibus dicemus secundum auctoritatem et vitam testium et constantiam testimoniorum;

contra testes: vitae turpitudinem, testimoniorum inconstantiam; si aut fieri non potuisse dicemus aut non factum esse quod dicant aut scire illos non potuisse aut cupide dicere et argumentari.  Haec et ad inprobationem et ad interrogationem testium pertinebunt.

[10] A quaestionibus dicemus: cum demonstrabimus maiores veri inveniendi causa tormentis et cruciatu voluisse quaeri et summo dolore homines cogi, ut quicquid sciant dicant; et praeterea confirmatior haec erit disputatio, si, quae dicta erint, argumentando isdem viis, quibus omnis coniectura tractatur, trahemus ad veri similem suspicionem; idemque hoc in testimoniis facere oportebit.

Contra quaestiones hoc modo dicemus: primum maiores voluisse certis in rebus interponi quaestiones, cum, quae vere dicerentur, sceirei, quae falso in quaestione pronuntiarentur, refelli possent, hoc modo: Quo in loco quid positum sit, et si quid esset simile, quod videri *** aut aliquo simili signo percipi posset; deinde dolori credi non oportere, quod alius alio recentior sit in dolore, quod ingeniosior ad eminiscendum, quod denique saepe scire aut suspicari possit, quid quaesitor velit audire; quod cum dixerit, intellegat sibi finem doloris futurum.  Haec disputatio conprobabitur, si refellemus, quae in quaestionibus erunt dicta, probabili argumentatione; idque partibus coniecturae, quas ante exposuimus, facere oportebit.

[11] Ab argumentis et signis et ceteris locis, quibus augetur suspicio, dicere hoc modo convenit: Cum multa concurrant argumenta et signa, quae inter se consentiant, rem perspicuam, non suspiciosam videri oportere.  Item plus oportere signis et argumentis credi quam testibus: haec enim eo modo exponi, quo modo re vera sint gesta; testes corrumpi posse vel pretio vel gratia vel metu vel simultate.

Contra argumenta et signa et ceteras suspiciones dicemus hoc modo: si demonstrabimus nullam rem esse, quam non suspicionibus quivis possit criminari; deinde unam quamque suspicionem extenuabimus et dabimus operam, ut ostendamus nihilo magis in nos eam quam in alium quempiam convenire; indignum facinus esse sine testibus coniecturam et suspicionem firmamenti satis habere.

[12] A rumoribus dicemus: si negabimus temere famam nasci solere, quin supsit aliquid; et si dicemus causam non fuisse, quare quispiam confingeret et eminisceretur; et praeterea, si ceteri falsi soleant esse, argumentabimur hunc esse verum.

Contra rumores dicemus: primum, si docebimus multos esse falsos rumores, et exemplis utemur, de quibus falsa fama fuerit; et aut iniquos nostros aut homines natura malivolos et maledicos confincxisse dicemus; et aliquam aut fictam fabulam in adversarios adferemus, quam dicamus omnibus in ore esse, aut verum rumorem proferemus, qui illis aliquid turpitudinis adferat, neque tamen ei rumori nos fidem habere dicemus, ideo quod quivis unus homo possit quamvis turpem de quolibet rumorem proferre et confictam fabulam dissipare.  Verumtamen si rumor vehementer probabilis esse videbitur, argumentando famae fidem poterimus abrogare.

Quod et difficillima tractatu est constitutio coniecturalis et in veris causis saepissime tractanda est, eo diligentius omnis eius partis perscrutati sumus, ut ne parvula quidem titubatione aut offensatione impediremur, si ad hanc rationem praeceptionis adsiduitatem exercitationis adcommodassemus.  Nunc ad legitimae constitutionis partes transeamus.

[13] Cum voluntas scriptoris cum scripto dissidere videbitur, si a scripto dicemus, his locis utemur: secundum narrationem primum scriptoris conlaudatione, deinde scripti recitatione; deinde percontatione, scirentne idonee adversarii id scriptum fuisse in lege aut testamento aut stipulatione aut quolibet scripto, quod ad eam rem pertinebit; deinde conlatione, quid scriptum sit, quid adversarii se fecisse dicant, quid iudicem sequi conveniat: utrum id, quod diligenter perscriptum sit, an id, quod acute sit excogitatum; deinde ea sententia, quae ab adversariis sit excogitata et scripto adtributa, contemnetur et infirmabitur.  Deinde quaeretur, quid periculi fuerit, si id voluisset adscribere; aut num non potuerit perscribi.  Deinde a nobis sententia reperietur et causa proferetur, quare id scriptor senserit, quod scripserit; et demonstrabitur scriptum illud esse dilucide, breviter, commode, perfecte, cum ratione certa.  Deinde exempla proferentur, quae res, cum ab adversariis sententia et voluntas adferretur, ab scripto potius iudicatae sint.  Deinde ostendetur, quam periculosum sit ab scripto recedere.  Locus communis est contra eum, qui, cum fateatur se contra quod legibus sanctum aut testamento perscriptum sit, fecisse, tamen facti quaerat defensionem.

[14] Ab sententia sic dicemus: primum laudabimus scriptoris commoditatem atque brevitatem, quod tantum scripserit, quod necesse fuerit; illud quod sine scripto intellegi potuerit, non necessario scribendum putarit.  Deinde dicemus calumniatoris esse officium verba et litteras sequi, neclegere voluntatem.  Deinde id, quod scriptum sit, aut non posse fieri, aut non lege non more non natura non aequo et bono posse fieri; quae omnia noluisse scriptorem quam rectissime fieri nemo dicet; at ea, quae a nobis facta sint, iustissime facta.  Deinde contrariam sententiam aut nullam esse, aut stultam, aut iniustam, aut non posse fieri, aut <non> constare cum superioribus et inferioribus sententiis; aut cum iure communi aut cum aliis legibus communibus aut cum rebus iudicatis dissentire.  Deinde exemplorum a voluntate et contra scriptum iudicatorum enumeratione, deinde legum aut stipulationum breviter exscriptarum, in quibus intellegatur scriptorum voluntas, et *** expositione.  Locus communis contra eum, qui scriptum recitet et scriptoris voluntatem non interpretetur.

[15] Cum duae leges inter se discrepent, videndum est primum, num quae obrogatio aut derogatio sit; deinde utrum leges ita dissentiant, ut altera iubeat, altera vetet, an ita, ut altera cogat, altera permittat.  Infirma enim erit eius defensio, qui negabit se fecisse, quod cogeretur, cum altera lex permitteret: plus enim valet sanctio permissione.  Item illa defensio tenuis est, cum ostenditur id factum esse, quod ea lex sanciat, cui legi obrogatum aut derogatum sit; id, quod posteriore lege sanctum sit, esse neclectum.  Cum haec erunt considerata, statim nostrae legis expositione, recitatione, conlaudatione utemur.  Deinde contrariae legis enodabimus voluntatem et eam trahemus ad nostrae causae commodum.  Dein de iuridiciali absoluta sumemus rationem iuris et quaeremus partes iuris, utrocum faciant; de qua parte iuridicialis posterius disseremus.

[16] Si ambiguum esse scriptum putabitur, quod in duas aut plures sententias trahi possit, hoc modo tractandum est: primum, sitne ambiguum, quaerendumst; deinde, quomodo scriptum esset, si id, quod adversarii interpretantur, scriptor fieri voluisset, ostendendum est; deinde id, quod nos interpretemur, et fieri posse, et honeste recte lege more natura bono et aequo fieri posse; quod adversarii interpretentur, ex contrario; nec esse ambigue scriptum, cum intellegatur, utra sententia vera sit.

Sunt, qui arbitrentur ad hanc causam tractandam vehementer pertinere cognitionem amphiboliarum eam, quae ab dialecticis proferatur.  Nos vero arbitramur non modo nullo adiumento esse, sed potius maximo inpedimento.  Omnes enim illi amphibolias aucupantur, eas etiam, quae ex altera parte sententiam nullam possunt interpretari.  Itaque et alieni sermonis molesti interpellatores et scripti cum odiosi tum obscuri interpretes sunt; et dum caute et expedite loqui volunt, infantissimi reperiuntur.  Ita dum metuunt in dicendo, ne quid ambiguum dicant, nomen suum pronuntiare non possunt.  Verum horum pueriles opiniones rectissimis rationibus, cum voles, refellemus.  In praesentiarum hoc intercedere non alienum fuit, ut huius infantiae garrulam disciplinam contemneremus.

[17] Cum definitione utemur, primum adferemus brevem vocabuli definitionem, hoc modo:

"Maiestatem is minuit, qui ea tollit, ex quibus rebus civitatis amplitudo constat.  Quae sunt ea, Q. Caepio?  Suffragia, magistratus.  Nempe igitur tu et populum suffragio et magistratum consilio privasti, cum pontes disturbasti."

Item ex contrario:

"Maiestatem is minuit, qui amplitudinem civitatis detrimento <adficit.  Ego non adfeci, sed prohibui detrimento:> aerarium enim conservavi, libidini malorum restiti, maiestatem omnem interire non passus sum."

Primum igitur vocabuli sententia breviter et ad utilitatem adcommodate causae describitur; deinde factum nostrum cum verbi descriptione coniungetur; deinde contrariae descriptionis ratio refelletur, si aut falsa erit aut inutilis aut turpis aut iniuriosa: id quod ex iuris partibus sumetur de iuridiciali absoluta, de qua iam loquemur.

[18] Quaeritur in translationibus primum, num aliquis eius rei actionem, petitionem aut persecutionem habeat, num alio tempore, num alia lege, num alio quaerente.  Haec legibus et moribus, aequo et bono reperientur; de quibus dicetur in iuridiciali absoluta.

In causa ratiocinali primum quaeretur, ecquid in rebus maioribus aut minoribus aut dissimilibus similiter scriptum aut iudicatum sit; deinde, utrum ea res similis sit ei rei, qua de agitur, an dissimilis; deinde, utrum consulto de ea re scriptum non sit, quod noluerit cavere, an quod satis cautum putarit propter ceterorum scriptorum similitudinem.

De partibus legitimae constitutionis satis dictum est: nunc ad iuridicialem revertemur.

[19] Absoluta iuridiciali constitutione utemur, cum ipsam rem, quam nos fecisse confitemur, iure factum dicemus, sine ulla adsumptione extrariae defensionis.  In ea convenit quaeri, iurene sit factum.  De eo causa posita dicere poterimus, si, ex quibus partibus ius constet, cognoverimus.  Constat igitur ex his partibus: natura, lege, consuetudine, iudicato, aequo et bono, pacto.

Natura ius est, quod cognationis aut pietatis causa observatur, quo iure parentes a liberis, et a parentibus liberi coluntur.

Lege ius est id, quod populi iussu sanctum est quod genus: ut in ius eas, cum voceris.

Consuetudine ius est id, quod sine lege aeque, ac si legitimum sit, usitatum est quod genus id quod argentario tuleris expensum, ab socio eius recte petere possis.

Iudicatum est id, de quo sententia lata est aut decretum interpositum.  Ea saepe diversa sunt, ut aliud alio iudici aut praetori aut consuli aut tribuno plebis placitum sit et fit, ut de eadem re saepe alius aliud decreverit aut iudicarit, quod genus: M. Drusus praetor urbanus, quod cum herede mandati ageretur, iudicium reddidit, Sex. Iulius non reddidit.  Item:<C.> Caelius iudex absolvit iniuriarum eum, qui Lucilium poetam in scaena nominatim laeserat, P. Mucius eum, qui L. Accium poetam nominaverat, condemnavit.  [20] Ergo, quia possunt res simili de causa dissimiliter iudicatae proferri, cum id usu venerit, iudicem cum iudice tempus cum tempore, numerum cum numero iudiciorum conferemus.

Ex aequo et bono ius constat, quod ad veritatem <et utilitatem> communem videtur pertinere, quod genus ut maior annis LX et cui morbus causa est, cognitorem det.  Ex eo vel novum ius constitui convenit ex tempore et ex hominis dignitate.

Ex pacto ius est, si quid inter se pepigerunt, si quid inter quos convenit.  Pacta sunt, quae legibus observanda sunt, hoc modo: Rem ubi pagunt, <orato; ni pagunt,> in comitio aut in foro ante meridiem causam coicito.  Sunt item pacta, quae sine legibus observantur ex convento quae iure praestare dicuntur.  His igitur partibus iniuriam demonstrari, ius confirmari convenit, id quod in absoluta iuridiciali faciundum videtur.

[21] Cum ex conparatione quaeretur, utrum satius fuerit facere, id, quod reus dicat se fecisse, an id, quod accusator dicat oportuisse fieri, primum quaeri conveniet, utrum fuerit utilius ex contentione, hoc est, utrum honestius, facilius, conducibilius.  Deinde oportebit quaeri, ipsumne oportuerit iudicare, utrum fuerit utilius an aliorum fuerit utilius statuendi potestas.  Deinde interponetur ab accusatore <suspicio ex constitutione> coniecturali, qua re putetur non <ea> ratione factum esse, quo melius deteriori anteponetur, sed in eo dolo malo negotium gestum de aliqua probabili causa.  Ab defensore <contra> refellatur argumentatio coniecturalis, de qua ante dictum est.  Deinde quaeretur, potueritne vitari, ne in eum locum veniretur.  His sic tractatis accusator utetur loco communi in eum, qui inutile utili praeposuerit, [22] cum statuendi non habuerit potestatem.

Defensor contra eos, qui aecum censeant rem perniciosam utili praeponi, utetur loco communi per conquestionem: <et> simul quaerat ab accusatoribus, ab iudicibus ipsis, quid facturi essent, si in eo loco fuissent; et tempus, locum, rem, deliberationem suam ponet ante oculos.

Translatio criminis est, cum ab reo facti causa in aliorum peccatum transfertur.  Primum quaerendum est, iurene in alium crimen transferatur; deinde spectandum est, aeque magnum sit illud peccatum, quod in alium transferatur, atque illud, quod reus suscepisse dicatur; deinde, oportueritne in ea re peccare, in qua alius ante peccarit; deinde, oportueritne iudicium ante fieri; deinde, cum factum iudicium non sit de illo crimine, quod in alium transferatur, oporteatne de ea re iudicium fieri, quae res in iudicium non devenerit.  Locus communis accusatoris contra eum, qui plus censeat vim quam iudicia valere oportere.  Et ab adversariis percontabitur accusator, quid futurum sit, si idem ceteri faciant, ut de indemnatis supplicia sumant, quod eos idem fecisse dicant.  Quid, si ipse accusator idem facere voluisset?  Defensor eorum peccati atrocitatem proferet, in quos crimen transferet; rem, locum, tempus ante oculos ponet, ut ii, qui audient, existiment, aut non potuisse aut [non] inutile fuisse rem in iudicium venire.

[23] Concessio est, per quam nobis ignosci postulamus.  Ea dividitur <in> purgationem et deprecationem.  Purgatio est, cum consulto a nobis factum negamus.  Ea dividitur in necessitudinem, fortunam, inprudentiam.  De his partibus primum ostendendum est; deinde ad deprecationem revertendum videtur.  Primum considerandum est, num culpa ventum sit in necessitudinem [num culpa veniendi necessitudinem fecerit].  Deinde quaerendum est quo modo vis illa vitari potuerit ac levari.  Deinde <is, qui> in necessitudinem causam conferet, expertusne sit, quid contra facere aut excogitare posset.  Deinde, num quae suspiciones ex coniecturali constitutione trahi possint, quae significent id consulto factum esse, quod necessario cecidisse dicitur.  Deinde, si maxime necessitudo quaepiam fuerit, conveniatne eam satis idoneam <causam> putari.  [24] <Si autem inprudentia reus se peccasse dicet,> primum quaeretur, utrum potuerit nescire an non potuerit; deinde utrum data sit opera, ut sciretur, an non; deinde, utrum casu nescierit an culpa.  Nam qui se propter vinum aut amorem aut iracundiam fugisse rationem dicet, is animi vitio videbitur nescisse, non inprudentia; quare non inprudentia se defendet, sed culpa contaminabit.  Deinde coniecturali constitutione quaeretur, utrum scierit an ignoraverit; et considerabitur satisne inprudentia praesidii debeat esse, cum factum esse constet.  Cum in fortunam causa confertur et ea re defensor ignosci reo dicet oportere, eadem omnia videntur consideranda, quae de necessitudine praescripta sunt.  Etenim omnes haec tres partes purgationis inter se finitimae sunt, ut in omnes eadem fere possint adcommodari.  Loci communis in his causis: accusatoris contra eum, qui cum peccasse confiteatur, tamen oratione iudices demoretur; defensoris, de humanitate, misericordia: voluntatem in omnibus rebus spectari convenire; quae consulto facta non sint, an ea fraudei esse non oportere.

[25] Deprecatione utemur, cum fatebimur nos peccasse neque id inprudentes, aut fortuito aut necessario fecisse dicemus: et tamen ignosci nobis postulabimus.  Hic ignoscendi ratio quaeritur ex his locis: si plura aut maiora officia quam maleficia videbuntur constare; si qua virtus aut nobilitas erit in eo, qui supplicabit; si qua spes erit usui futurum, <si> sine supplicio discesserit; si ipse ille supplex mansuetus et misericors in potestatibus ostendetur fuisse; si ea, quae peccavit, non odio neque crudelitate, sed officio et recto studio commotus fecit; si tali de causa aliis quoque ignotum est; si nihil ab eo periculi nobis futurum videbitur, si eum missum fecerimus; si nulla <aut> a nostris civibus aut ab aliqua civitate vituperatio ex ea re suscipietur.  [26] Loci communis: de humanitate, fortuna, misericordia, rerum commutatione.  His locis omnibus ex contrario utetur is, qui contra dicet, cum amplificatione et enumeratione peccatorum.

Haec causa iudicialis fieri non potest, ut in libro primo ostendimus, sed, quod potest vel ad senatum vel ad consilium venire, non visa est supersedenda.

Cum ab nobis crimen removere volemus, aut in rem aut in hominem nostri peccati causam conferemus.  Si causa in hominem conferetur, quaerendum erit primum, potueritme tantum, quantum reus demonstrabit, is, in quem causa conferetur: et, quone modo aut honeste aut sine periculo potuerit obsisti; si maxime ita sit, num ea re concedi reo conveniat, quod alieno inductu fecerit.  Deinde in coniecturalem trahetur controversiam et edisseretur, num consulto factum sit.  Si causa in rem quandam conferetur, et haec eadem fere et omnia, quae de necessitudine praecepimus, consideranda erunt.

[27] Quoniam satis ostendisse videamur, quibus argumentationibus in uno quoque genere causae iudicialis uti conveniret, consequi videtur, ut doceamus, quemadmodum ipsas argumentationes ornate et absolute tractare possimus.  Nam fere non difficile invenire, quid sit causae adiumento; difficillimum est inventum expolire et expedite pronuntiare.  Haec enim res facit, ut neque diutius, quam satis sit, in eisdem locis commoremur, nec eodem identidem revolvamur, neque incoatam argumentationem relinquamus, neque incommode ad aliam deinceps transeamus.  Itaque hac ratione et ipsei meminisse poterimus, quid quoque loco dixerimus, et auditor cum totius causae tum unius cuiusque argumentationis distributionem percipere et meminisse poterit.

[28] Ergo absolutissima et perfectissima est argumentatio ea, quae in quinque partes est distributa: propositionem, rationem, rationis confirmationem, exornationem, conplexionem.

Propositio est, per quam ostendimus summatim, quid sit quod probari volumus.

Ratio est quae causam demonstrat, verum esse id, quod intendimus, brevi subiectione.

Rationis confirmatio est ea, quae pluribus argumentis conroborat breviter expositam rationem.

Exornatio est, qua utimur rei honestandae et conlocupletandae causa, confirmata argumentatione.

Conplexio est, quae concludit breviter, conligens partes argumentationis.

Hisce igitur quinque partibus ut absolutissime utamur, hoc modo tractabimus argumentationem:

"Causam ostendemus Ulixi fuisse, quare interfecerit Aiacen.

Inimicum enim acerrimum de medio tollere volebat, a quo sibi non iniuria summum periculum metuebat.

Videbat illo incolumi se incolumem non futurum; sperabat illius morte se salutem sibi conparare; consueverat, se iure non potuerat, iniuria quavis inimico exitium machinari: cui rei mors indigna Palamedi testimonium dat.  Ergo et metus periculi hortabatur eum interimere, a quo supplicium verebatur; <et> consuetudo peccandi maleficii suscipiendi removebat dubitationem.

[29] Omnes enim cum minima peccata cum causa suscipiunt, tum vero illa, quae multo maxima sunt maleficia, aliquo certo emolumento inducti suscipere conantur.  Si multos induxit in peccatum pecuniae spes, si conplures scelere se contaminarunt imperii cupiditate, si multi leve conpendium fraude maxima commutarunt, cui mirum videbitur, istum a maleficio propter acerrimam formidinem non temperasse?  Virum fortissimum, integerrimum, inimicitiarum persequentissimum, iniuria lacessitum, ira exsuscitatum homo timidus, nocens, conscius sui peccati, insidiosus *** inimicum incolumem esse noluit: qui tandem hoc mirum videbitur?  Nam cum feras bestias videamus alacres et erectas vadere, ut alteri bestiae noceant, non est incredibile putandum istius quoque animum ferum, crudelem atque inhumanum cupide ad inimici perniciem profectum; praesertim cum in bestiis nullam neque bonam neque malam rationem videamus, in isto plurimas et pessumas rationes semper fuisse intellegamus.

[30] Si ergo pollicitus sum me daturum causam, qua inductus Ulixes accesserit ad maleficium, et si inimicitiarum acerrimam rationem et periculi metum intercessisse demonstravi, non est dubium quin confiteatur causam maleficii fuisse."

Ergo absolutissima est argumentatio ea, quae ex quinque partibus constat; sed ea non semper necesse est uti.  Est cum conplexione supersedendum est, si res brevis est, ut facile memoria conprehendatur; est cum exornatio praetermittenda est, si parum locuples ad amplificandum et exornandum res videtur esse.  Sin et brevis erit argumentatio et res tenuis aut humilis, tum et exornatione et conplexione supersedendum est.

In omni argumentatione de duabus partibus postremis haec, quam exposui, ratio est habenda.  Ergo amplissima est argumentatio quinquepertita; brevissima est tripertita; mediocris sublata aut exornatione aut conplexione quadripertita.

[31] Duo genera sunt vitiosarum argumentationum: unum, quod ab adversario reprehendi potest, id quod pertinet ad causam: alterum, quod tametsi nugatorium est, tamen non indiget reprehensionis.  <Quae sint, quae reprehensione confutari conveniat, quae tacite contemni atque vitari sine reprehensione, nis>i exempla subiecero, intellegere dilucide non poteris.  Haec cognitio vitiosarum argumentationum duplicem utilitatem adferet.  Nam et vitare in argumentatione vitium admonebit et ab aliis non vitatum commode reprehendere docebit.

Quoniam igitur ostendimus perfectam et plenam argumentationem ex quinque partibus constare, in una quaque parte argumentationis quae vitia vitanda sunt consideremus, ut et ipsi ab his vitiis recedere, et adversariorum argumentationes hac praeceptione in omnibus partibus temptare et ab aliqua parte labefactare possimus.

[32] Expositio vitiosa est, cum ab aliqua aut a maiore parte ad omnes confertur id, quod non necessario est omnibus adtributum; ut si quis hoc modo exponat:

"Omnes, qui in paupertate sunt, malunt maleficio parare divitias, quam officio paupertatem tueri."

Si qui hoc modo exposuerit argumentationem, ut non curet quaerere, qualis ratio aut rationis confirmatio sit, ipsam facile reprehendemus expositionem, cum ostendemus, id, quod in aliquo paupere inprobo sit, in omnes pauperes falso et iniuria conferri.

[33] Item vitiosa expositio est, cum id, quod raro fit, fieri omnino negatur, hoc modo:

"Nemo potest uno aspectu neque praeteriens in amorem incidere."

Nam cum nonnemo devenerit in amorem uno aspectu, et cum ille neminem dixerit, omnino nihil differt raro id fieri, dummodo aliquando fieri aut posse modo fieri intellegatur.

Item vitiosa expositio est, cum omnes res ostendemus nos collegisse et aliquam rem idoneam praeterimus, hoc modo:

"Quoniam igitur hominem occisum constat esse, necesse est aut a praedonibus aut ab inimicis occisum esse aut abs te, quem ille heredem testamento ex parte faciebat.  Praedones in illo loco visi numquam sunt, inimicum nullum habebat: relinquitur, si neque a praedonibus neque ab inimicis occisus est, quod alteri non erant, alteros non habebat, ut abs te sit interemptus."

Nam in huiuscemodi expositione reprehensione utemur, si quos praeterquam quos ille conlegerit, potuisse suscipere maleficium ostenderimus: velut in hoc exemplo, cum dixerit necesse esse aut a praedonibus aut ab inimicis aut a nobis occisum esse, dicemus: potuisse vel a familia vel a coheredibus nostris.  Cum hoc modo illorum conlectionem disturbaverimus, nobis latiorem locum defendendi reliquerimus.  Ergo hoc quoque vitandum est in expositione, ne quando, cum omnia collegisse videamur, aliquam idoneam partem reliquerimus.

[34] Item vitiosa expositio est, quae constat ex falsa enumeratione, si aut, cum plura sunt, pauciora dicamus, hoc modo:
"Duae res sunt, iudices, quae omnes ad maleficium inpellant, luxuries et avaritia."

"Quid amor?" inquiet quispiam, "Quid ambitio?  Quid religio?  Quid metus mortis?  Quid imperii cupiditas?  Quid denique alia permulta?"  Item falsa enumeratio est, cum pauciora sunt et plura dicimus, hoc modo:

"Tres res sunt, quae omnes homines sollicitent, metus, cupiditas, aegritudo."

Satis enim fuerat dixisse metum, cupiditatem, quoniam aegritudinem cum utraque re coniunctam esse necesse est.

Item vitiosa expositio est, quae nimium longe repetitur, hoc modo:

"Omnium malorum stultitia est mater atque materies.  Ea parit inmensas cupiditates.  Inmensae porro cupiditates infinitae, inmoderatae sunt.  Haec pariunt <avaritiam.> Avaritia porro hominem ad quod vis maleficium impellit.  Ergo avaritia inducti adversarii nostri hoc in se facinus admiserunt."

Hic id, quod extremum dictum est, satis fuit exponere, ne Ennium et ceteros poetas imitemur, quibus hoc modo loqui concessum est:
 

Nam hic satis erat dicere, si id modo, quod satis esset, curarent poetae:
  Ergo hac quoque ab ultimo repetitione in expositionibus magnopere supersedendum est.  Non enim + reprehensione, sed sicut aliae conplures, *** sua sponte vitiosa est.

[35] Vitiosa ratio est, quae ad expositionem non est adcommodata vel propter infirmitatem vel propter vanitatem.  Infirma ratio est, quae non necessario ostendit ita esse, quemadmodum expositum est, velut apud Plautum:
 

Haec expositio est.  Videamus, quae ratio adferatur:
  Ex eo, quod ipse facturus est, non ex eo, quod fieri convenit, utile quid sit, ratiocinatur.  Vana ratio est, quae ex falsa causa constat, hoc modo:

"Amor fugiendus non est: nam ex eo verissima nascitur amicitia."

Aut hoc modo:

"Philosophia vitanda est: adfert enim socordiam atque desidiam."

Nam hae rationes nisi falsae essent, expositiones quoque earum veras esse confiteremur.  [36] Itemque infirma ratio est, quae non necessariam causam adfert expositionis: velut Pacuvius:
 

Nam hic Pacuvius infirma ratione utitur, cum ait verius esse temeritate quam fortuna res geri.  Nam utraque opinione philosophorum fieri potuit, ut is, qui rex fuisset, mendicus factus esset.

[37] Item infirma ratio est, cum videtur pro ratione adferri, sed idem dicit, quod in expositione dictum est, hoc modo:

"Magno malo est hominibus avaritia, idcirco quod homines magnis et multis incommodis conflictantur propter inmensam pecuniae cupiditatem."

Nam hic aliis verbis idem per rationem dicitur, quod dictum est per expositionem.

Item infirma ratio est, quae minus idoneam, quam res postulat, causam subicit expositionis, hoc modo:

"Utilis est sapientia, propterea quod qui sapientes sunt, pietatem colere consuerunt."

Item:

"Utile est amicos veros habere: habeas enim quibuscum iocari possis."

Nam in huiusmodi rationibus non universa neque absoluta, sed extenuata <ratione expositio confirmatur.

Item infirma> ratio est, quae vel alii expositioni potest adcommodari, ut facit Pacuvius, qui eandem adfert rationem, quare caeca, eandem, quare bruta fortuna dicitur.

[38] In confirmatione rationis multa et vitanda in nostra et observanda in adversariorum oratione sunt vitia proptereaque diligentius consideranda, quod adcurata confirmatio rationis totam vehementissime conprobat argumentationem.

Utuntur igitur studiosei in confirmanda ratione duplici conclusione hoc modo:
 

Quae hoc modo concludentur, aut ex contrario convertentur aut ex simplici parte reprehendentur.  Ex contrario hoc modo:
  Ex simplici parte reprehendetur, sei ex duplici conclusione alterutra pars diluitur, hoc modo:
  [39] Ergo reprehensio huiusmodi conclusionis duplex est; auctior illa superior, facilior haec posterior ad excogitandum.

Item vitiosa confirmatio est rationis, cum ea re, quae plures res significat, abutimur pro certo unius rei signo, hoc modo:

"Necesse est, quoniam pallet, aegrotasse"; aut

"Necesse est peperisse, quoniam sustinet puerum infantem."

Nam haec sua sponte certa signa non habent: sin cetera quoque similia concurrunt, nonnihil illiusmodi signa adaugent suspicionem.

Item vitiosum est, quod vel in alium vel <in> eum ipsum, qui dicit - quod in adversarium dicit - potest convenire, hoc modo:
 

Item vitiosum est id, quod vulgarem habet defensionem, hoc modo:

"Iracundia deductus peccavit aut adulescentia aut amore."

Huiuscemodi enim deprecationes si probabuntur, inpune maxima peccata dilabentur.

Item vitiosum est, quom id pro certo sumitur quod inter omnes constat, quod etiam nunc in controversia, hoc modo:
 

Nam ita pro suo iure hoc exemplo utentem Chrespontem Ennius induxit, quasi iam satis certis rationibus ita esse demonstrasset.

[40] Item vitiosum est, quod iam quasi sero atque acto negotio dici videtur, hoc modo:

"In mentem mihi si venisset, Quiritis, non commisissem, ut in hunc locum res veniret, nam hoc aut hoc fecissem; sed me tum haec ratio fugit."

Item vitiosum est, quom id, quod in aperto delicto positum est, tamen aliqua tegitur defensione, hoc modo:
 

Item vitiosum est, quod in aliam partem ac dictum sit potest accipi.  Id est huiusmodi, ut si quis <potens ac factiosus in contione> dixerit:

"Satius est uti regibus, quam uti malis legibus."

Nam et hoc, tametsi rei augendae causa potest sine malitia dici, tamen propter potentiam eius, qui dicit, non dicitur sine atroci suspicione.

[41] Item vitiosum est falsis aut vulgaribus definitionibus uti.  Falsae sunt huiusmodi, <ut> si quis dicat iniuriam esse nullam, nisi quae ex pulsatione aut convicio constet.  Vulgares sunt, quae nihilominus in aliam rem transferri possunt, ut si quis dicat:

"Quadruplator, ut breviter scribam, capitalis: est enim inprobus et pestifer civis."

Nam nihilo magis quadruplatoris quam furis, quam sicarii aut proditoris attulit definitionem.

Item vitiosum est pro argumento sumere, quod in disquisitione positum est; ut si quis quem furti arguat et ita dicat, eum esse hominem inprobum, avarum, fraudulentum: ei rei testimonium esse, quod sibi furtum fecerit.

Item vitiosum est controversiam controversia dissolvere, hoc modo:

"Non convenit, censores, istum vobis satis facere, quod ait se non potuisse adesse ita, ut iuratus fuerat.  Quid?  Si ad exercitum non venisset, idemne tribuno militum diceret?"

Hoc ideo vitiosum est, quia non expedita aut iudicata res, sed inpedita et in simili controversia posita exempli loco profertur.

[42] Item vitiosum est, cum id, de quo summa controversia est, parum expeditur et, quasi transactum sit, relinquitur, hoc modo:
 

Item vitiosum est ipsum sibi in sua oratione dissentire et contra atque ante dixerit dicere, hoc modo:

Qua causa accusem hunc?

tum id exputando evolvere:
 

Non incommoda ratione videtur sibi ostendisse, quare non accusaret.  Quid postea?  Quid ait?

Nunc ego te ab summo iam detexam exordio.

[43] Item vitiosum est, quod dicitur contra iudicis voluntatem aut eorum, qui audiunt, si aut partes, quibus illi student, aut homines, quos illi caros habent, laedantur aut aliquo eiusmodi vitio laeditur auditoris voluntas.

Item vitiosum est non omnis res confirmare, quas pollicitus sis in expositione.

Item verendum est, ne de alia re dicatur, cum alia de re controversia sit; inque eiusmodi vitio considerandum est, ne aut ad rem addatur quid aut quippiam de re detrahatur, aut tota causa mutata in aliam causam derivetur; uti apud Pacuvium faciunt Zethus cum Amphione, quorum controversia de musica inducta disputatione in sapientiae rationem et virtutis utilitatem consumitur.

Item considerandum est, ne aliud accusatoris criminatio contineat, aliud defensoris purgatio purget, quod saepe consulto multi ab reo faciunt angustiis causae coacti; ut si quis, cum accusetur ambitu magistratum petisse, ab imperatoribus saepe numero apud exercitum *** donatum esse.  Hoc si diligenter in oratione adversariorum observaverimus, saepe deprehendemus eos de ea re quod dicant non habere.

[44] Item vitiosum est artem aut scientiam aut studium quodpiam vituperare propter eorum vitia, <qui> in eo studio sunt: veluti qui rhetoricam vituperant propter alicuius oratoris vituperandam vitam.

Item vitiosum est ex eo, quia perperam factum constet esse, putari ostendi a certo homine factum esse, hoc modo:

"Mortuum deformatum, tumore praeditum, corpore decoloratum constat fuisse: ergo veneno necatus est."

Deinde, si sit usque in eo occupatus, ut multi faciunt, venenum datum, vitio non mediocri conflictetur.  Non enim factumne sit quaeritur, sed a quo factum sit.

[45] Item vitiosum est in conparandis rebus alteram rem efferre, de re altera mentionem non facere aut neglegentius disputare: ut si cum conparetur, utrum satius sit populum frumentum accipere an non accipere, quae commoda sint in altera re vera, curet, enumeret; quae in altera incommoda sint et quae velit depressa, praetereat aut ea, quae minima sint, dicat.

Item vitiosum est in rebus conparandis necesse putari alteram rem vituperari, cum alteram laudes: quod genus, si quaeratur, utris maior honor habendus sit, Albensibus an Vestinis Pennensibus, quo rei publicae populi Romani profuerint, et is, qui dicat, alteros laedat.  Non enim necesse est, si alteros praeponas, alteros vituperare: fieri enim potest, ut, quom alteros magis laudaris, aliquam alteris partem laudis adtribuas, ne cupide depugnasse contra veritatem puteris.

Item vitiosum est de nomine et vocabulo controversiam struere, quam rem consuetudo optime potest iudicare; velut Sulpicius, qui intercesserat, ne exulis, quibus causam dicere non licuisset, reducerentur, idem posterius inmutata voluntate, cum eandem legem ferret, alio se ferre dicebat propter nominum commutationem: nam non exules, sed vi eiectos se reducere aiebat.  Proinde quasi id fuisset in controversia, quo illi nomine appellarentur, aut proinde quasi non omnes, quibus aqua et igni interdictum est, exules appellentur.  Verum illi fortasse ignoscimus, si cum causa fecit; nos tamen intellegamus vitiosum esse intendere controversiam propter nominum mutationem.

[46] Quoniam exornatio constat ex similibus et exemplis et amplificationibus <et rebus iudicatis> et ceteris rebus, quae pertinent ad exaugendam et conlocupletandam argumentationem, quae sint his rebus vitia consideremus.

Simile vitiosum est, quod de aliqua parte dissimile est, nec habet parem rationem conparationis, aut sibi ipsi obest qui adfert.

Exemplum vitiosum est, si aut falsum est, ut reprehendatur, aut inprobum, ut non sit imitandum, aut maius aut minus, quam res postulat.

Res iudicata vitiose proferetur, si aut dissimili de re proferetur, <aut> de ea re, qua de controversia non est, aut inproba, aut eiusmodi, ut aut plures aut magis idoneae res iudicatae ab adversariis proferri possint.

Item vitiosum est id, quod adversarii factum esse confiteantur, de eo argumentari et planum facere factum esse; nam id augeri oportet.

Item vitiosum est id augere, quod convenit docere, hoc modo: ut si quis quem arguat hominem occidisse et, antequam satis idoneas argumentationes attulerit, augeat peccatum et dicat nihil indignius esse quam hominem occidere.  Non enim, utrum indignum sit an non, sed, factumne sit, quaeritur.

Conplexio vitiosa est, quae non, quod quique primum dictum est, <primum> conplectitur; et quae non breviter concluditur; et quae non ex enumeratione certum et constans aliquid relinquit, ut intellegatur, quid propositum in argumentatione sit, quid deinde ratione, <quid> rationis confirmatione, quid tota argumentatione demonstratum.

[47] Conclusiones, quae apud Graecos epilogi nominantur, tripertitae sunt.  Nam constant ex enumeratione, amplificatione, et conmiseratione.

Quattuor locis uti possumus <conclusionibus: in> principio, secundum narrationem, secundum firmissimam argumentationem, in conclusione.

Enumeratio est, per quam colligimus et commonemus, quibus de rebus verba fecerimus, breviter, ut renovetur, non redintegretur oratio: et ordine, ut quicquid erit dictum, referemus, ut auditor, si memoriae mandaverit, ad idem, quod ipse meminerit, reducatur.  Item curandum est, ne aut ab exordio aut narratione repetatur orationis enumeratio.  Ficta enim et dedita opera conparata oratio videbitur esse artificii significandi, ingenii venditandi, memoriae ostendendae causa.  Quapropter initium enumerationis sumendum est a divisione.  Deinde ordine breviter exponendae res sunt, quae tractatae erunt in confirmatione et confutatione.

Amplificatio est res, quae per locum communem instigationis auditorum causa sumitur.  Loci communis ex decem praeceptis commodissume sumentur adaugendi criminis causa.

[48] Primus locus sumitur ab auctoritate, cum commemoramus, quantae curae ea res fuerit diis inmortalibus aut maioribus nostris, regibus, civitatibus, nationibus, hominibus sapientissimis, senatui; item maxime, quo modo de his rebus legibus sanctum sit.

Secundus locus est, <cum> consideramus, illae res, de quibus criminamur, ad quos pertineant: utrum ad omnes, quod atrocissimum est; an ad superiores, quod genus ii sunt, a quibus auctoritatis locus communis sumitur; an ad pares, hoc est, in isdem partibus animi, corporis, fortunarum positos; an ad inferiores, qui his omnibus rebus antecelluntur.

Tertius locus est, quo percontamur, quid sit eventurum, si omnibus idem concedatur; et ea re neglecta ostendemus quid periculorum atque incommodorum consequatur.

Quartus locus est, quo demonstratur, si huic sit permissum, multos alacriores ad maleficium futuros, quod adhoc expectatio iudicii remoratur.

Quintus locus est, quom ostendimus, si semel aliter iudicatum sit, nullam rem fore, quae incommodo mederi aut erratum iudicum corrigere possit.  Quo in loco non incommodum erit uti ceterarum rerum conparatione, ut ostendamus alias res posse aut vetustate sedari aut consilio corrigi, huius rei aut leniendae aut corrigendae nullam rem adiumento futuram.

[49] Sextus est locus, quom ostendimus et consulto factum, et dicimus voluntario facinori nullam <esse> excusationem, inprudentiae [et] iustam deprecationem paratam.

Septimus locus est, quo ostendimus taetrum facinus, crudele, nefarium, tyrannicum esse: quod genus iniuria mulierum, aut earum rerum aliquid, quarum rerum causa bella suscipiuntur et cum hostibus de vita dimicatur.

Octavus locus est, quo ostendimus non vulgare sed singulare esse maleficium, spurcum, nefarium, inusitatum: quo maturius et atrocius vindicandum est.

Nonus locus <est qui> constat ex peccatorum conparatione, quasi cum dicemus maius esse maleficium stuprare ingenuum quam sacrum legere quod alterum propter egestatem, alterum propter intemperantem superbiam fiat.

Decimus locus est, per quem omnia, quae in negotio gerundo acta sunt quaeque rem consequi solent, exputamus acriter et criminose et diligenter, ut agi res et geri negotium videatur rerum consequentium enumeratione.

[50] Misericordia commovebitur auditoribus, si variam fortunarum commutationem dicemus: si ostendemus, <in quibus commodis fuerimus> quibusque incommodis simus, conparatione: si, quae nobis futura sint, nisi causam optinuerimus, enumerabimus et ostendemus: si supplicabimus et nos sub eorum, quorum misericordiam captabimus, potestatem subiciemus: si, quid nostris parentibus, liberis, ceteris necessariis casurum sit propter nostras calamitates, aperiemus, et simul ostendemus illorum nos sollicitudine et miseria, non nostris incommodis dolere: si de clementia, humanitate, misericordia nostra, qua in alios usi sumus, aperiemus: si nos semper aut diu in malis fuisse ostendemus: si nostrum fatum aut fortunam conqueremur: si animum nostrum fortem, patientem incommodorum ostendemus futurum.  Conmiserationem brevem esse oportet.  Nihil enim lacrima citius arescit.

Fere locos obscurissimos totius artificii tractavimus in hoc libro; quapropter huic volumini modus hic sit: reliquas praeceptiones, quoad videbitur, in tertium librum transferemus.  Haec si, ut conquisite conscripsimus, ita tu diligenter et nobiscum et sine nobis considerabis, et nos industriae fructus ex tua conscientia capiemus, et tute nostram diligentiam laudabis, tua perceptione laetabere: tu scientior eris praeceptorum artificii, nos alacriores ad relicum persolvendum.  Verum haec futura satis scio; te enim non ignoro.  Nos deinceps ad cetera praecepta transeamus, ut, quod libentissime faciamus, tuae rectissime voluntati morem geramus.


  ***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999