De Ratione Dicendi ad C. Herennium liber III

3.1 3.2 3.3 3.4 3.5 3.6 3.7 3.8 3.9 3.10 3.11 3.12 3.13 3.14 3.15 3.16 3.17 3.18 3.19 3.20 
3.21 3.22 3.23 3.24 3.25 3.263.27 3.28 3.29 3.30 3.31 3.32 3.33 3.343.35 3.36 3.37 3.38 3.39 3.40 
lib. I  lib. II lib. IV -- 
De inventione I De inventione II 
main menu


[1] Ad omnem iudicialem causam quaemadmodum conveniret inventionem rerum adcommodari, satis abundanter arbitror superioribus libris demonstratum.  Nunc earum rationem rerum inveniendarum, quae pertinebant ad causas deliberativas <et demonstrativas,> in hunc librum transtulimus, ut omnis inveniundi praeceptio tibi quam primum persolveretur.  Reliquae quattuor partes erant artificii.  De tribus partibus in hoc libro dictum est: dispositione, pronuntiatione, memoria.  De elocutione, quia plura dicenda videbantur, in quarto libro conscribere maluimus, quem, ut arbitror, tibi librum celeriter absolutum mittemus, ne quid tibi rhetoricae artis deesse possit.  Interea prima quaeque et nobiscum, <cum> voles, et interdum sine nobis legendo consequere, ne quid inpediare, quin ad hanc utilitatem pariter nobiscum progredi possis.  Nunc tu fac attentum te praebeas: nos proficisci ad instituta pergemus.

[2] Deliberationes partim sunt eiusmodi, ut quaeratur, utrum potius faciendum sit; partim eiusmodi, ut, quid potissimum faciendum sit, consideretur.  Utrum potius, hoc modo: Kartago tollenda an relinquenda videatur.  Quid potissimum, hoc pacto: ut si Hannibal consultet, quom ex Italia Kartaginem arcessatur, an in Italia remaneat, an domum redeat, an in Aegyptum profectus occupet Alexandriam.

Item deliberationes partim ipsae propter se consultandae sunt, ut si deliberet senatus, captivos ab hostibus redimat, an non; partim propter aliquam extraneam causam veniunt in deliberationem et consultationem, ut si deliberet senatus [bello Italico], solvatne legibus Scipionem, ut eum liceat ante tempus consulem fieri; partim et propter se sunt deliberandae et magis propter extraneam causam veniunt in consultationem, ut si deliberet senatus bello Italico, sociis civitatem det, an non.

In quibus causis rei natura faciet deliberationem, omnis oratio ad ipsam rem adcommodabitur; in quibus extranea causa conficiet deliberationem, in his ea ipsa causa erit adaugenda aut deprimenda.

[3] Omnem orationem eorum, qui sententiam dicent, finem sibi conveniet utilitatis proponere, ut omnis eorum ad eam totius orationis ratio conferatur.

Utilitas in duas partes in civili consultatione dividitur: tutam, honestam.

Tuta est, quae conficit instantis aut consequentis periculi vitationem qualibet ratione.  Haec tribuitur in vim et dolum, quorum <aut> alterum separatim aut utrumque sumemus coniuncte.

Vis decernitur per exercitus, classes, arma, tormenta, evocationes hominum et alias huiusmodi res.

Dolus consumitur in pecunia, pollicitatione, dissimulatione, maturatione, mentitione et ceteris rebus de quibus magis idoneo tempore loquemur, si quando de re militari aut de administratione re <publica> scribere velimus.

Honesta res dividitur in rectum et laudabile.

Rectum est, quod cum virtute et officio fit.  Id dividitur in prudentiam, iustitiam, fortitudinem, modestiam.

Prudentia est calliditas, quae ratione quadam potest dilectum habere bonorum et malorum.  Dicitur item prudentia scientia cuiusdam artificii: item appellatur prudentia rerum multarum memoria et usus conplurium negotiorum.

Iustitia est aequitas ius uni cuique re tribuens pro dignitate cuiusque.

Fortitudo est rerum magnarum adpetitio et rerum humilium contemptio et laboris cum utilitatis ratione perpessio.

Modestia est in animo continens moderatio cupiditatem.

[4] Prudentiae partibus utemur in dicendo, si commoda cum incommodis conferemus, cum alterum sequi, vitare alterum cohortemur; aut si qua in re cohortabimur aliquid, cuius rei aliquam disciplinam [scientiam] poterimus habere, quo modo aut qua quidque ratione fieri oporteat; aut si suadebimus quippiam, cuius rei gestae aut praesentem aut auditam memoriam poterimus habere: qua in re facile id, quod velimus, exemplo allato persuadere possumus.

Iustitiae partibus utemur, si aut innocentium aut supplicium misereri dicemus oportere; si ostendemus bene merentibus gratiam referre convenire; si demonstrabimus ulcisci male meritos oportere; si fidem magnopere censebimus conservandam; si leges et mores civitatis egregie dicemus oportere servari; si societates atque amicitias studiose dicemus coli convenire; si, quod ius in parentis, deos, patriam natura conparavit, id religiose colendum demonstrabimus; si hospitia, clientelas, cognationes, adfinitates caste colenda esse dicemus; si nec pretio nec gratia nec periculo nec simultate a via recta ostendemus deduci oportere; si dicemus in omnibus aequabile ius statui convenire.  His atque huiusmodi partibus iustitiae si quam rem in contione aut in consilio faciendam censebimus, iustam esse ostendemus, contrariis iniustam.  Ita fiet, ut isdem locis et ad suadendum et ad dissuadendum simus conparati.

[5] Sin fortitudinis retinendae causa faciendum esse dicemus, ostendemus res magnas et celsas sequi et appeti oportere; et item res humiles et indignas viris fortibus *** vel viros fortes propterea contemnere oportere nec idoneas dignitate sua iudicare.  Item ab nulla re honesta periculi aut laboris magnitudine deduci oportere; antiquiorem mortem turpitudine haberei; nullo dolore cogi, ut ab officio recedatur; nullius pro rei veritate metuere inimicitias; quodlibet pro patria, parentibus, hospitibus, amicis, iis rebus, quas iustitia colere cogit, adire periculum et quemlibet suscipere laborem.

Modestiae partibus utemur, si nimias libidines honoris, pecuniae, similium rerum vituperabimus; si unam quamque rem certo naturae termino definiemus; si quoad cuique satis sit, ostendemus, nimium progredi dissuadebimus, modum uni cuique rei statuemus.

[6] Huiusmodi partes sunt <virtutis amplificandae, si suadebimus>, omnibus verbis adtenuandae, si ab his dehortabimur, ut haec adtenuentur quae supra demonstravi.  Nam nemo erit, qui censeat a virtute recedendum; verum aut res non eiusmodi dicatur esse, ut virtutem possimus egregiam experiri, aut in contrariis potius rebus quam in his virtus constare, quae ostendantur.  Item, si quo pacto poterimus, quam is, qui contra dicet, iustitiam vocabit, nos demonstrabimus ignaviam esse et inertiam, ac pravam liberalitatem; quam prudentiam appellarit, ineptam et garrulam et odiosam scientiam esse dicemus; quam ille modestiam dicet esse, eam nos inertiam et dissolutam neglegentiam esse dicemus; quam ille fortitudinem nominarit, eam nos gladiatoriam et inconsideratam appellabimus temeritatem.

[7] Laudabile est, quod conficit honestam et praesentem et consequentem commemorationem.  Hoc nos eo separavimus <a recto, non quod hae quattuor> partes, quae subiciuntur sub vocabulum recti, hanc honestatis commemorationem dare <non> soleant; sed quamquam ex recto laudabile nascitur, tamen in dicendo seorsum tractandum est hoc ab illo: neque enim solum laudis causa rectum sequi convenit, sed si laus consequitur, duplicatur rectei adpetendi voluntas.  Cum igitur erit demonstratum rectum esse, laudabile esse demonstrabimus aut ab idoneis hominibus - ut si qua res honestiori ordinei placeat, quae a deteriore ordine inprobetur - aut quibus sociis aut omnibus civibus, exteris nationibus, posterisque nostris.

Cum huiusmodi divisio sit locorum in consultatione, breviter aperienda erit totius tractatio causae.

Exordiri licebit vel a principio vel ab insinuatione vel isdem rationibus, quibus in iudicialei causa.

Si cuius rei narratio incidet, eadem ratione narrari oportebit.

[8] Quoniam in huiusmodi causis finis est utilitas et ea dividitur in rationem tutam atque honestam, <si> utrumque poterimus ostendere, utrumque pollicebimur nos in dicendo demonstraturos esse; si alterum <erimus demonstraturi, simpliciter> quid dicturi sumus, ostendemus.  At si nostram rationem tutam esse dicemus, divisione utemur in vim et consilium.  Nam quod in docendo rei dilucidae magnificandae causa dolum appellavimus, id in dicendo honestius consilium appellabimus.  Si rationem nostrae sententiae rectam esse dicemus et omnes partes rectei incident, quadripertita divisione utemur: si non incident, quot erunt, tot exponemus in dicendo.

Confirmatione et confutatione utemur, nostris locis, quos ante ostendimus, confirmandis, contrariis confutandis.  Argumentationis artificiose tractandae ratio de secundo libro petetur.  Sed si acciderit, ut in consultatione alteri ab tuta ratione, alteri ab honesta sententia sit, ut in deliberatione eorum qui a Poeno circumsessi deliberant, quid agant, <qui> tutam rationem sequi suadebit, his locis utetur: nullam rem utiliorem esse incolumitate; virtutibus uti neminem posse, qui suas rationes in tuto non conlocarit; <ne> deos quidem esse auxilio is, qui se inconsulto in periculum mittant; honestum nihil oportere existimari, quod non salutem pariat.  [9] Qui tutae rei praeponet rationem honestam, his locis utetur: virtutem nullo tempore relinquendam; vel dolorem, si is timeatur, vel mortem, si ea formidetur, dedecore et infamia leviorem esse; considerare, quae sit turpitudo consequtura: at non inmortalitatem neque aeternam incolumitatem consequi, nec esse exploratum illo vitato periculo nullum in aliud periculum venturum; virtutei vel ultra mortem proficisci esse praeclarum; fortitudini fortunam quoque esse adiumento solere; eum tute vivere, qui honeste vivat, non, qui in praesentia incolumis, et eum, qui turpiter vivat, incolumem in perpetuum esse non posse.

Conclusionibus fere similibus in his et in iudicialibus causis uti solemus, nisi quod his maxime conducit quam plurima rerum ante gestarum exempla proferre.

[10] Nunc ad demonstrativum genus causae transeamus.  Quoniam haec causa dividitur in laudem et vituperationem, quibus ex rebus laudem constituerimus, ex contrariis rebus erit vituperatio conparata.  Laus igitur potest esse rerum externarum, corporis, animi.

Rerum externarum sunt ea, quae casu aut fortuna secunda aut adversa accidere possunt: genus, educatio, divitiae, potestates, gloriae, civitas, amicitae, et quae huiusmodi sunt et quae his contraria.

Corporis sunt ea, quae natura corpori adtribuit commoda aut incommoda: velocitas, vires, dignitas, valetudo, et quae contraria sunt.

Animi sunt ea, quae consilio et cogitatione nostra constant: prudentia, iustitia, fortitudo, modestia, et quae contraria sunt.  [11] Erit igitur haec confirmatio <et confutatio> nobis in huiusmodi causa.

Principium sumitur aut ab nostra aut ab eius, de quo loquemur, aut ab eorum, qui audient, persona aut ab re.  Ab nostra, si laudabimus: aut officio facere, quod causa necessitudinis intercedat; aut studio, quod eiusmodi virtute sit, ut omnes commemorare debeant velle, quod rectum sit; aut ex aliorum laude ostendere, qualis ipsius animus sit.  Si vituperabimus: aut merito facere, quod ita tractati sumus; aut studio, quod utile putemus esse ab omnibus unicam malitiam atqua nequitiam cognosci; aut quod placeat ostendi, quod nobis placeat, ex aliorum vituperatione.  Ab eius persona, de quo loquemur, si laudabimus: vereri nos, ut illius facta verbis consequi possimus; <omnes> homines illius virtutes praedicare oportere; ipsa facta omnium laudatorum eloquentiam anteire.  Si vituperabimus, ea, quae videmus contrarie paucis verbis commutatis dici posse, dicemus, ut paulo supra exempli causa demonstratum est.  [12] Ab auditorum persona, <si> laudabimus: quoniam non apud ignotos laudemus, nos monendei causa pauca dicturos; aut si erunt ignoti, ut talem virum velint cognoscere, petemus: quoniam in eodem virtutis studio sint, apud quos laudemus, atque ille, qui laudatur, fuerit aut sit, sperare nos facile iis, quibus velimus, huius facta probaturos.  Contraria vituperatio: quoniam norint, pauca de nequitia eius dicturos; quod si ignorent, petemus, uti gnoscant, uti malitiam vitare possint: quoniam dissimiles sint, qui audiant, atque ille, qui vituperatur, sperare eos illius vitam vehementer inprobaturos.  Ab rebus ipsis: incertos esse, quid potissimum laudemus; vereri, ne, cum multa dixerimus, plura praetereamus, et quae similes sententias habebunt; quibus sententiis contraria sumuntur a vituperatione.

[13] Principio tractato aliqua harum, quas ante commemoravimus, ratione, narratio non erit ulla, quae necessario consequatur; sed si qua inciderit, quom aliquod factum eius, de quo loquemur, nobis narrandum sit cum laude aut vituperatione, praeceptio narrandi de primo libro repetetur.

Divisione hac utemur: exponemus, quas res laudaturi sumus aut vituperaturi; deinde, ut quaeque, quove tempore res erit gesta, ordine dicemus, ut, quid quamque tute cauteque egerit, intellegatur.  Sed exponere oportebit animi virtutes aut vitia; deinde commoda aut incommoda corporis aut rerum externarum, quomodo ab animo tractata sunt, demonstrare.  Ordinem hunc adhibere in demonstranda vita debemus: ab externis rebus: genus: in laude, quibus maioribus natus sit; si bono genere, parem aut excelsiorem fuisse; si humili genere, ipsum in suis, non in maiorum virtutibus habuisse praesidium; in vituperatione, si bono genere, dedecori maioribus fuisse; si malo, tamen his ipsis detrimento fuisse.  Educatio: in laude, *** honeste in bonis disciplinis totius pueritiae fuerit; in vituperatione. ***  [14] Deinde transire oportet ad corporis commoda: natura si sit dignitas atque forma, laudei fuisse eam, non quemadmodum ceteris detrimento atque dedecori; si vires atque velocitas egregia, honestis haec exercitationibus et industriis dicemus conparata; si valetudo perpetua, diligentia et temperantia cupiditatum; in vituperatione, si erunt haec corporis commoda, de his usum dicemus, quae casu et natura tamquam quilibet gladiator habuerit; si non erunt, praeter formam omnia ipsius culpa et intemperantia afuisse dicemus.  Deinde revertemur ad extraneas res, et in his animi virtutes aut vitia quae fuerint, considerabimus; divitiae an paupertas fuerit, et quae potestates, quae gloriae, quae amicitiae, quae inimicitiae, et quid fortiter inimicitiis gerundis fecerit; cuius causa susceperit inimicitias; qua fide, benivolentia, officio gesserit amicitias; in divitiis qualis aut paupertate cuiusmodi fuerit; quemadmodum habuerit in potestatibus gerundis animum.  Si interierit, cuiusmodi <mors eius fuerit, cuiusmodi> res mortem eius sit consecuta.  [15] Ad omnes autem res, in quibus animus hominis maxime consideratur, illae quattuor animi virtutes erunt adcommodandae; ut, si laudemus, aliud iuste, aliud fortiter, aliud modeste, et aliud prudenter factum esse dicamus; si vituperabimus, <aliud iniuste,> aliud inmodeste, aliud ignave, aliud stulte factum praedicemus.  Perspicuum est iam nimirum ex hac dispositione, quemadmodum sit tractanda tripertita divisio laudis et vituperationis, si illud etiam adsumpserimus, non necesse esse nos omnes has partes in laudem aut in vituperationem transferre, propterea quod saepe <ne> incidunt <quidem, saepe ita tenuiter incidunt,> ut non sint necessaria dictu.  Quapropter eas partes, quae firmissimae videbuntur, legere oportebit.

Conclusionibus brevibus utemur, <enumeratione ad exitum causae; in ipsa> causa crebras et breves amplificationes interponemus per locos communis.

Nec hoc genus causae, eo quod raro accidit in vita, neglegentius commendandum est: neque enim id quod potest accidere, ut faciendum sit aliquando, non oportet velle quam adcommodatissime posse facere; et si separatim haec causa minus saepe tractatur, at in iudicialibus et in deliberativis causis saepe magnae partes versantur laudis aut vituperationis.  Quare in hoc quoque causae genere nonnihil industriae consumendum putemus.  Nunc, absoluta a nobis difficillima parte rhetoricae, hoc est inventione perpolita atque omne causae genus adcommodata, tempus est ad ceteras partes proficisci.  Deinceps igitur de dispositione dicemus.
 

[16] Quoniam DISPOSITIO est, per quam illa, quae invenimus, in ordinem redigimus, ut certo quidquid loco pronuntietur, videndum est, cuiusmodi rationem in disponendo habere conveniat.  Genera dispositionum sunt duo: unum ab institutione artis profectum, alterum ad casum temporis adcommodatum.

Ex institutione artis disponemus, cum sequemur eam praeceptionem, quam in primo libro exposuimus, hoc est, ut utamur principio, narratione, divisione, confirmatione, confutatione, conclusione; et ut hunc ordinem, quemadmodum praeceptum est ante, in dicendo sequamur.  Item ex institutione artis non modo totas causas per orationem, sed singulas quoque argumentationes disponemus, quemadmodum in libro secundo docuimus: in expositionem, rationem, confirmationem rationis, exornationem, conclusionem.  [17] Haec igitur duplex dispositio est: una per orationes, altera per argumentationes, ab institutione artis profecta.

Est autem alia dispositio, quae, cum ab ordine artificioso recedendum est, oratoris iudicio ad tempus adcommodatur; ut si ab narratione dicere incipiamus aut ab aliqua firmissima argumentatione aut litterarum aliquarum recitatione; aut si secundum principium confirmatione utamur, deinde narratione aut si quam eiusmodi permutationem ordinis faciemus; quorum nihil, nisi causa postulat, fieri oportebit.  Nam si vehementer aures auditorum optunsae videbuntur atque animi defatigati ab adversariis multitudine verborum, commode poterimus principio supersedere, exordiri causam aut <a> narratione aut aliqua firma argumentatione.  Deinde, si commodum erit, quod non semper necesse est, ad principii sententiam reverti licebit.  Si causa nostra magnam difficultatem videbitur habere, ut nemo aequo animo principium possit audire, ab narratione cum inceperimus, ad principii sententiam revertemur.  Si narratio parum probabilis, exordiemur ab aliqua firma argumentatione.  His commutationibus et translationibus saepe uti necesse est, cum ipsa res artificiosam dispositionem artificiose commutare cogit.

[18] In confirmatione et confutatione argumentationum dispositiones huiusmodi convenit habere: firmissimas argumentationes in primis et in postremis causae partibus conlocare; mediocris et neque inutiles ad dicendum neque necessarias ad probandum, quae, si separatim ac singulae dicantur, infirmae sint, cum ceteris coniunctae firmae et probabiles fiunt, interponi [in medio conlocari] oportet.  Nam et statim re narrata expectat animus auditoris, sei qua re causa confirmari possit - quapropter continuo firmam aliquam oportet inferre argumentationem -: et, reliqua, quoniam nuperrime dictum facile memoriae mandatur, utile est, cum dicere desinamus, recentem aliquam relinquere in animis auditorum bene firmam argumentationem.  Haec dispositio locorum, tamquam instructio militum, facillime in dicendo, sicut illa in pugnando, parere poterit victoriam.

[19] PRONUNTIATIONEM multi maxime utilem oratori dixerunt esse <et> ad persuadendum plurimum valere.  Nos quidem unum de quinque rebus plurimum posse non facile dixerimus, <nec> egregie magnam esse utilitatem in pronuntiatione audacter confirmaverimus.  Nam commodae inventiones et concinnae verborum elocutiones et partium causae artificiosae dispositiones et horum omnium diligens memoria sine pronuntiatione non plus, quam sine his rebus pronuntiatio sola valere poterit.  Quare, <et> quia nemo de ea re diligenter scripsit - nam omnes vix posse putarunt de voce et vultu et gestu dilucide scribi, cum eae res ad sensus nostros pertinerent - et quia magnopere <ea pars> a nobis ad dicendum conparanda est, non neglegenter videtur tota res consideranda.

Dividitur igitur pronuntiatio in vocis figuram <et> in corporis motum.  Figura vocis est ea, quae suum quendam possidet habitum ratione et industria conparatum.  [20] Ea dividitur in tres partes: magnitudinem, firmitudinem, mollitudinem.

Magnitudinem vocis maxime conparat natura, nonnihil auget, sed maxime amplificat adcuratio.

Firmitudinem vocis maxime conparat cura, nonnihil adauget et maxime conservat exercitatio imitationes.

Mollitudinem vocis, hoc est, ut eam torquere in dicendo nostro commodo possimus, maxime taciet exercitatio declamationis.

Quapropter de magnitudine vocis et firmitudinis parte, quoniam altera natura paritur, altera cura conparatur, nihil nos adtinet commonere, nisi ut ab iis, qui <non> inscii sunt eius artificii, ratio curandae vocis petatur.  De ea parte firmitudinis, quae conservatur ratione declamationis, et de mollitudine vocis, quae maxime necessaria est oratori, quoniam ea quoque moderatione declamationis conparatur, dicendum videtur.

[21] Firmam ergo maxime poterimus in dicendo vocem conservare, si quam maxime sedata et depressa voce principia dicemus.  Nam laeditur arteria, si, antequam voce lenei permulsa est, acri clamore completur.

Et intervallis longioribus uti convenit: recreatur enim spiritu vox et arteriae reticendo adquiescunt.

Et in continuo clamore remittere et ad sermonem transire oportet: commutationes enim faciunt, ut nullo genere vocis effuso in omni voce integri simus.

Et acutas vocis exclamationes vitare <debemus>: ictus enim fit et vulnus arteriae acuta atque attenuata nimis adclamatione, et qui splendor est vocis, consumitur uno clamore universus.

Et uno spiritu continenter multa dicere in extrema convenit oratione: fauces enim calefiunt et arteriae conplentur et vox, quae tractata varie est, reducitur in quendam sonum aequabilem atque constantem.

Quam saepe rerum naturae gratia quaedam iure debetur!  Velut accidit in hac re.  Nam quae dicimus ad vocem servandam prodesse, eadem adtinent ad suavitudinem pronuntiationis, ut, quod nostrae voci prosit, idem voluntati auditoris probetur.

[22] Utile est ad firmitudinem sedata vox in principio.  Quid insuavius quam clamor in exordio causae?

Intervalla vocem confirmant; eadem sententias concinniores divisione reddunt et auditori spatium cogitandi relinquunt.

Conservat vocem continui clamoris remissio: et auditorem quidem varietas maxime delectat, cum sermone animum retinet aut exsuscitat clamore.

Acuta exclamatio vocem volnerat; eadem laedit auditorem: habet enim quiddam inliberale et ad muliebrem potius vociferationem quam ad virilem dignitatem in dicendo adcommodatum.

In extrema oratione continens vox remedio est voci.  Quid?  Haec eadem nonne animum vehementissime calefacit auditoris in totius conclusione causae?

Quoniam [res] igitur eadem vocis firmitudini et pronuntiationis suavitudini prosunt, de utraque re simul erit in praesentia dictum, de firmitudine, quae visa sunt, de suavitudine, quae coniuncta fuerunt: cetera suo loco paulo post dicemus.

[23] Mollitudo igitur vocis, quoniam omnis ad rhetoris praeceptionem pertinet, diligentius nobis consideranda est.  Eam dividimus in sermonem, contentionem, amplificationem.

Sermo est oratio remissa et finitima cotidianae locutioni.

Contentio est oratio acris et ad confirmandum et ad confutandum adcommodata.

Amplificatio est oratio, quae aut in iracundiam inducit aut ad misericordiam trahit auditoris animum.

Sermo dividitur in partes quattuor: dignitatem, demonstrationem, narrationem, iocationem.

Dignitas est oratio cum aliqua gravitate <et vocis remissione.

Demonstratio est oratio,> quae docet <remissa voce>, quomodo quid fieri potuerit aut non potuerit.

Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio.

Iocatio est oratio, quae ex aliqua re risum pudentem et liberalem potest conparare.

Contentio dividitur in continuationem et in distributionem.

Continuatio est <orationis enuntiandae adceleratio clamosa.

Distributio est in contentione> oratio frequens cum raris et brevibus intervallis acri vociferatione.

[24] Amplificatio dividitur in cohortationem et conquestionem.

Cohortatio est oratio, quae aliquod peccatum amplificans auditorem ad iracundiam adducit.

Conquestio est oratio, quae incommodorum amplificatione animum auditoris ad misericordiam perducit.

Quoniam igitur mollitudo vocis in tres partes divisa est, <et> eae partes ipsae sunt in octo partes alias distributae, harum octo partium, quae cuiusque idonea pronuntiatio sit, demonstrandum videtur.

Sermo cum est in dignitate, plenis faucibus quam sedatissuma et depressissuma voce <uti> conveniet; ita tamen, ut ne ab oratoria consuetudine ad tragicam transeamus.

Cum autem est in demonstratione, voce paulolum attenuata crebris intervallis et divisionibus oportet <uti,> ut in ipsa pronuntiatione eas res, quas demonstrabimus, inserere atque insecare videamur in animis auditorum.  Cum autem est sermo in narratione, vocum varietates opus sunt, ut, quo quidque pacto gestum sit, ita narrare videatur.  Strenue quod volumus ostendere factum: celeriuscule dicemus; at aliud otiose: retardabimus.  Deinde modo acriter, tum clementer, maeste, hilare in omnes partes commutabimus ut verba item pronuntiationem.  Si qua inciderint in narrationem dicta, rogata, responsa, si quae admirationes de quibus nos narrabimus, diligenter animum advertemus, ut omnium personarum sensus atque animos voce exprimamus.

[25] Sin erit sermo in iocatione, leviter tremibunda voce, cum parva significatione risus, sine ulla suspicione nimiae cachinnationis leniter oportebit ab sermone serio torquere verba ad liberalem iocum [vocem].

Cum autem contendere oportebit, quoniam id aut per continuationem aut per distributionem faciendumst, in continuatione, adaucto mediocriter sono voci, verbis continuandis vocem quoque augere oportebit et torquere sonum et celeriter cum clamore verba conficere, ut vim volubilem orationis vociferatio consequi possit.

In distributione vocis ab imis faucibus exclamationem quam clarissimam adhibere oportet, et quantum spatii in singulas exclamationes sumpserimus, tantum in singula intervalla spatii consumere iubemur.

In amplificationibus <cum> cohortatione utamur voce attenuatissima, clamore leni, sono aequabili, commutationibus <crebris,> maxima celeritate.

In conquestione utemur voce depressa, inclinato sono, crebris intervallis, longis spatiis, magnis commutationibus.  De figura vocis satis dictum est: nunc de corporis motu dicendum videtur.

[26] Motus est corporis gestus et vultus moderatio quaedam, quae probabiliora reddit ea, quae pronuntiantur.  Convenit igitur in vultu pudorem et acrimoniam esse, in gestu nec venustatem conspiciendam nec turpitudinem esse, ne aut histriones aut operarii videamur esse.  Ad easdem igitur partes, in quas vox est distributa, motus quoque corporis ratio videtur esse adcommodanda.

Nam si erit sermo cum dignitate, stantis in vestigio levi dexterae motu loqui oportebit, hilaritate, tristitia, mediocritate vultus ad sermonis sententias adcommodata.

Sin erit in demonstratione sermo, paulolum corpus a cervicibus demittemus: nam est hoc datum, ut quam proxime tum vultum admoveamus ad auditores, si quam rem docere eos et vehementer instigare velimus.

Sin erit in narratione sermo, idem motus poterit idoneus esse, qui paulo ante demonstrabatur in dignitate.

Sin in iocatione, vultu quandam debebimus hilaritatem significare sine commutatione gestus.

[27] Sin contendemus per continuationem, brachio celeri, mobili vultu, acri aspectu utemur.

Sin contentio fiet per distributionem, porrectione perceleri brachii, inambulatione, pedis dexteri rara subplusione, acri et defixo aspectu uti oportet.

Sin utemur amplificatione per cohortationem, paulo tardiore et consideratiore gestu conveniet uti, similibus ceteris rebus atque in contentione per continuationem.

Sin utemur amplificatione per conquestionem, feminis plangore et capitis ictu, nonnumquam sedato et constanti gestu, maesto et conturbato vultu uti oportebit.

Non sum nescius, quantum susceperim negotii, qui motus corporis exprimere verbis et imitari scriptura conatus sim voces.  Verum nec hoc confisus sum posse fieri, ut de his rebus satis commode scribi posset, nec, si id fieri non posset, hoc, quod feci, fore inutile putabam, propterea quod hic admonere voluimus, quid oporteret: reliqua trademus exercitationi.  Hoc <tamen> scire oportet, pronuntiationem bonam id perficere, ut res ex animo agi videatur.  [28] Nunc ad thesaurum inventorum atque ad omnium partium rhetoricae custodem, memoriam, transeamus.
 

MEMORIA utrum habeat quiddam artificiosi, an omnis ab natura proficiscatur, aliud dicendi tempus <magis> idoneum dabitur.  Nunc proinde atque constet in hac re multum valere artem et praeceptionem, ita de ea re loquemur.  Placet enim nobis esse artificium memoriae; quare placeat, alias ostendemus; in praesentia, cuiusmodi sit ea, aperiemus.

Sunt igitur duae memoriae: una naturalis, altera artificiosa.  Naturalis est ea, quae nostris animis insita est et simul cum cogitatione nata; artificiosa est ea, quam confirmat inductio quaedam et ratio praeceptionis.  Sed qua via in ceteris rebus ingenii bonitas imitatur saepe doctrinam, ars porro naturae commoda confirmat et auget, item fit in hac re, ut nonnumquam naturalis memoria, [29] si cui data est egregia, similis sit huic artificiosae, porro haec artificiosa naturae commoda retineat et amplificet ratione doctrinae; quapropter <et> naturalis memoria praeceptione confirmanda est, ut sit egregia, et haec, quae doctrina datur, indiget ingenii.  Nec hoc magis aut minus in hac re, quam in ceteris artibus fit, ut ingenio doctrina, praeceptione natura nitescat.  Quare et illis, qui natura memores sunt, utilis haec erit institutio, quod tute paulo post poteris intellegere: et si illei, freti ingenio, nostri non indigerent, tamen iusta causa daretur, quare iis, qui minus ingenii habent, adiumento velimus esse.  Nunc de artificiosa memoria loquemur.

Constat igitur artificiosa memoria locis et imaginibus.  Locos appellamus eos, qui breviter, perfecte, insignite aut natura aut manu sunt absoluti, ut eos facile naturali memoria conprehendere et amplecti queamus: <ut> aedes, intercolumnium, angulum, fornicem et alia, quae his similia sunt.  Imagines sunt formae quaedam et notae et simulacra eius rei, quam meminisse volumus: quod genus equi, leones, aquilae; [memoriam] si volemus habere imagines eorum, locis certis conlocare oportebit.  [30] Nunc, cuiusmodi locos invenire et quo pacto reperire et in locis imagines constituere oporteat, ostendemus.

Quemadmodum igitur qui litteras sciunt, possunt id, quod dictatur, eis scribere et recitare quod scripserunt, item qui nemonica didicerunt, possunt, quod audierunt, in locis conlocare <et> ex his memoriter pronuntiare.  Nam loci cerae aut cartae simillimi sunt, imagines litteris, dispositio et conlocatio imaginum scripturae, pronuntiatio lectioni.

Oportet igitur, si volumus multa meminisse, multos <nos> nobis locos conparare, uti multis locis multas imagines conlocare possimus.  Item putamus oportere <ex ordine hos locos habere,> ne quando perturbatione ordinis inpediamur, quo setius, quoto quoquo loco libebit, vel ab superiore vel ab inferiore parte imagines sequi et ea, quae mandata locis erunt, edere possimus: nam ut, si in ordine stantes notos quomplures viderimus, nihil nostra intersit, utrum ab summo an ab imo an ab medio nomina eorum dicere incipiamus, item in locis ex ordine conlocatis eveniet, ut in quamlibebit partem quoque loco lubebit imaginibus commoniti dicere possimus id, quod locis mandaverimus:  [31] quare placet et ex ordine locos conparare.  Locos, quos sumpserimus, egregie commeditari oportebit, ut perpetuo nobis haerere possint: nam imagines, sicuti litterae delentur, ubi nihil utimur; loci, tamquam cera, remanere debent.  Et, ne forte in numero locorum falli possimus, quintum quemque placet notari: quod genus, si in quinto loco manum auream conlocemus, <si> in decumo aliquem notum, cui praenomen sit Decumo; deinde facile erit inceps similis notas quinto quoquo loco conlocare.  Item commodius est in derelicta, quam in celebri regione locos conparare, propterea quod frequentia et obambulatio hominum conturbat et infirmat imaginum notas, solitudo conservat integras simulacrorum figuras.  Praeterea dissimilis forma atque natura loci conparandi sunt, ut distincti interlucere possint: nam si qui multa intercolumnia sumpserit, conturbabitur similitudine, ut ignoret, quid in quoquo loco conlocarit.  Et magnitudine modica et mediocris locos habere oportet: nam et praeter modum ampli vagas imagines reddunt et nimis angusti saepe non videntur posse capere imaginum conlocationem.  [32] Tum nec nimis inlustris nec vehementer obscuros locos habere oportet, ne aut obcaecentur tenebris imagines aut splendore praefulgeant.  Intervalla locorum mediocria placet esse, fere paulo plus aut minus pedum tricenum: nam ut aspectus item cogitatio minus valet, sive nimis procul removeris sive vehementer prope admoveris id, quod oportet videri.

Sed quamquam facile est ei, qui paulo plura noverit, quamvis multos et idoneos locos conparare, tamen si qui satis idoneos invenire se non putabit, ipse sibi constituat quam volet multos licebit.  Cogitatio enim quamvis regionem potest amplecti et in ea situm loci cuiusdam ad suum arbitrium fabricari et architectari.  Quare licebit, si hac prompta copia contenti non erimus, nosmet ipsos nobis cogitatione nostra regionem constituere et idoneorum locorum commodissimam distinctionem conparare.  De locis satis dictum est; nunc ad imaginum rationem transeamus.

[33] Quoniam ergo rerum similes imagines esse oportet, ex omnibus rebus nosmet nobis similitudines eligere debemus.  Duplices igitur similitudines esse debent, unae rerum, alterae verborum.  Rerum similitudines exprimuntur, cum summatim ipsorum negotiorum imagines conparamus; verborum similitudines constituuntur, cum unius cuiusque nominis et vocabuli memoria imagine notatur.

Rei totius memoriam saepe una nota et imagine simplici conprehendimus; hoc modo, ut si accusator dixerit ab reo hominem veneno necatum, et hereditatis causa factum arguerit, et eius rei multos dixerit testes et conscios esse: si hoc primum, ut ad defendendum nobis expeditum <sit,> meminisse volemus, in primo loco rei totius imaginem conformabimus: aegrotum in lecto cubantem faciemus ipsum illum, de quo agetur, si formam eius detinebimus; si eum non, at aliquem aegrotum <non> de minimo loco sumemus, ut cito in mentem venire possit.  Et reum ad lectum eius adstituemus, dextera poculum, sinistra tabulas, medico testiculos arietinos tenentem: hoc modo et testium et hereditatis et veneno necati memoriam habere poterimus.  [34] Item deinceps cetera crimina ex ordine in locis ponemus; et, quotienscumque rem meminisse volemus, si formarum dispositione et imaginum diligenti notatione utemur, facile ea, quae volemus, memoria consequemur.

Cum verborum similitudines imaginibus exprimere volemus, plus negotii suscipiemus et magis ingenium nostrum exercebimus.  Id nos hoc modo facere oportebit:

*** in loco constituere manus ad caelum tollentem Domitium, cum a Regibus Marciis loris caedatur: hoc erit "Iam domum itionem reges"; in altero loco Aesopum et Cimbrum subornari, ut ad Ephigeniam, in Agamemnonem et Menelaum: hoc erit "Atridae parant."  Hoc modo omnia verba erunt expressa.  Sed haec imaginum conformatio tum valet, si naturalem memoriam exsuscitaverimus hac notatione, ut versu posito ipsi nobiscum primum transeamus bis aut ter eum versum, deinde tum imaginibus verba exprimamus.  Hoc modo naturae subpeditabitur doctrina.  Nam utraque altera separata minus erit firma, ita tamen, ut multo plus in doctrina atque arte praesidii sit.  Quod docere non gravaremur, nei metueremus, ne, cum ab instituto nostro recessissemus, minus commode servaretur haec dilucida brevitas praeceptionis.

[35] Nunc, quoniam solet accidere, ut imagines partim firmae et acres et ad monendum idoneae sint, partim inbecillae et infirmae, quae vix memoriam possint excitare, qua de causa utrumque fiat, considerandum est, ut cognita causa, quas vitemus et quas sequamur imagines, scire possimus.

Docet igitur nos ipsa natura, quid oporteat fieri.  Nam si quas res in vita videmus parvas, usitatas, cottidianas, meminisse non solemus propterea quod nulla nova nec admirabili re commovetur animus: at si quid videmus aut audimus egregie turpe aut honestum, inusitatum, magnum, incredibile, ridiculum, id diu meminisse consuevimus.  <Itaque quas res ante ora videmus> aut audimus, obliviscimur plerumque; quae acciderunt in pueritia, meminimus optime saepe; nec hoc alia de causa potest accidere, nisi quod usitatae res facile e memoria elabuntur, insignes et novae diutius <manent in animo.  [36] Solis> exortus, cursus, occasus nemo admiratur, propterea quia cottidie fiunt; at eclipsis solis mirantur, quia raro accidunt, et solis eclipsis magis mirantur quam lunae, propterea quod hae crebriores sunt.  Docet ergo se natura vulgari et usitata re non exsuscitari, novitate et insigni quodam negotio commoveri.  Imitetur ars igitur naturam et, quod ea desiderat, id inveniat, quod ostendit, sequatur.  Nihil est enim, quod aut natura extremum invenerit aut doctrina primum; sed rerum principia ab ingenio profecta sunt, exitus disciplina conparantur.

[37] Imagines igitur nos in eo genere constituere oportebit, quod genus in memoria diutissime potest haerere.  Id accidet, si quam maxime notatas similitudines constituemus; si non multas nec vagas, sed aliquid agentes imagines ponemus; si egregiam pulcritudinem aut unicam turpitudinem eis adtribuemus; si aliquas exornabimus, ut si coronis aut veste purpurea, quo nobis notatior sit similitudo; aut si qua re deformabimus, ut si cruentam aut caeno oblitam aut rubrica delibutam inducamus, quo magis insignita sit forma, aut ridiculas res aliquas imaginibus adtribuamus: nam ea res quoque faciet, ut facilius meminisse valeamus.  Nam, quas res <veras> facile meminerimus, easdem fictas et diligenter notatas meminisse non difficile est.  Sed illud facere oportebit, ut identidem primos quosque locos imaginum renovandarum causa celeriter animo pervagemus.

[38] Scio plerosque Graecos, qui de memoria sripserunt, fecisse, ut multorum verborum imagines conscriberent, uti, qui ediscere vellent, paratas haberent, ne quid in quaerendo consumerent operae.  Quorum rationem aliquot de causis inprobamus: primum, quod in verborum innumerabili multitudine ridiculumst mille verborum imagines conparare.  Quantulum enim poterunt haec valere, cum ex infinita verborum copia modo aliud modo aliud nos verbum meminisse oportebit?  Deinde cur volumus ab industria quemquam removere, ut ne quid ipse quaerat, nos illi omnia parata quaesita tradamus?  Praeterea similitudine alia alius magis commovetur.  Nam ut saepe, formam si quam similem cuipiam dixerimus esse, non omnes habemus adsensores, quod alii videtur aliud, item fit <in> imaginibus, ut, quae nobis diligenter notata sit, ea parum videatur insignis aliis.  [39] Quare sibi quemque suo commodo convenit imagines conparare.  Postremo praeceptoris est docere, quemadmodum quaeri quidque conveniat, et unum aliquod aut alterum, non omnia, quae eius generis erunt, exempli causa subicere, quo res possit esse dilucidior: <ut> quom de prohemiis quaerendis disputamus, rationem damus quaerendi, non mille prohemiorum <genera conscribimus, item arbitramur> de imaginibus fieri convenire.

Nunc, ne forte verborum memoriam aut nimis difficilem aut parum utilem arbitrere, rerum ipsarum memoria contentus sis, quod et utilior sit et plus habeat facultatis, admonendus es, quare verborum memoriam <non> inprobemus.  Nam putamus oportere eos, qui velint res faciliores sine labore et molestia facere, in rebus difficilioribus esse ante exercitatos.  Nec nos hanc verborum memoriam inducimus, <ut versus meminisse possimus,> sed ut hac exercitatione illa rerum memoria, quae pertinet ad utilitatem, confirmetur, ut ab hac difficili consuetudine sine labore ad illam facultatem transire possimus.  [40] Sed cum in omni disciplina infirma est artis praeceptio sine summa adsiduitate exercitationis, tum vero in nemonicis minimum valet doctrina, nisi industria, studio labore, diligentia conprobatur.  Quam plurimos locos ut habeas et quam maxime ad praecepta adcommodatos curare poteris; in imaginibus conlocandis exerceri cotidie convenit.  Non enim, sicut a ceteris studiis abducimur nonnumquam occupatione, item ab hac re nos potest causa deducere aliqua.  Numquam est enim, quin aliquid memoriae tradere velimus et tum maxime, cum aliquo maiore negotio detinemur.  Quare, cum sit utile facile meminisse, non te fallit, quod tantopere utile sit, quanto labore sit adpetendum: <quod> poteris existimare utilitate cognita.  Pluribus verbis ad eam te hortari non est sententia, ne aut tuo studio diffisi aut minus, quam res postulat, dixisse videamur.  De quinta parte rhetoricae deinceps dicemus: tu primas quasque partes in animo frequenta et, quod maxime necesse est, exercitatione confirma.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999