De Ratione Dicendi ad C. Herennium liber IV

4.1 4.2 4.3 4.4 4.5 4.6 4.7 4.8 4.9 4.10 4.11 4.12 4.13 4.14 4.15 4.16 4.17 4.18 4.19 4.20 
4.21 4.22 4.23 4.24 4.25 4.26 4.27 4.28 4.29 4.30 4.31 4.32 4.33 4.34 4.35 4.36 4.37 4.38 4.39 4.40 
4.41 4.42 4.43 4.44 4.45 4.46 4.47 4.48 4.49 4.50 4.51 4.52 4.53 4.54 4.55 4.56 4.57 4.58 4.59 4.60 
4.61 4.62 4.63 4.64 4.65 4.66 4.67 4.68 4.69 
lib. I  lib. II lib. III -- 
De inventione I De inventione II

main menu


[1] Quoniam in hoc libro, Herenni, de ELOCUTIONE conscripsimus et, quibus in rebus opus fuit exemplis uti, nostris exemplis usi sumus et id fecimus praeter consuetudinem Graecorum, qui de hac re scripserunt, necessario faciendum est, ut paucis rationem nostri consilii demus.  Atque hoc necessitudine facere, non studio, satis erit signi, quod in superioribus libris nihil neque ante rem neque praeter rem locuti sumus.  Nunc, si pauca, quae res postulat, dixerimus, tibi id, quod reliquum est artis, ita uti instituimus, persolvemus.  Sed facilius nostram rationem intelleges, si prius, quid illi dicant, cognoveris.

Compluribus de causis putant oportere, cum ipsi praeceperint, quo pacto oporteat ornare elocutionem, unius cuiusque generis ab oratore aut poeta probato sumptum ponere exemplum.

Et primum se id modestia commotos facere dicunt, propterea quod videatur esse ostentatio quaedam non satis habere praecipere de artificio, sed etiam ipsos videri velle artificiose gignere exempla: hoc est, inquiunt, ostentare se, non ostendere artem.  [2] Quare pudor in primis est ad eam rem inpedimento, ne, ut nos et solos probare, nos amare <alios contemnere et deridere> videamur.  Etenim cum possimus ab Ennio sumere aut a Gracco ponere exemplum, videtur esse adrogantia illa relinquere, ad sua devenire.

Praeterea exempla testimoniorum locum optinent.  <Id> enim, quod admonuerit et leviter fecerit praeceptio, exemplo sicut testimonio conprobatur.  Non igitur ridiculus sit, si quis in lite aut in iudicio domesticis <testimoniis> pugnet?  Ut enim testimonium, sic exemplum rei confirmandae causa sumitur.  Non ergo oportet hoc nisi a probatissimo sumi, ne quod aliud confirmare debeat, egeat <id> ipsum confirmationis.  Etenim necesse est, aut se omnibus anteponant et sua maxime probent, aut <negent optima esse exempla quae a> probatissimis <oratoribus aut poetis> sumpta sint.  Si se omnibus anteponant, <intolerabili adrogantia sunt; si quos sibi praeponant et eorum exempla suis exemplis non putant praestare, non possunt dicere, quare sibi illos anteponant.> Quid?  Ipsa auctoritas antiquorum non cum res probabiliores tum hominum studia ad imitandum alacriora reddit?  Immo erigit omnium cupiditates et acuit industriam, cum spes iniecta est posse imitando Gracci aut Crassi consequi facultatem.

[3] Postremo hoc ipsum summum est artificium res varias et dispares in tot poematis et orationibus sparsas et vage disiectas ita diligenter eligere, ut unum quodque genus exemplorum sub singulos artis locos subicere possis.  Hoc si industria solum fieri posset, tamen essemus laudandi, cum talem laborem non fugissemus; nunc sine summo artificio non potest fieri.  Quis est enim, qui, non summe cum tenet artem, possit ea, quae iubeat ars, de tanta et tam diffusa scriptura notare et separare?  Ceteri, cum legunt orationes bonas aut poemata, probant oratores et poetas neque intellegunt, qua re commoti probent, quod scire non possunt, ubi sit nec quid sit nec quo modo factum sit id, quod eos maxime delectet; <at> is, qui et haec omnia intellegit, et idonea maxime eligit, et omnia in arte maxime scribenda redigit in singulas rationes praeceptionis, necesse est eius rei summus artifex sit.  Hoc igitur ipsum maximum artificium est in arte sua posse et alienis exemplis uti.

[4] Haec illi cum dicunt, magis nos auctoritate <sua commovent quam veritate> disputationis.  Illud enim veremur, ne cui satis sit ad contrariam rationem probandam, quod ab ea steterint ii, et qui inventores huius artificii fuerint et vestutate iam satis omnibus probati sint.  Quodsi, illorum auctoritate remota, res omnes volent cum re conparare, intellegent non omnia concedenda esse antiquitati.

Primum igitur, ab eis quod de modestia dicitur, videamus, <ne> nimium pueriliter proferatur.  Nam si tacere aut nil scribere modestia est, cur quicquam scribunt aut locuntur?  Sin aliquid suum scribunt, cur, quo setius omnia scribant, inpediuntur modestia?  Quasi si quis Olympia cum venerit cursum et steterit, ut mittatur, inpudentis dicat esse illos, qui currere coeperint, ipse intra carcerem stet et naret aliis, quomodo Ladas aut boviscum sisonius cursitarint, sic isti, cum in artis curriculum descenderunt, illos, qui in eo, quod est artificii, elaborent, aiunt facere inmodeste, ipsi aliquem antiquum oratorem aut poetam laudant aut scripturam, sic uti in stadium rhetoricae prodire non audeant.  [5] Non ausim dicere, sed tamen vereor, ne, qua in re laudem modestiae venentur, in ea ipsa re sint inpudentes.  "Quid enim tibi vis?" aliquis inquiat.  "Artem tuam scribis; gignis novas nobis praeceptiones; eas ipse confirmare non potes; ab aliis exempla sumis.  Vide ne facias inpudenter, qui tuo nominei velis ex aliorum laboribus libare laudem."  Nam si eorum volumina prenderint antiqui oratores et poetae et suum quisque de libris suis tulerit, nihil istis, quod suum velint, relinquatur.

"At exempla, quoniam testimoniorum similia sunt, item convenit ut testimonia ab hominibus probatissimis sumi."  Primum omnium exempla ponuntur nec confirmandi neque testificandi causa, sed demonstrandi.  Non enim, cum dicimus esse exornationem, quae verbi causa constet ex similiter desinentibus verbis et sumimus hoc exemplum a Crasso: "quibus possumus et debemus" testimonium conlocamus, sed exemplum.  Hoc interest igitur inter testimonium et exemplum: exemplo demonstratur id, quod dicimus, cuiusmodi sit; testimonio, esse illud ita, ut nos dicimus, confirmatur.  [6] Praeterea oportet testimonium <cum re convenire; aliter enim rem non potest confirmare.  At id,> quod illi faciunt, quom re non convenit.  Quid ita?  Quia pollicentur artem scribere, exempla proferunt ab iis plerumque, qui artem nescierunt.  Tum quis est, qui possit id, quod de arte scripserit, conprobare, nisi aliquid scribat ex arte?  Contraque faciunt, quam polliceri videntur.  Nam cum scribere artem instituunt, videntur dicere se excogitasse, quod alios doceant; cum scribunt, ostendunt nobis, alii quid excogitarint.

"<At> hoc ipsum difficile est", inquiunt, "eligere de multis."  Quid dicitis difficile, utrum laboriosum an artificiosum?  Laboriosum non statim praeclarum.  Sunt enim multa laboriosa, quae si faciatis, non continuo gloriemini; nisi etiam, si vestra manu fabulas aut orationes totas transscripsissetis, gloriosum putaretis.  Sin istud artificiosum egregium dicitis, videte ne insueti rerum maiorum videamini, si vos parva res sicuti magna delectabit.  Nam isto modo selegere rudis quidem nemo potest, sed sine summo artificio multi.  [7] Quisquis enim audivit de arte paulo plus, in elocutione praesertim, omnia videre poterit, quae <ex> arte dicentur; facere nemo poterit nisi eruditus.  Ita ut, si <Ennii> de tragoediis velis sententias eligere aut de Pacuvianis nuntios, sed quia plane rudis id facere nemo poterit, cum feceris, te litteratissimum putes, ineptus sis, propterea quod id facile faciat quivis mediocriter litteratus, item si, cum de orationibus aut poematis elegeris exempla, quae certis signis artificii notata sunt, quia rudis id nemo facere possit, artificiosissime te fecisse putes, erres, propterea quod isto signo videmus te nonnihil scire, aliis signis multa scire intellegemus.  Quod si artificiosum est intellegere, quae sint ex arte scripta, multo est artificiosius ipsum scribere ex arte.  Qui enim scribit artificiose, ab aliis <commode scripta facile intellegere poterit; qui eliget facile, non continuo commode ipse scribet.  Et, si est maxime artificiosum, alio tempore utantur ea facultate, non tum, cum parere et ipsi gignere et proferre debent.  Postremo in eo vim artificii consumant, ut ipsi ab aliis> potius eligendi, quam aliorum boni selectores existimentur.  Contra ea, quae ab ils dicuntur, qui dicunt alienis exemplis uti oportere, satis est dictum.  Nunc, quae separatim dici possint, consideremus.

Dicimus igitur eos id, quod alienis utantur, peccare, cummagis etiam delinquere, quod a multis exempla sumant.  Et de eo, quod postea diximus, antea videamus.  Si concederem aliena oportere adsumere exempla, vincerem unius oportere, primum quod hoc contra nulla staret illorum ratio.  Licet enim eligerent et probarent quemlibet, qui sibi in omnes res subpeditaret exempla, vel poetam vel oratorem, cuius auctoritate niterentur.  Deinde interest magni eius, qui discere vult, utrum omnium omnia an omnia a nemine [aliud alium] putet consequi posse.  Si enim putabit posse omnia penes unum consistere, ipse quoque ad omnium nitetur facultatem.  Si id desperarit, in paucis se exercebit; ipsis enim contentus erit, nec mirum, cum ipse praeceptor artis omnia penes unum reperire non potuerit.  Allatis igitur exemplis a Catone, a Graccis, a Laelio, a Scipione, Galba Porcina, Crasso Antonio, ceteris, item sumptis aliis a poetis et historiarum scriptoribus necesse erit eum, qui discet, putare ab omnibus omnia, ab uno pauca vix potuisse sumi.  [8] Quare unius alicuius esse similem satis habebit; omnia, quae omnes habuerint, solum habere se posse diffidet.  Ergo inutilest ei, qui discere vult, <non> putare unum omnia posse.  Igitur nemo in hanc incideret opinionem, si ab uno exempla sumpsissent.  Nunc hoc signi est ipsos artis scriptores non putasse unum potuisse in omnibus elocutionis partibus enitere, quoniam neque sua protulerunt neque unius alicuius aut denique duorum, sed ab omnibus oratoribus et poetis exempla sumpserunt.  Deinde, si quis velit artem demonstrare nihil prodesse ad dicendum, non male utatur hoc adiumento, quod unius omnis artis partes consequi nemo potuerit.  Quod igitur iuvat eorum rationem, qui omnino <non> probent artem, id non ridiculum est ipsum artis scriptorem suo iudicio conprobare?  Ergo ab uno sumenda fuisse docuimus exempla, si semper aliunde sumerentur.

[9] Nunc omnino aliunde sumenda non fuisse sic intellegemus.  Primum omnium, quod ab artis scriptore adfertur exemplum, id eius artificii debet esse.

Ut si quis purpuram aut aliud quippiam vendens dicat: "Sume a me, sed huius exemplum aliunde rogabo tibi quod ostendam", sic mercem ipsi qui venditant, aliunde exemplum quaeritant aliquod mercis, acervos se dicunt tritici habere, eorum exemplum pugno non habent, quod ostendant.  Si Triptolemus, cum a se hominibus semen gigneretur, ipse ab aliis id hominibus mutuaretur, aut si Prometheus, cum mortalibus ignem dividere vellet, ipse a vicinis cum testo ambulans carbunculos corrogaret, ridiculus videretur: isti magistri, omnium dicendi praeceptores, non videntur sibi ridicule facere, cum id, quod aliis pollicentur, ab aliis quaerunt?  Si qui se fontes maximos penitus absconditos aperuisse dicat, et haec sitiens quommaxime loquatur neque habeat, qui sitim sedet, non rideatur?  Isti cum non modo dominos se fontium, sed se ipsos fontes esse dicant et omnium rigare debeant ingenia, non putant fore ridiculum, si, cum id polliceantur, arescant ipsi siccitate?  Chares ab Lysippo statuas facere non isto modo didicit, ut Lysippus caput ostenderet Myronium, brachia Praxitelae, pectus Polycletium, sed omnia coram magistrum facientem videbat, ceterorum opera vel sua sponte poterat considerare isti credunt eos, qui haec velint discere, alia ratione doceri posse commodius.  [10] Praeterea ne possunt quidem ea, quae sumuntur ab aliis, exempla tam esse artem adcommodata, propterea quod in dicendo leviter unus quisque locus plerumque tangitur, ne ars appareat; in praecipiendo expresse conscripta ponere oportet exempla, uti in artis formam convenire possint: et post in dicendo, ne possit ars eminere et ab omnibus videri, facultate oratoris occultatur.  Ergo etiam ut magis ars cognoscatur, suis exemplis melius est uti.

Postremo haec quoque res nos duxit ad hanc rationem, quod nomina rerum Graeca <quae> convertimus, ea remota sunt a consuetudine.  Quae enim res apud nostros non erant, earum rerum nomina non poterant esse usitata.  Ergo haec asperiora primo videantur necesse est, id quod fiet rei, non nostra difficultate.  Relicum scripturae consumetur in exemplis: haec tamen aliena si posuissemus, factum esset, ut, quod commodi esset in hoc libro, id nostrum non esset; quod asperius et inusitatum, id proprie nobis adtribueretur.  Ergo hanc quoque incommoditatem fugimus.  His de causis, cum artis inventionem Graecorum probassemus, exemplorum rationem secuti non sumus.  Nunc tempus postulat, ut ad elocutionis praecepta transeamus.

Bipertita igitur erit nobis elocutionis praeceptio.  Primum dicemus, quibus in generibus ferme semper omnis oratoria elocutio debeat esse; deinde ostendemus, quas res semper habere debeat.

[11] Sunt igitur tria genera, quae genera nos figuras appellamus, in quibus omnis oratio non vitiosa consumitur: unam gravem, alteram mediocrem, tertiam extenuatam vocamus.

Gravis est, quae constat ex verborum gravium levi et ornata constructione.

Mediocris est, quae constat ex humiliore neque tamen ex infuma et pervulgatissima verborum dignitate.

Attenuata est, quae demissa est usque ad usitatissimam puri consuetudinem sermonis.

In gravei consumetur oratio figurae genere, si, quae cuiusque rei poterunt ornatissima verba reperiri, sive propria sive extranea, unam quamque rem adcommodabuntur; et si graves sententiae, quae in amplificatione et commiseratione tractantur, eligentur; et si exornationes sententiarum aut verborum, quae gravitatem habebunt, de quibus post dicemus, adhibebuntur.  In hoc genere figurae erit hoc exemplum:

[12] "Nam quis est vestrum, iudices, qui satis idoneam possit in eum poenam excogitare, qui prodere hostibus patriam cogitarit?  Quod maleficium cum hoc scelere conparari, quod huic maleficio dignum supplicium potest inveniri?  In iis, qui violassent ingenuum, matremfamilias constuprassent, volnerassent aliquem aut postremo necassent, maxima supplicia maiores consumpserunt: huic truculentissimo ac nefario facinori singularem poenam non reliquerunt.  Atque in aliis maleficiis ad singulos aut ad paucos ex alieno peccato iniuria pervenit: huius sceleris qui sunt adfines, uno consilio universis civibus atrocissimas calamitates machinantur.  O feros animos!  O crudeles cogitationes!  O derelictos homines ab humanitate!  Quid agere ausi sunt aut cogitare possunt?  Quo pacto hostis, revulsis maiorum sepulcris, diiectis moenibus, ovantes inruerent in civitatem; quo modo deum templis spoliatis, optimatibus trucidatis, aliis abreptis in servitutem, matribusfamiliis et ingenuis sub hostilem libidinem subiectis urbs acerbissimo concidat incendio conflagrata; qui se non putant id, quod voluerint, ad exitum perduxisse, nisi sanctissimae patriae miserandum scelerati viderint cinerem.  Nequeo verbis consequi, iudices, indignitatem rei; sed neglegentius id fero, quia vos mei non egetis.  Vester enim vos animus amantissimus rei publicae facile edocet, ut eum, qui fortunas omnium voluerit prodere, praecipitem proturbetis ex ea civitate, quam iste hostium spurcissimorum dominatu nefario voluerit obruere."

[13] In mediocri figura versabitur oratio, si haec, ut ante dixi, aliquantum demiserimus neque tamen ad infimum descenderimus, sic:

"Quibuscum bellum gerimus, iudices, videtis: cum sociis, qui pro nobis pugnare et imperium nostrum nobiscum simul virtute et industria conservare soliti sunt.  Ii cum se et opes suas et copiam necessario norunt, tum vero nihilominus propter propinquitatem et omnium rerum societatem, quid omnibus rebus populus Romanus posset, scire <et> existimare poterant.  Ii, cum deliberassent nobiscum bellum gerere, quaeso, quae res erat, qua freti bellum suscipere conarentur, cum multo maximam partem sociorum in officio manere intellegerent?  Cum sibi non multitudinem militum, non idoneos imperatores, non pecuniam publicam praesto esse viderent?  Non denique ullam rem, quae res pertinet ad bellum administrandum?  Si cum finitumis de finibus bellum gererent, si totum certamen in uno proelio positum putarent, tamen omnibus rebus instructiores et apparatiores venirent; nedum illi imperium orbis terrae, cui imperio omnes gentes, reges, nationes partim vi, partim voluntate consenserunt, cum aut armis aut liberalitate a populo Romano superati essent, ad se transferre tantulis viribus conarentur.  Quaeret aliquis: Quid?  Fregellani non sua sponte conati sunt?  Eo quidem isti minus facile conarentur, quod illi quemadmodum discessent videbant.  Nam rerum inperiti, qui unius cuiusque rei de rebus ante gestis exempla petere non possunt, ii per inprudentiam facillime deducuntur in fraudem: at ii, qui sciunt, quid aliis acciderit, facile ex aliorum eventis suis rationibus possunt providere.  Nulla igitur re inducti, nulla spe freti arma sustulerunt?  Quis hoc credet, tantam amentiam quemquam tenuisse, ut imperium populi Romani temptare auderet nullis copiis fretus?  Ergo aliquid fuisse necessum est.  Quid aliud, nisi id, quod dico, potest esse?"

[14] In adtenuato figurae genere, id quod ad infumum et cottidianum sermonem demissum est, hoc erit exemplum:

"Nam ut forte hic in balineas venit, coepit, postquam perfusus est, defricari; deinde, ubi visum est, ut in alveum descenderet, ecce tibi iste de traverso: "Heus", inquit, "adolescens, pueri tui modo me pulsarunt; satis facias oportet."  Hic, qui id aetatis ab ignoto praeter consuetudinem appellatus esset, erubuit.  Iste clarius eadem et alia dicere coepit.  Hic: "Vix; tamen", inquit, "sine me considerare."  Tum vero iste clamare voce ista, quae perfacile cuivis rubores eicere potest: ita petulans est atque acerba, ne ad solarium quidem, ut mihi videtur, sed pone scaenam et in eiusmodi locis exercitata.  Conturbatus est adolescens: nec mirum, cui etiam nunc pedagogi lites ad oriculas versarentur inperito huiusmodi conviciorum.  Ubi enim iste vidisset scurram exhausto rubore, qui se putaret nihil habere, quod de existimatione perderet, <ut> omnia sine famae detrimento facere posset?"

[15] Igitur genera figurarum ex ipsis exemplis intellegi poterant.  Erat enim et adtenuata verborum constructio quaedam et item alia in gravitate, alia posita in mediocritate.

Est autem cavendum, ne, dum haec genera consectemur, in finituma et propinqua vitia veniamus.  Nam gravi figurae, quae laudanda est, propinqua est ea, quae fugienda; quae recte videbitur appellari, si sufflata nominabitur.  Nam ita ut corporis bonam habitudinem tumos imitatur saepe, item gravis oratio saepe inperitis videtur ea, quae turget et inflata est, cum aut novis aut priscis verbis aut duriter aliunde translatis aut gravioribus, quam res postulat, aliquid dicitur, hoc modo:

"Nam qui perduellionibus venditat patriam, non satis subplicii dederit, si praeceps in Neptunias depultus erit lacunas.  Poenite igitur istum, qui montis belli fabricatus est, campos sustulit pacis."

In hoc genus plerique cum declinantur et ab eo, quo profecti sunt, aberrarunt, specie gravitatis falluntur nec perspicere possunt orationis tumorem.

[16] Qui in mediocre genus orationis profecti sunt, si pervenire eo non potuerunt, errantes perveniunt ad confinii genus eius generis; quod appellamus <dissolutum, quod est sine nervis et articulis; ut hoc modo appellem "fluctuans" eo, quod> fluctuat huc et illuc nec potest confirmate neque viriliter sese expedire.  Id est eiusmodi:

"Socii nostri cum belligerare nobiscum vellent, profecto ratiocinati essent etiam atque etiam, quid possint facere, si quidem sua sponte facerent et non haberent hinc adiutores multos, malos homines et audaces.  Solent enim diu cogitare omnes, qui magna negotia volunt agere."

Non potest huiusmodi sermo tenere adtentum auditorem; diffluit enim totus neque quicquam conprehendens perfectis verbis amplectitur.

Qui non possunt in illa facetissima verborum attenuatione commode versari, veniunt ad aridum et exangue genus orationis, quod non alienum est exile nominari, cuiusmodi est hoc:

"Nam istic in balineis accessit ad hunc; postea dicit: "Hic tuus servus me pulsavit."  Postea dicit hic illi:  "Considerabo."  Post ille convicium fecit et magis magisque praesente multis clamavit."

Frivolus hic quidem iam et inliberalis est sermo: non enim est adeptus id, quod habet attenuata figura, puris et electis verbis conpositam orationem.

Omne genus orationis, et grave et mediocre et adtenuatum, dignitate adficiunt exornationes, de quibus post loquemur; quae si rarae disponentur, distinctam, sicuti coloribus, si crebrae conlocabuntur, obliquam reddunt orationem.  Sed figuram in dicendo commutare oportet, ut gravem mediocris, mediocrem excipiat attenuata, deinde identidem commutentur, ut facile satietas varietate vitetur.

[17] Quoniam, quibus in generibus elocutio versari debeat, dictum est, videamus nunc, quas res debeat habere elocutio commoda et perfecta.  Quae maxime admodum oratori adcommodata est, tres res in se debet habere: elegantiam, conpositionem, dignitatem.

Elegantia est, quae facit, ut locus unus quisque pure et aperte dici videatur.  Haec tribuitur in Latinitatem, explanationem.

Latinitas est, quae sermonem purum conservat, ab omni vitio remotum.  Vitia in sermone, quo minus is Latinus sit, duo possunt esse: soloecismus et barbarismus.

Soloecismus est, cum in verbis pluribus consequens verbum superius non adcommodatur.

Barbarismus est, cum verbis aliquid vitiose efferatur.

Haec qua ratione vitare possumus, in arte grammatica dilucide dicemus.

Explanatio est, quae reddit apertam et dilucidam orationem.  Ea conparatur duabus rebus, usitatis verbis et propriis.  Usitata sunt ea, quae versantur in [sermone] consuetudine cotidiana; propria, quae eius rei verba sunt aut esse possunt, qua de loquemur.

[18] Conpositio est verborum constructio, quae facit omnes partes orationis aequabiliter perpolitas.  Ea conservabitur, si fugiemus crebras vocalium concursiones, quae vastam atque hiantem orationem reddunt, ut haec est:

et, si vitabimus eiusdem litterae nimiam adsiduitatem, cui vitio versus hic erit exemplo - nam hic nihil prohibet in vitiis alienis exemplis uti -: et hic eiusdem poetae: et si eiusdem verbi adsiduitatem nimiam fugiemus, eiusmodi: et, si non utemur continenter similiter cadentibus verbis, hoc modo: et si verborum transiectionem vitabimus, nisi quae erit concinna, qua de re posterius loquemur; quo in vitio est Caelius adsiduus, ut haec est: Item fugere oportet longam verborum continuationem, quae et auditoris aures et oratoris spiritum laedit.

His vitiis in conpositione vitatis relicum operae consumendum est in dignitate.

Dignitas est, quae reddit ornatam orationem varietate distinguens.  Haec in verborum et in sententiarum exornationes dividitur.  Verborum exornatio est, quae ipsius sermonis insignita continetur perpolitione.  Sententiarum exornatio est, quae non in verbis, sed in ipsis rebus quandam habet dignitatem.

[19] Repetitio est, cum continenter ab uno atque eodem verbo in rebus similibus et diversis principia sumuntur, hoc modo:

"Vobis istuc adtribuendum est, vobis gratia est habenda, vobis ista res erit honori."

Item: "Scipio Numantiam sustulit, Scipio Kartaginem delevit, Scipio pacem peperit, Scipio civitatem <servavit.">

Item: "Tu in forum prodire, tu lucem conspicere, tu in horum conspectum venire conaris?  Audes verbum facere?  Audes quicquam ab istis petere?  Audes supplicium deprecari?  Quid est, quod possis defendere?  Quid est, quod <audeas postulare?  Quid est, quod> tibi concedi putes oportere?  Non ius iurandum reliquisti?  Non amicos prodidisti?  Non parenti manus adtulisti?  Non denique in omni dedecore volutatus es?"

Haec exornatio cum multum venustatis habet tum gravitatis et acrimoniae plurimum.  Quare videtur esse adhibenda et ad ornandam et ad exaugendam orationem.

Conversio est, per quam non, ut ante, primum repetimus verbum, sed ad postremum continenter revertimur, hoc modo:

"Poenos populus Romanus iustitia vicit, armis vicit, liberalitate vicit."

Item: "Ex quo tempore concordia de civitate sublata est, libertas sublata est, fides sublata est, amicitia sublata est,> res publica sublata est."

Item: "C. Laelius homo novus erat, ingeniosus erat, doctus erat, bonis viris et studiis amicus erat: ergo in civitate primus erat."

Item: "Nam cum istos, ut absolvant te, rogas, ut peiurent, rogas, ut exeistimationem neglegant, rogas, ut leges populi Romani tuae libidini largiantur, rogas."

[20] Conplexio est, quae utramque conplectitur exornationem, *** utamur, quam ante exposuimus, et ut repetatur idem verbum saepius et crebro ad idem postremum revertamur, hoc modo:

"Qui sunt, qui foedera saepe ruperunt?  Kartaginienses.  Qui sunt, <qui> crudelissime bellum gesserunt?  Kartaginienses.  Qui sunt, qui Italiam deformaverunt?  Kartaginienses.  Qui sunt, qui sibi postulent ignosci?  Kartaginienses.  Videte ergo, quam conveniat eos inpetrare."

Item: "Quem senatus damnarit, quem populus damnarit, quem omnium exeistimatio damnarit, eum vos sententiis vestris absolvatis?"

Traductio est, quae facit, uti, cum idem verbum crebrius ponatur, non modo non offendat animum, sed etiam concinniorem orationem reddat, hoc pacto:

"<Qui> nihil habet in vita iucundius vita, is cum virtute vitam non potest colere."

Item: "Eum hominem appellas, qui si fuisset homo, numquam tam crudeliter hominis vitam petisset.  At erat inimicus.  Ergo inimicum sic ulcisci voluit, ut ipse sibi reperiretur inimicus?"

Item: "Divitias sine divitis esse: <tu vero virtutem praefer divitiis>; nam si voles divitias cum virtute conparare, vix satis idoneae tibi videbuntur divitiae, quae virtutis pedisequae sint."

[21] Ex eodem genere est exornationis, cum idem verbum ponitur modo in hac, modo in altera re, hoc modo:

"Cur eam rem tam studiose curas, quae tibi multas dabit curas?"

Item: "Nam amarei iucundumst, si curetur, ne quid insit amari."

Item: "Veniam ad vos, si mihi senatus det veniam."

In his quattuor generibus exornationum, quae adhuc propositae sunt, non inopia verborum fit, ut ad idem verbum redeatur saepius; sed inest festivitas, quae facilius auribus diiudicari quam verbis demonstrari potest.

Contentio est, cum ex contrariis rebus oratio conficitur, hoc pacto:

"Habet adsentatio iucunda principia, eadem exitus amarissimos adfert."

Item: "Inimicis te placabilem, amicis inexorabilem praebes."

Item: "In otio tumultuaris; in tumultu es otiosus; in re frigidissima cales, in ferventissima friges; tacito cum opus est, clamas; ubi loqui convenit, obmutescis; ades, abesse vis; abes, reverti cupis; in pace bellum quaeritas, in bello pacem desideras; in contione de virtute loqueris, in proelio prae ignavia tubae sonitum perferre non potes."

Hoc genere sei distingemus orationem, et graves et ornati poterimus esse.

[22] Exclamatio est, quae conficit significationem doloris aut indignationis alicuius per hominis aut urbis aut loci aut rei cuiuspiam conpellationem, hoc modo:

"Te nunc adloquor, Africane, cuius mortui quoque nomen splendorei ac decori est civitati.  Tui clarissimi nepotes suo sanguine aluerunt inimicorum crudelitatem."

Item: "Perfidiosae Fregellae, quam facile scelere vestro contabuistis, ut, cuius nitor urbis Italiam nuper inlustravit, eius nunc vix fundamentorum reliquiae maneant."

Item: "Bonorum insidiatores, latrocinia, vitam innocentissimi cuiusque petistis; tantamne ex iniquitate iudiciorum vestris calumniis adsumpsistis facultatem?"

Hac exclamatione si loco utemur, raro, et cum rei magnitudo postulare videbitur, ad quam volemus indignationem animum auditoris adducemus.

Interrogatio non omnis gravis est neque concinna, sed haec, quae, cum enumerata sunt ea, quae obsunt causae adversariorum, confirmat superiorem orationem, hoc pacto:

"Cum igitur haec omnia faceres, diceres, administrares, utrum <animos sociorum ab re publica removebas et abalienabas, an non?  Et utrum> aliquem exornarei oportuit, qui istaec prohiberet ac fieri non sineret, an non?"

[23] Ratiocinatio est, per quam ipsi a nobis rationem poscimus, quare quicque dicamus, et crebro nosmet a nobis petimus unius cuiusque propositionis explanationem.  Ea est huiusmodi:

"Maiores nostri si quam unius peccati mulierem damnabant, simplici iudicio multorum maleficiorum convictam putabant.  Quo pacto?  Quam inpudicam iudicarant, ea veneficii quoque damnata exeistimabatur.  Quid ita?  Quia necesse est eam, quae suum corpus addixerit turpissimae cupiditati, timere multos.  Quos istos?  Virum, parentes, ceteros, ad quos videt sui dedecoris infamiam pertinere.  Quid postea?  Quos tantopere timeat, eos necesse est, *** <Quare necesse est?>  Quia nulla potest honesta ratio retinere eam, quam magnitudo peccati facit timidam, intemperantia audacem, natura mulieris inconsideratam.  Quid?  Veneficii damnatam quid putabant?  Inpudicam quoque necessario.  Quare?  Quia nulla facilius ad id maleficium causa, quam turpis amor et intemperans libido commovere potuit; tum cuius mulieris animus esset corruptus, eius corpus castum esse non putaverunt.  Quid?  In viris idemne hoc observabant?  Minime.  Quid ita?  Quia viros ad unum quodque maleficium singulae cupiditates inpellunt, mulieris ad omnia maleficia cupiditas una ducit."  Item: "Bene maiores hoc conparaverunt, ut neminem regem, quem armis cepissent, vita privarent.  Quid ita?  Quia, quam nobis fortuna facultatem dedisset, inicum erat in eorum supplicium consumere, quos eadem fortuna paulo ante in amplissimo statu conlocarat.  Quid, quod exercitum contra duxit?  Desino meminisse.  Quid ita?  Quia viri fortis est, qui de victoria contendant, eos hostes putare; qui victi sunt, eos homines iudicare, ut possit bellum fortitudo minuere, pacem humanitas augere.  Et ille, si vicisset, non idem fecisset?  Non profecto tam sapiens fuisset.  Cur igitur ei parcis?  Quia talem stultitiam contemnere, non imitari consuevi."

[24] Haec exornatio sermonem vehementer adcommodata est et animum auditoris retineat attentum cum venustate sermonis tum rationum expectatione.

Sententia est oratio sumpta de vita, quae aut quid sit aut quid esse oporteat in vita, breviter ostendit, hoc pacto:

"Difficile est primum *** virtutes revereri, qui semper secunda fortuna sit usus."

Item: "Liber is est existimandus, qui nulli turpitudini servit."

Item: "Egens aeque est is, qui non satis habet, et is, cui satis nihil potest esse."

Item: "Optima vivendi ratio est eligenda; eam iucundam consuetudo reddet."

Huiusmodi sententiae simplices non sunt inprobandae, propterea quod habet brevis expositio, si rationis nullius indiget, magnam delectationem.

Sed illud quoque probandum est genus sententiae, quod confirmatur subiectione rationis, hoc pacto:

"Omnes bene vivendi rationes in virtute sunt conlocandae, propterea quod sola virtus in sua potestate est, omnia praeterea subiecta sunt sub fortunae dominationem."

Item: "Qui fortunis alicuius inducti amicitiam eius secuti sunt, hi, simul ac fortuna dilapsa est, devolant omnes.  Cum enim recessit ea res, quae fuit consuetudinis causa, nihil superest, quare possint in amicitia teneri."

Sunt item sententiae, quae dupliciter efferuntur.  Hoc modo sine ratione:

"Errant, qui in prosperis rebus omnis impetus fortunae se putant fugisse; sapienter cogitant, qui temporibus secundis casus adversos reformidant."

Cum ratione, hoc pacto:

[25] "Qui adulescentium peccatis ignosci putant oportere, falluntur, propterea quod aetas illa non est inpedimento bonis studiis.  At ii sapienter faciunt, qui adulescentes maxime castigant, ut, quibus virtutibus omnem tueri vitam possint, eas in aetate maturissima velint conparare."

Sententias interponi raro convenit, ut rei actores, non vivendi praeceptores videamur esse: cum ita interponentur, multum adferent ornamenti. * necesse est animi conprobet eam tacitus auditor, cum ad causam videat adcommodari rem certam, ex vita et moribus sumptam.

[Contrarium idem fere est, quod contentio.]  Contrarium est, quod ex rebus diversis duabus alteram breviter et facile * confirmat, hoc pacto:

"Nam, qui suis rationibus inimicus fuerit semper, eum quomodo alienis rebus amicum fore speres?"  Item: "Nam, quem in amicitia perfidiosum cognoveris, eum quare putes inimicitias cum fide gerere posse?  Aut qui privatus intolerabili superbia fuerit, eum commodum et cognoscentem sui fore in potestate <qui speres> et qui in sermonibus et conventu amicorum verum dixerit numquam, eum sibi in contionibus a mendacio temperaturum?"

Item: "Quos ex collibus deiecimus, cum his in campo metuimus dimicare?  Qui cum plures erant, paris nobis esse non poterant, hi, postquam pauciores sunt, metuimus, ne sint superiores?"

[26] Hoc exornationis genus breviter et continuatis verbis perfectum debet esse, ut *** cum commodum est auditu propter brevem et absolutam conclusionem tum vero vehementer, id quod opus est oratori, conprobat contraria re et ex eo, quod dubium non est, expedit illud, quod est in dubio, ut dilui non possit aut multo difficillime possit.

Membrum orationis appellatur res breviter absoluta sine totius sententiae demonstratione, quae denuo alio membro orationis excipitur, hoc pacto:

"Et inimico proderas"

Id est unum, quod appellamus membrum; deinde hoc excipiatur oportet altero:

"Et amicum laedebas."

Ex duobus membris suis haec exornatio potest constare; sed commodissima et absolutissima est, quae ex tribus constat, hoc pacto:

"Et inimico proderas et amicum laedebas et tibi non consulebas."

Item: "Nec rei publicae consuluisti nec amicis profuisti nec inimicis restitisti."

Articulus dicitur, cum singula verba intervallis distinguentur caesa oratione, hoc modo:

"Acrimonia, voce, voltu <adversarios> perterruisti."  Item: "Inimicos invidia, iniuriis, potentia, perfidia sustulisti."

Inter huius generis et illius superioris vehementiam hoc interest: illud tardius et rarius venit, hoc crebrius et celerius pervenit.  Itaque in illo genere ex remotione brachii et contortione dexterae gladius ad corpus adferri, in hoc autem crebro et celeri corpus vulnere consauciarei videtur.

[27] Continuatio est et densa <et continens> frequentatio verborum cum absolutione sententiarum.  Ea utemur commodissime tripertito: in sententia, in contrario, in conclusione.  In sententia hoc pacto:

"Ei non multum potest obesse fortuna, qui sibi firmius in virtute, quam in casu praesidium conlocavit."

In contrario hoc modo:

"Nam si qui spei non multum conlocarit in casu, quid est quod ei magnopere casus obesse possit?"

In conclusione hoc pacto:

"Quodsi in eos plurimum fortuna potest, qui suas rationes omnes in casum contulerunt, non sunt omnia committenda fortunae ne magnam nimis in nos habeat dominationem."

In his tribus generibus ad continuationis vim adeo frequentatio necessaria est, ut infirma facultas oratoris videatur, nisi sententiam et contrarium et conclusionem frequentibus efferat verbis; sed alias quoque nonnumquam non alienum est, tametsi necesse non est, eloqui res aliquas per huiusmodi continuationes.

Conpar appellatur, quod habet in se membra orationis, de quibus ante diximus, quae constent ex pari fere numero syllabarum.  Hoc non denumeratione nostra fiet - nam id quidem puerile est - sed tantum adferet usus et exercitatio facultatis, ut animi quodam sensu par membrum superiori referre possimus, hoc modo:

"In proelio mortem parens obpetebat, domi filius nuptias conparabat: haec omnia gravis casus administrabant."

Item: "Alii fortuna dedit felicitatem, huic industria virtutem conparavit."

[28] In hoc genere saepe fieri potest, ut non plane par numerus sit syllabarum et tamen esse videatur, si una aut etiam altera syllaba est alterum brevius, aut si, cum in altero plures sunt, in altero longior aut longiores, plenior aut pleniores syllabae erunt, ut longitudo aut plenitudo harum multitudinem alterius adsequatur et exaequet.

Similiter cadens exornatio appellatur, cum in eadem constructione verborum duo aut plura sunt verba, quae similiter isdem casibus efferantur, hoc modo:

"Hominem laudem egentem virtutis, abundantem felicitatis?"

Item: "Huic omnis in pecunia spes est, a sapientia est animus remotus: diligentia conparat divitias, neglegentia corrumpit animum, et tamen, cum ita vivit, neminem prae se ducit hominem."

Similiter desinens est, cum, tametsi casus non insunt in verbis, tamen similes exitus sunt, hoc pacto:

"Turpiter audes facere, nequiter studes dicere; vivis invidiose, delinquis studiose, loqueris odiose."  Item: "Audaciter territas, humiliter placas."

Haec duo genera, quorum alterum in exitum, alterum in casus similitudine versatur, inter se vehementer conveniunt; et ea re, qui his bene utuntur, plerumque simul ea conlocant in isdem partibus orationis.  Id hoc modo facere oportet:

"Perditissima ratio est amorem petere, pudorem fugere, diligere formam, neglegere famam."

Hic et ea verba, quae casus habent ad casus similes, et illa, quae non habent, ad similes exitus veniunt.

[29] Adnominatio est, cum ad idem verbum et nomen acceditur commutatione vocum aut litterarum, ut ad res dissimiles similia verba adcommodentur.  Ea multis et variis rationibus conficitur.

Adtenuatione aut conplexione eiusdem litterae sic:

"Hic, qui se magnifice iactat atque ostentat, venit ante, quam Romam venit."

Et ex contrario:

"Hic, quos homines alea vincit, eos ferro statim vincit."

Productione eiusdem litterae <hoc modo:

Hinc avium dulcedo ducit ad avium."

Brevitate eiusdem litterae>:
"Hic, tametsi videtur esse honoris cupidus, tantum tamen curiam diligit, quantum Curiam?"

Addendis litteris hoc pacto:

"Hic sibi posset temperare, nisi amorei mallet obtemperare."

Demendis nunc litteris sic:

+ <"Si> lenones <vitasset tamquam leones,> vitae tradidisset se."

Transferendis litteris sic:

"Videte, iudices, utrum hominei navo <an vano> credere malitis."

Commutandis hoc modo:

"Dilegere oportet, quem velis diligere."

Hae sunt adnominationes, quae in litterarum brevi commutatione aut productione aut transiectione aut aliquo huiusmodi genere versantur.  [30] Sunt autem aliae, quae non habent tam propinquam <in> verbis similitudinem et tamen dissimiles non sunt; quibus de generibus unum est huiusmodi:

"Quid veniam, qui sim, quare veniam, quem insimulem, cui prosim, quae postulem, brevi cognoscetis."

Nam hic est in quibusdam verbis quaedam similitudo non tam perfecta, quam illae superiores, sed tamen adhibenda nonnumquam.  Alterum genus huiusmodi:

"Demus operam, Quirites, ne omnino patres <conscripti> circumscripti putentur."

Haec adnominatio magis accedit ad similitudinem quam superior, sed minus quam illae superiores, propterea quod non solum additae, sed uno tempore demptae quoque litterae sunt.

Tertium genus est, quod versatur in casum commutatione aut unius aut plurium nominum.  [31] Unius nominis hoc modo:

"Alexander Macedo summo labore animum ad virtutem a pueritia confirmavit.  Alexandri virtutes per orbem terrae cum laude et gloria vulgatae sunt.  Alexandrum omnes maxime metuerant, idem plurimum dilexerunt.  Alexandro si vita data longior esset, trans Oceanum Macedonum transvolassent sarisae."

Hic unum nomen in commutatione casuum volutatum est.  Plura nomina casibus conmutatis hoc modo facient adnominationem:

"Tiberium Graccum rem publicam administrantem prohibuit indigna nex diutius in eo commorari.  Gaio Gracco similis occisio est oblata, quae virum rei publicae amantissimum subito de sinu civitatis eripuit.  Saturninum fide captum malorum perfidia <per> scelus vita privavit.  Tuus, o Druse, sanguis domesticos parietes et voltum parentis aspersit.  Sulpicio, qui paulo ante omnia concedebant, eum brevi spatio non modo vivere, sed etiam sepelirei prohibuerunt."
 

[32] Haec tria proxima genera exornationum, quorum unum in similiter cadentibus, alterum in similiter desinentibus verbis, tertium in adnominationibus positum est, perraro sumenda sunt, cum in veritate dicimus, propterea quod non haec videntur <reperiri posse sine elaboratione et sumptione operae; eiusmodi autem studia ad delectationem quam ad veritatem videntur> adcommodatiora.  Quare fides et gravitas et severitas oratoria minuitur his exornationibus frequenter conlocatis, et non modo tollitur auctoritas dicendi, sed offenditur quoque in eiusmodi oratione, propterea quod est in his lepos et festivitas, non dignitas neque pulcritudo.  Quare, quae sunt ampla atque pulcra, diu placere possunt; quae lepida et concinna, cito satietate adficiunt aurium sensum fastidiosissimum.  Quomodo igitur, si crebro his generibus utemur, puerili videmur elocutione delectari, item, si raro interseremus has exornationes et in causa tota varie dispergemus, commode luminibus distinctis inlustrabimus orationem.

[33] Subiectio est, cum interrogamus adversarios aut quaerimus ipsi, quid ab illis aut quid contra nos dici possit; dein subicimus id, quod oportet dici aut non oportet, aut nobis adiumento futurum sit aut offuturum sit idem contrario, hoc modo:

"Quaero igitur, unde iste tam pecuniosus factus sit.  Amplum patrimonium relictum est?  At patris bona venierunt.  Hereditas aliqua venit?  Non potest dici; sed etiam a necessariis omnibus exhereditatus est.  Praemium aliquod ex lite aut iudicio cepit?  Non modo id non fecit, sed etiam insuper ipse grandi sponsione victus est.  Ergo, si his rationibus locupletatus non est, sicut omnes videtis, aut isti domi nascitur aurum, aut, unde non est licitum, pecunias cepit."

Item: "Saepe, iudices, animum advorti multos aliqua ex honesta re, quam ne inimici quidem criminari possint, sibi praesidium petere.  Quorum nihil potest adversarius facere.  Nam utrum ad patris eius virtutem confugiet?  At eum vos iurati capite damnastis.  An ad suam vitam revertetur?  Quam vitam aut ubi honeste tractatam?  Nam hic quidem ante oculos vestros quomodo vixerit, scitis omnes.  At cognatos suos enumerabit, quibus vos conveniat commoveri.  At hi quidem nulli sunt.  Amicos proferet.  At nemo est, qui sibi non turpe putet istius amicum nominari."  Item: "Credo, inimicum, quem nocentem putabas, in iudicium adduxisti?  Non: nam indemnatum necasti.  Leges, quae id facere prohibent, veritus?  At ne scriptas quidem iudicasti.  Cum ipse te veteris amicitiae commonefaceret, commotus es?  At nihilominus, sed etiam studiosius occidisti.  Quid?  Cum tibi pueri ad pedes volutarentur, misericordia motus es?  At eorum patrem crudelissime sepultura quoque prohibuisti."

[34] Multum inest acrimoniae et gravitatis in hac exornatione, propterea quod, cum quaesitum est, quid oporteat, subicitur id non esse factum.  Quare facillime fit, ut exaugeatur indignitas negotii.  Ex eodem genere, ut ad nostram quoque personam referamus subiectionem, sic:

"Nam quid me facere convenit, cum a tanta Gallorum multitudine circumsederer?  Dimicarem?  At cum parva manu tum prodeiremus: <locum quoque inimicissimum habebamus.  Sederem in castris?  At neque subsidium, quod expectarem, habebamus, neque erat, qui vitam produceremus.>  Castra relinquerem?  At obsidebamur.  Vitam militum neglegerem?  At eos videbar ea accepisse condicione, ut eos, quoad possem, incolumis patriae et parentibus conservarem.  Hostium condicionem repudiarem?  At salus antiquior est militum quam inpedimentorum."

Eiusmodi consequntur identidem subiectiones, ut ex omnibus ostendi videatur nihil potius, quam quod factumst, faciundum fuisse.

Gradatio est, in qua non ante ad consequens verbum descenditur, quam ad superius ascensum est, hoc modo:

"Nam quae reliqua spes manet libertatis, si illis et quod libet, licet; et quod licet, possunt; et quod possunt, audent; et quod audent, faciunt; et quod faciunt, vobis molestum non est?"

Item: "Non sensi hoc, et non suasi; neque suasi, et non ipse facere coepi; neque facere coepi, et non perfeci; neque perfeci, et non probavi."

Item: "Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos conparavit."

Item:  "Imperium Graeciae fuit penes Athenienses, Atheniensium potiti sunt Spartiatae, Spartiatas superavere Thebani, Thebanos Macedones vicerunt, qui ad imperium Graeciae brevi tempore adiuncxerunt Asiam bello subactam."

[35] Habet in se quendam leporem superioris cuiusque crebra repetitio verbi, quae propria est huius exornationis.

Definitio est, quae rei alicuius proprias amplectitur potestates breviter et absolute, hoc modo:

"Maiestas rei publicae est, in qua continetur dignitas et amplitudo civitatis."

Item: "Iniuriae sunt, quae aut pulsatione corpus <aut> convicio auris aut aliqua turpitudine vitam cuiuspiam violant."

Item: "Non est ista diligentia, set avaritia, ideo quod diligentia est accurata conservatio suorum, avaritia iniuriosa adpetitio alienorum."

Item: "Non est ista fortitudo, sed temeritas, propterea quod fortitudo est contemptio laboris et periculi cum ratione utilitatis et conpensatione commodorum, temeritas est cum inconsiderata dolorum perpessione gladiatoria periculorum susceptio."

Haec ideo commoda putatur exornatio, quod omnem rei cuiuspiam vim et potestatem ita dilucide proponit et <explicat> breviter, ut neque pluribus verbis oportuisse dici videatur neque brevius potuisse dici putetur.

Transitio vocatur, quae cum ostendit breviter, quid dictum sit, proponit item brevi, quid consequatur, hoc pacto:

"Modo in patriam cuiusmodi fuerit, habetis: nunc <in> parentes qualis extiterit, considerate."

Item: "Mea in istum beneficia cognoscitis; nunc, quomodo iste mihi gratiam retulerit, accipite."

Proficit haec aliquantum exornatio ad duas res: nam et quid dixerit commonet et ad reliqum conparat auditorem.
 

[36] Correctio est, quae tollit id, quod dictum est, et pro eo id, quod magis idoneum videtur, reponit, hoc pacto:

"Quodsi iste suos hospites rogasset, immo innuisset modo, facile hoc perfici posset."

<Item:> "Nam postquam isti vicerunt atque adeo victi sunt -, eam quomodo victoriam appellem, quae victoribus plus calamitatis quam boni dederit?"

Item: "O virtutis comes invidia, quae bonos sequeris plerumque atque adeo insectaris !"

Commovetur hoc genere animus auditoris.  Res enim communi verbo elata * tantummodo dicta videtur; ea post ipsius oratoris correctionem magis idonea fit pronuntiatione.  "Non igitur satius esset", dicet aliquis, "ab initio, praesertim cum scribas, ad optimum et lectissimum verbum devenire?"  Est, cum non est satius, si commutatio verbi id erit demonstratura, eiusmodi rem esse, ut, cum eam communi verbo appellaris, levius dixisse videaris, cum ad electius verbum accedas, insigniorem rem facias.  Quodsi continuo venisses ad id verbum, nec rei nec verbi gratia animadversa esset.

[37] Occultatio est, cum dicimus nos praeterire aut non scire aut nolle dicere id, quod nunc maxime dicimus, hoc modo:

"Nam de pueritia quidem tua, quam tu omnium intemperantiae addixisti, dicerem, si hoc tempus idoneum putarem: nunc consulto relinquo; et illud praetereo, quod te <tribuni> rei militaris infrequentem tradiderunt; deinde quod iniuriarum satis fecisti L. Labeoni, nihil ad hanc rem pertinere puto.  Horum nihil dico: revertor ad illud, de quo iudicium est."

Item: "Non dico te ab sociis pecunias cepisse; non sum in eo occupatus, quod civitates, regna, domos omnium depeculatus es; furta, rapinas omnes tuas omitto."

Haec utilis est exornatio, si aut ad rem quam non pertineat aliis ostendere, quod occulte admonuisse prodest aut longum est aut ignobile aut planum non potest fieri aut facile potest reprehendi, <ut> utilius sit occulte fecisse suspicionem, quam eiusmodi intendisse orationem, quae redarguatur.

Disiunctum est, cum eorum, de quibus dicimus, aut utrumque aut unum quodque certo concluditur verbo, sic:

"Populus Romanus Numantiam delevit, Kartaginem sustulit, Corinthum disiecit, Fregellas evertit.  Nihil Numantinis vires corporis auxiliatae sunt, nihil Kartaginiensibus scientia rei militaris adiumento fuit, nihil Corinthis erudita calliditas praesidii tulit, nihil Fregellanis morum et sermonis societas opitulata est."  Item: "Formae dignitas aut morbo deflorescit aut vetustate extinguitur."

Hic utrumque, in superiore exemplo unam quamque rem certo verbo concludi videmus.

[38] Coniunctio est, cum interpositione verbi et superiores partes orationis conprehenduntur et inferiores, hoc modo:

"Formae dignitas aut morbo deflorescit aut vetustate."

Adiunctio est, cum verbum, quo res conprehenditur, non interponimus, sed aut primum aut postremum conlocamus.  Primum hoc pacto:

"Deflorescit formae dignitas aut morbo aut vetustate."

Postremum sic:

"Aut morbo aut vetustate formae dignitas deflorescit."

Ad festivitatem diiunctio est adposita: quare rarius utemur, ne satietatem pariat; ad brevitatem coniunctio: quare saepius adhibenda est.  Hae tres exornationes de simplici genere manant.

Conduplicatio est quom ratione amplificationis aut commiserationis eiusdem unius aut plurium verborum iteratio, hoc modo:

"Tumultus, Gai Gracce, tumultus domesticos et intestinos conparas !"

Item:  "Commotus non es, cum tibi pedes mater amplexaretur, non es commotus?"

Item: "Nunc audes etiam venire in horum conspectum, proditor patriae?  Proditor, inquam, patriae, venire audes in horum conspectum?"

Vehementer auditorem commovet eiusdem redintegratio verbi et vulnus maius efficit in contrario causae, quasi aliquod telum saepius perveniat in eandem partem corporis.

Interpretatio est, quae non iterans idem redintegrat verbum, sed id commutat, quod positum est, alio verbo, quod idem valeat, hoc modo:

"Rem publicam radicitus evertisti, civitatem funditus deiecisti."

Item: "Patrem nefarie verberasti, parenti manus scelerate attulisti."

Necessum est eius, qui audit, animum commoveri, cum gravitas prioris dicti renovatur interpretatione verborum.

[39] Commutatio est, cum duae sententiae inter se discrepantes ex traiectione ita efferuntur, ut a priore posterior contraria priori profiscatur, hoc modo:

"Esse oportet, ut vivas, non vivere, ut edis."

Item: "Ea re poemata non facio, quia, cuiusmodi volo, non possum, cuiusmodi possum, nolo."

Item: "Quae de illo dici possunt, non dicuntur, quae dicuntur, dici non possunt."

Item: "Poëma loquens pictura, pictura tacitum poëma debet esse."

Item: "Si stultus es, ea re taceas: non tamen si taceas, <ea re> stultus es."

Non potest dici, quin commode fiat, cum contrariae sententiae relatione verba quoque convertantur.  Plura subiecimus exempla, ut, quoniam difficile est hoc genus exornationis inventu, dilucidum esset, ut, cum bene esset intellectum, facilius in dicendo inveniretur.

Permissio est, cum ostendemus in dicendo nos aliquam rem totam tradere et concedere alicuius voluntati, sic:

"Quoniam omnibus rebus ereptis solum mihi superest animus et corpus, haec ipsa, quae mihi de multis sola relicta sunt, vobis et vestrae condono potestati.  Vos me vestro quo pacto vobis videbitur utamini atque abutamini licebit; inpunite in me quidlibet statuite; dicite atque innuite: parebo."

Hoc genus tametsi alias quoque nonnumquam tractandum est, tamen ad misericordiam commovendam vehementissime est adcommodatum.

[40] Dubitatio est, cum quaerere videatur orator, utrum de duobus potius aut quid de pluribus potissimum dicat, hoc modo:

"Offuit eo tempore plurimum rei publicae consulum sive stultitiam sive malitiam dicere oportet sive utrumque."

Item: "Tu istuc ausus es dicere, homo omnium mortalium - quonam te digno moribus tuis appellem nomine?"

Expeditio est, cum rationibus conpluribus enumeratis quibus aliqua res confici potuerit, ceterae tolluntur, una relinquitur, quam nos intendimus, hoc modo:

"Necesse est, cum constet istum fundum nostrum fuisse, ostendas te aut vacuum possedisse, aut usu tuum fecisse, aut emisse, aut hereditati tibi venisse.  Vacuum, cum ego adessem, possidere non potuisti; usu tuum etiam nunc fecisse non potes; emptio nulla profertur; hereditati tibi me vivo mea pecunia venire non potuit: relinquitur ergo, ut me vi de meo fundo deieceris."

[41] Haec exornatio plurimum iuvabit coniecturalis argumentationes.  Sed non erit, tamquam in plerisque, ut, cum velimus, ea possimus uti: nam fere non poterimus, nisi nobis ipsa negotii natura dabit facultatem.

Dissolutum est, quod, coniunctionibus verborum e medio sublatis, separatis partibus effertur, hoc modo:

"Gere morem parenti, pare cognatis, obsequere amicis, obtempera legibus."

Item: "Descende in integram defensionem, noli quicquam recusare; da servos in quaestionem, stude verum invenire."

Hoc genus et acrimoniam habet in se et vehementissimum est et ad brevitatem adcommodatum.

Praecisio est, cum dictis quibus reliqum, quod coeptum est dici, relinquitur incoatum, sic:

"Mihi tecum par certatio non est, ideo quod populus Romanus me - nolo dicere, ne cui forte adrogans videar: te autem saepe ignominia dignum putavit."

Item: "Tu istuc audes dicere, qui nuper alienae domi - non ausim dicere, ne, cum te digna dicerem, me indignum quippiam dixisse videar."

<Hic> atrocior tacita suspicio, quam diserta explanatio facta est.

Conclusio est, quae brevi argumentatione ex iis, quae ante dicta sunt aut facta, conficit, quid necessario consequatur, hoc modo:

"Quodsi Danais datum erat oraculum non posse capi Troiam sine Philoctetae sagittis, haec nihil aliud autem fecerunt, nisi Alexandrum perculerunt, hunc extinguere, id nimirum capi fuit Troiam."

[42] Restant etiam decem exornationes verborum, quas idcirco non vage dispersimus, sed a superioribus separavimus, quod omnes in uno genere sunt positae.  Nam earum omnium hoc proprium est, ut ab usitata verborum potestate recedatur atque in aliam rationem cum quadam venustate oratio conferatur.

De quibus exornationibus nominatio est prima, quae nos admonet, ut, cuius rei nomen aut non sit aut satis idoneum non sit, eam nosmet idoneo verbo nominemus aut imitationis <aut significationis causa: imitationis,> hoc modo, ut maiores rudere et mugire et murmurari et sibilare appellarunt; significandae rei causa, sic:

"Postquam iste in rem publicam fecit impetum, fragor civitatis in primis."

Hoc genere raro est utendum, sic utne novi verbi adsiduitas odium pariat; sed si commode quis eo utatur et raro, non modo non offendet novitate, sed etiam exornat orationem.

Pronominatio est, quae sicuti cognomine quodam extraneo demonstrat id, quod suo nomine non potest appellarei; ut si quis, cum loquatur de Graccis: "At non Africani nepotes", inquiet, "istiusmodi fuerunt."  Item si quis, de adversario cum dicat: "Videte nunc", inquit, "iudices, quemadmodum me Plagioxiphus iste tractarit."  Hoc pacto non inornate poterimus, et in laudando et in laedendo, in corpore aut animo aut extraneis rebus dicere sic, uti cognomen quod pro certo nomine collocemus.

[43] Denominatio est, quae ab rebus propinquis et finitimis trahit orationem, qua possit intellegi res, quae non suo vocabulo sit appellata.

Id a + utventorum conficitur, ut si quis, de Tarpeio loquens, eum Capitolinum nominet,

aut invento, ut si quis pro Libero vinum, pro Cerere frugem appellet,

aut instrumento dominum, ut si quis Macedones appellarit hoc modo: "Non tam cito sarisae Graeciae potitae sunt", aut idem Gallos significans: "nec tam facile ex Italia materis Transalpina depulsa est";

aut id, quod fit, ab eo, qui facit, ut si quis, cum bello velit ostendere aliquid quempiam fecisse, dicat: "Mars istuc te facere necessario coegit";

aut si, quod facit, ab eo, quod fit, ut cum desidiosam artem dicimus, quia desidiosos facit, et frigus pigrum, quia pigros efficit.

Ab eo, quod continet, id, quod continetur, hoc modo denominabitur: "Armis Italia non potest vinci nec Graecia disciplinis" - nam hic pro Graecis et Italis, quae continent, notata sunt -

ab eo, quod continetur, <id, quod continet,> ut si quis aurum aut argentum aut ebur nominet, cum divitias velit nominare.

Harum <omnium denominationum> magis in praecipiendo divisio, quam in quaerendo difficilis inventio est, ideo quod plena consuetudo est non modo poetarum et oratorum, sed etiam cottidiani sermonis huiusmodi denominationum.

Circumitio est oratio rem simplicem adsumpta circumscribens elocutione, hoc pacto:

"Scipionis providentia Kartaginis opes fregit."

Nam hic, nisi ornandi ratio quaedam esset habita, Scipio potuit et Kartago simpliciter appellari.

[44] <Transgressio est, quae verborum perturbat ordinem perversione aut transiectione.>  Perversione, sic:

"Hoc vobis deos inmortales arbitror dedisse virtute <pro> vestra."

Transiectione, hoc modo:

"Instabilis in istum plurimum fortuna valuit.  Omnes invidiose eripuit bene vivendi casus facultates."

Huiusmodi traiectio, quae rem non reddit obscuram, multum proderit ad continuationes, de quibus ante dictum est; in quibus oportet verba sicuti ad poeticum quendam extruere numerum, ut perfecte et perpolitissime possint esse absolutae.

Superlatio est oratio superans veritatem alicuius augendi minuendive causa.  Haec sumitur separatim aut cum conparatione.  Separatim, sic:

"Quodsi concordiam retinebimus <in civitate,> imperii magnitudinem solis ortu atque occasu metiemur."

Cum conparatione aut <a similitudine aut a> praestantia superlatio sumitur.  A similitudine, sic:

"Corpore niveum <candorem, aspectu igneum> ardorem adsequebatur."

A praestantia, hoc modo:

"Cuius ore sermo melle dulcior profluebat."

Ex eodem genere est hoc:

"Tantus erat in armis splendor, <ut> solis fulgor obscurius videretur."

Intellectio est, cum res tota parva de parte cognoscitur aut de toto pars.  De parte totum sic intellegitur:

"Non illae te nuptiales tibiae eius matrimonii commonebant?"

Nam hic omnis sanctimonia nuptiarum uno signo tibiarum intellegitur.  <De toto pars,> ut si quis ei, qui vestitum aut ornatum sumptuosum ostentet, dicat:

"Ostentas mihi divitias et locupletes copias iactas."

[45] Ab uno plura hoc modo intellegentur:

"Poeno fuit Hispanus auxilio, fuit inmanis ille Transalpinus, in Italia quoque nonnemo sensit idem togatus."

A pluribus unum sic intellegetur:

"Atrox calamitas pectora maerore pulsabat; itaque anhelans ex imis pulmonibus prae cura spiritus ducebat."

Nam in superioribus plures Hispani et Galli et togati, et hic unum pectus et unus pulmo intellegitur; et erit illic deminutus numerus festivitatis, hic adauctus gravitatis gratia.

Abusio est, quae verbo simili et propinquo pro certo et proprio abutitur, hoc modo: "Vires hominis breves sunt"; aut: "parva statura"; aut: "longum in homine consilium"; aut: "oratio magna"; aut: "uti pauco sermone."  Nam hic facile est intellectu finitima verba rerum dissimilium ratione abusionis esse traducta.

Translatio est, cum verbum in quandam rem transferetur ex alia re, quod propter similitudinem recte videbitur posse transferri.  Ea sumitur rei ante oculos ponendae causa, sic:

"Hic Italiam tumultus expergefecit terrore subito."

Brevitatis causa, sic:

"Recens adventus exercitus extincxit subito civitatem."

Obscenitatis vitandae causa, sic:

"Cuius mater cottidianis nuptiis delectetur."

Augendi causa, sic:

"Nullius maeror et calamitas istius explere inimicitias et nefariam crudelitatem saturare potuit."

Minuendi causa, sic:

"Magno se praedicat auxilio fuisse, quia paululum in rebus difficillimis aspiravit."

Ornandi causa, sic:

"Aliquando rei publicae rationes, quae malitia nocentium exaruerunt, virtute optimatium revirdescent."

Translationem pudentem dicunt esse oportere, ut cum ratione in consimilem rem transeat, ne sine dilectu temere et cupide videatur in dissimilem transcurrisse.

[46] Permutatio est oratio aliud verbis aliud sententia demonstrans.  Ea dividitur in tres partes: similitudinem, argumentum, contrarium.

Per similitudinem sumitur, cum translationes plures frequenter ponuntur a simili oratione ductae, sic:

"Nam cum canes funguntur officiis luporum, quoinam praesidio pecuaria credemus?"

Per argumentum tractatur, cum a persona aut loco aut re aliqua similitudo augendi aut minuendi causa ducitur, ut si quis Drusum Graccum Numitoremque obsoletum <dicat.>

Ex contrario ducitur sic, ut si quis hominem prodigum et luxuriosum inludens parcum et diligentem appellet.

Et in hoc postremo, quod ex contrario sumitur et in illo primo, quod a similitudine ducitur, per translationem argumento poterimus uti.  Per similitudinem sic:

"Quid ait hic rex atque Agamemnon noster, sive, ut crudelitas est, potius Atreus?"

Ex contrario, ut si quem impium, qui patrem verberarit, Aenean vocemus, intemperantem et adulterum Ippolytum nominemus.

Haec sunt fere, quae dicenda videbantur de verborum exornationibus.  Nunc res ipsa monet, ut deinceps ad sententiarum exornationes transeamus.

[47] Distributio est, cum <in> plures res aut personas negotia quaedam certa dispertiuntur, hoc modo:

"Qui vestrum, iudices, nomen senatus diligit, hunc oderit necesse est; petulantissime enim semper iste obpugnavit senatum.  Qui equestrem locum splendidissimum cupit esse in civitate, is oportet istum maximae poenae dedisse <velit,> ne iste sua turpitudine ordini honestissimo maculae atque dedecori sit.  Qui parentis habetis, ostendite istius supplicio vobis homines impios non placere.  Quibus liberi sunt, statuite exemplum, quantae poenae sint in civitate hominibus istiusmodi conparatae."

Item: "Senatus est officium <consilio civitatem iuvare; magistratus est officium> opera et diligentia consequi senatus voluntatem; populi est officium res optumas et homines idoneos maxime suis sententiis dilegere et probare."

Et: "Accusatoris officium est inferre crimina; defensoris diluere et propulsare; testis dicere, quae sciat aut audierit; quaesitoris est unum quemque horum in officio suo continere.  Quare, L. Cassi, si testem, praeterquam quod sciat aut audierit, argumentari et coniectura prosequi patieris, ius accusatoris cum iure testimonii commiscebis, testis inprobi cupiditatem confirmabis, reo duplicem defensionem parabis."

Est haec exornatio copiosa.  Conprehendit enim brevi multa, <et> suum cuique tribuens officium separatim res dividit plures.

[48] Licentia est, cum apud eos, quos aut vereri aut metuere debemus, tamen aliquid pro iure nostro dicimus, quod eos aut quos ii diligunt aliquo in errato vere reprehendere videamur, hoc modo:

"Miramini, Quirites, quod ab omnibus vestrae rationes deserantur?  Quod causam vestram nemo suscipiat?  Quod se nemo vestri defensorem profiteatur?  Adtribuite vestrae culpae, desinite mirari.  Quid est enim, quare non omnes istam rem fugere ac vitare debeant?  Recordamini, quos habueritis defensores; studia eorum vobis ante oculos proponite; deinde exitus omnium considerate.  Tum vobis veniat in mentem, ut vere dicam, neglegentia vestra sive ignavia potius illos omnes ante oculos vestros trucidatos esse, inimicos eorum vestris suffragiis in amplissimum locum pervenisse."

Item: "Nam quid fuit, iudices, quare in sententiis ferendis dubitaveritis aut istum hominem nefarium ampliaveritis?  Non apertissimae res erant criminei datae?  <Non omnes hae testibus conprobatae?>  Non contra tenuiter et nugatorie responsum?  Hic vos veriti estis, si primo coetu condemnassetis, ne crudeles existimaremini?  Dum eam vitatis vituperationem, quae longe a vobis erat afutura, eam invenistis, ut timidi atque ignavi putaremini.  Maximis privatis et publicis calamitatibus acceptis, cum etiam maiores inpendere videantur, sedetis et oscitamini.  Luci noctem, nocte lucem expectatis.  Aliquid cottidie acerbi atque incommodi nuntiatur: et iam eum, cuius opera nobis haec accidunt, vos remoramini diutius et alitis ad rei publicae perniciem, retinetis, quoad potestis in civitate?"

[49] Eiusmodi licentia si nimium videbitur acrimoniae habere, multis mitigationibus lenietur; nam continuo aliquid huiusmodi licebit inferre: "Hic ego virtutem vestram quaero, sapientiam desidero, veterem consuetudinem requiro", <ut> quod erat commotum licentia, id constituatur laude, ut altera res ab iracundia et molestia removeat, altera res ab errato deterreat.  Haec res, sicut in amicitia, item in dicendo, <si loco> fit, maxime facit, ut et illi, qui audient, a culpa absint, et nos, qui dicimus, ameici ipsorum et veritatis esse videamur.

Est autem quoddam genus in dicendo licentiae, quod astutiore ratione conparatur, cum aut ita obiurgamus eos, qui audiunt, quomodo ipsi se cupiunt obiurgari, aut id, quod scimus <facile omnes audituros, dicimus> nos timere, quomodo accipiant, sed tamen veritate commoveri, ut nihilosetius dicamus.  Horum amborum generum exempla subiciemus; prioris, huiusmodi:

"Nimium, Quirites, animis estis simplicibus et mansuetis; nimium creditis uni cuique.  Existimatis unum quemque eniti, ut perficiat, quae vobis pollicitus sit.  Erratis et falsa spe frustra iam diu detinemini stultitia vestra, qui, quod erat in vestra potestate, ab aliis petere quam ipsi sumere maluistis."

Posterioris licentiae hoc erit exemplum:

"Mihi cum isto, iudices, fuit amicitia, sed ista tamen amicitia, tametsi vereor quomodo accepturi sitis, tamen dicam, vos <me> privastis.  Quid ita?  Quia ut vobis essem probatus, eum, qui vos obpugnabat, inimicum quam amicum habere malui."

[50] Ergo haec exornatio, cui licentiae nomen est, sicuti demonstravimus, duplici ratione tractabitur: acrimonia, quae si nimium fuerit aspera, mitigabitur laude; et adsimulatione, de qua posterius diximus, quae non indiget mitigationis, propterea quod imitatur licentiam et sua spontest ad animum auditoris adcommodata.

Deminutio est, quom aliquid inesse in nobis aut in iis, quos defendimus, aut natura aut fortuna aut industria dicemus egregium, quod, ne qua significetur adrogans ostentatio, deminuitur et adtenuatur oratione, hoc modo:

"Nam hoc pro meo iure, iudices, dico, me labore et industria curasse, ut disciplinam militarem non in postremis tenerem."

Hic si quis dixisset: "Ut optime tenerem", tametsi vere dixisset, tamen adrogans visus esset.  Nunc et ad invidiam vitandam et laudem conparandam satis dictum est.

Item: "Utrum igitur avaritiae an egestatis accessit ad maleficium?  Avaritiae?  At largissimus fuit in amicos; quod signum liberalitatis est, quae contraria est avaritiae.  Egestatis?  Huic quidem pater - nolo nimium dicere - non tenuissimum patrimonium reliquit."

Hic quoque vitatum est, ne "magnum" aut "maximum" diceretur.  Hoc igitur in nostris aut eorum, quos defendemus, egregiis commodis proferendis observabimus.  Nam eiusmodi res et invidiam contrahunt in vita et odium in oratione, si inconsiderate tractes.  Quare quemadmodum ratione in vivendo fugitur invidia, sic in dicendo consilio vitatur odium.

[51] Descriptio nominatur, quae rerum consequentium continet perspicuam et dilucidam cum gravitate expositionem, hoc modo:

"Quodsi istum, iudices, vestris sententiis liberaveritis, statim, sicut e cavea leo emissus aut aliqua taeterrima belua soluta ex catenis, volitabit et vagabitur in foro, acuens dentes in unius cuiusque fortunas, in omnes amicos atque inimicos, notos atque ignotos incursitans, aliorum famam depeculans, aliorum caput obpugnans, aliorum domum et omnem familiam perfringens, <rem publicam> funditus labefactans.  Quare, iudices, eicite eum de civitate, liberate omnes formidine; vobis denique ipsis consulite.  Nam si istum inpunitum dimiseritis, in vosmet ipsos, mihi credite, feram et truculentam bestiam, iudices, inmiseritis."

Item: "Nam si de hoc, iudices, gravem sententiam tuleritis, uno iudicio simul multos iugulaveritis: grandis natu parens, cuius spes senectutis omnis in huius adulescentia posita est, quare velit in vita manere, non habebit; fili parvi, privati patris auxilio, ludibrio et despectui paternis inimicis erunt obpositi; tota domus huius indigna concidet calamitate.  At inimici, statim sanguinulentam palmam crudelissima victoria potiti, insultabunt in horum miserias.  Et superbi a re simul et verbis inveniuntur."

Item: "Nam neminem vestrum fugit, Quirites, urbe capta quae miseriae consequi soleant: arma qui contra tulerunt, statim crudelissime trucidantur; ceteri, qui possunt per aetatem <et> veires laborem ferre, rapiuntur in servitutem, qui non possunt, vita privantur; uno denique atque eodem tempore domus hostili flagrabit incendio, et quos natura aut voluntas necessitudine <et> benivolentia coniuncxit, distrahuntur; liberi partem e gremiis diripiuntur parentum, partim in sinum iugulantur, partim ante pedes constuprantur.  Nemo, iudices, est, qui possit satis rem consequi verbis nec efferre oratione magnitudinem calamitatis."

Hoce genere exornationis vel indignatio vel misericordia potest commoveri, cum res consequentes conprehensae universae perspicua breviter exprimuntur oratione.

[52] Divisio est, quae rem semovens ab re utramque absolvit ratione subiecta, hoc modo:

"Cur ego nunc tibi quicquam obiciam?  Si probus es, non meruisti; si inprobus, non commovere."

Item: "Quid nunc ego de meis promeritis praedicem?  Si meministis, obtundam; si obliti estis, cum re nihil egerim, quid est quo verbis proficere possim?"

Item: "Duae res sunt, quae possunt homines ad turpe conpendium commovere: inopia atque avaritia.  Te avarum in fraterna divisione cognovimus; inopem atque egentem nunc videmus.  Qui potes igitur ostendere causam maleficii non fuisse?"

Inter hanc divisionem et illam, quae de partibus orationis tertia est, de qua in primo libro diximus secundum narrationem, hoc interest: illa dividit per enumerationem aut per expositionem, quibus de rebus in totam orationem disputatio futura sit; haec se statim explicat et brevi duabus aut pluribus partibus subiciens rationes exornat orationem.

Frequentatio est, cum res tota causa dispersae coguntur in unum locum, quo gravior aut acrior aut criminosior oratio sit, hoc pacto:

"A quo tandem abest iste vitio?  Quid est, cur iudicio velitis eum liberare?  Suae pudicitiae proditor est, insidiator alienae; cupidus intemperans, petulans superbus; impius in parentes, ingratus in amicos, infestus cognatis; in superiores contumax, in aequos et pares fastidiosus, in inferiores crudelis; denique in omnis intolerabilis."

[53] Eiusdem generis est illa frequentatio, quae plurimum coniecturalibus causis opitulatur, cum suspiciones, quae separatim dictae minutae et infirmae erant, unum in locum coactae rem videntur perspicuam facere, non suspiciosam, hoc pacto:

"Nolite igitur, nolite, iudices, ea, quae dixi, separatim spectare; sed omnia colligite et conferte in unum.  Si et commodum ad istum ex illius morte veniebat; et vita hominis est turpissima, animus avarissimus, fortunae familiares attenuatissimae; et res ista bono nemini praeter istum fuit; neque alius quisquam aeque commode neque iste aliis commodioribus rationibus facere potuit, neque praeteritum est ab isto quicquam quod opus fuit <ad maleficium neque factum quod opus non fuit;> et cum locus idoneus maxime quaesitus; tum occasio adgrediendi commoda; tempus adeundi opportunissimum; spatium conficiendi longissimum sumptum est; non sine maxima occultandi <et perficiendi> maleficii spe; et praeterea ante, quam occisus homo is est, iste visus est in eo loco, in quo est occisio facta, solus; paulo post in ipso maleficio vox illius, qui occidebatur, audita; deinde post occisionem istum multa nocte domum redisse constat; postero die titubanter et inconstanter de occisione illius locutum; haec partim testimoniis, partim quaestionibus argumentatis omnia conprobantur et rumore populi, quem ex argumentis natum necesse est esse verum: vestrum, iudices, est, ex his in uno loco conlocatis, certam sumere scientiam, non suspicionem maleficii.  Nam unum aliquid aut alterum potest in istum casu cecidisse suspiciose; ut omnia inter se a primo ad postremum conveniant, + maleficia necesse est; casu non potest fieri."

Vehemens haec est exornatio et in coniecturali constitutione causae ferme semper necessaria, et in ceteris generibus causarum et in omni oratione adhibenda nonnumquam.

[54] Expolitio est, cum in eodem loco manemus et aliud atque aliud dicere videmur.  Ea dupliciter fit: si aut eandem plane dicemus rem, aut de eadem re.

Eandem rem dicemus, non eodem modo - nam id quidem optundere auditorem est, non rem expolire - sed commutate.  Commutabimus tripliciter: verbis, pronuntiando, tractando.

Verbis commutabimus, cum re semel dicta iterum aut saepius aliis verbis, quae idem valeant, eadem res proferetur, hoc modo:

"Nullum tantum est periculum, quod sapiens pro salute patriae vitandum arbitretur.  Cum agetur incolumitas perpetua civitatis, qui bonis erit rationibus praeditus, profecto nullum vitae discrimen sibi pro fortunis rei publicae fugiendum putabit et erit in ea sententia semper, ut pro patria studiose quamvis in magnam descendat vitae dimicationem."

Pronuntiando commutabimus, si, cum in sermone, tum in acrimonia, tum in alio atque alio genere vocis atque gestus eadem verbis commutando pronuntiationem quoque vehementius inmutarimus.  Hoc neque commodissime scribi potest neque parum est apertum; quare non eget exempli.

[55] Tertium genus est commutationis, quod tractando conficitur, si sententiam traiciemus aut ad sermocinationem aut exsuscitationem.

Sermocinatio est - <de> qua planius paulo post suo loco dicemus, nunc breviter, quod ad hanc rem satis sit, attingemus -, in qua constituetur alicuius personae oratio adcommodata ad dignitatem, hoc modo, ut, quo facilius res cognosci possit, ne ab eadem sententia recedamus:

"Sapiens omnia rei publicae causa suscipienda pericula putabit.  Saepe ipse secum loquitur: "Non mihi soli, sed etiam atque adeo multo potius natus sum patriae; vita, quae fato debetur, saluti patriae potissimum solvatur.  Aluit haec me; tute atque honeste produxit usque ad hanc aetatem; munivit meas rationes bonis legibus, optumis <moribus, honestissimis> disciplinis.  Quid est, quod a me satis ei persolvi possit, unde haec accepi?"  Exinde ut haec loquetur secum sapiens saepe, in periculis rei publicae nullum ipse periculum fugiet."

Item mutatur res tractando, si traducitur ad exsuscitationem, cum et nos commoti dicere videamur, et auditoris animum commovemus, sic:

"Quis est tam tenui cogitatione praeditus, cuius animus tantis angustiis invidiae continetur, qui non hunc hominem studiosissime laudet et sapientissimum iudicet, qui pro salute patriae, pro incolumitate civitatis, pro rei publicae fortunis quamvis magnum atque atrox periculum studiose suscipiat et libenter subeat?  [56] Equidem hunc hominem magis cupio satis laudare quam possum; idemque hoc certo scio vobis omnibus usu venire."

Eadem res igitur his tribus in dicundo commutabitur rebus: verbis, pronuntiando, tractando; commutabimus <tractando> dupliciter: sermocinatione <et exsuscitatione.>

Sed de eadem re cum dicemus, plurimis utemur commutationibus.  Nam cum rem simpliciter pronuntiarimus, rationem poterimus subicere; deinde dupliciter vel sine rationibus vel cum rationibus pronuntiare; deinde afferre contrarium - de quibus omnibus diximus in verborum exornationibus -; deinde simile et exemplum - de quo suo loco plura dicemus -; deinde conclusionem, de qua in secundo libro, quae opus fuerunt, diximus, demonstrantes argumentationes quemadmodum concludere oporteat: in hoc libro docuimus, cuiusmodi esset exornatio verborum, cui conclusioni nomen est.  Ergo huiusmodi vehementer ornata poterit esse expolitio, quae constabit ex frequentibus exornationibus verborum et sententiarum.

Hoc modo igitur septem partibus tractabitur - et ab eiusdem sententiae non recedamus exemplo, ut scire possis, quam facile praeceptione rhetoricae res simplex multiplici ratione tractatur:

[57] "Sapiens nullum pro re publica periculum vitabit, ideo quod saepe, cum pro re publica perire noluerit, necesse erit cum re publica pereat; et, quoniam omnia sunt commoda <a> patria accepta, nullum incommodum pro patria grave putandum est.

Ergo qui fugiunt id periculum quod pro re <publica> subeundum est, stulte faciunt: nam neque effugere incommoda possunt et ingrati in civitatem reperiuntur.  At, qui patriae pericula suo periculo expetant, hi sapientes putandi sunt, cum et eum, quem debent, honorem rei publicae reddunt, et pro multis perire malunt, quam cum multis.

Etenim vehementer est inicum vitam, quam a natura acceptam propter patriam conservaris, naturae cum cogat reddere, patriae cum roget non dare; et, cum possis cum summa virtute et honore pro patria interire, malle per dedecus et ignaviam <vivere; et cum> pro amicis et parentibus et ceteris necessariis adire <periculum velis,> pro re publica, in qua et haec <et> illud sanctissimum patriae nomen continetur, nolle in discrimen venire.

Ita uti contemnendus est, qui in navigio non navem quam se mavult incolumem, item vituperandus, qui in re publica discrimine suae plus quam communi saluti consulit.  Navi enim fracta multi incolumes evaserunt; ex naufragio patriae salvus nemo potest enatare.

Quod mihi bene videtur Decius intellexisse, qui se devovisse dicitur et pro legionibus in hostis immisse medios.  Amisit vitam, at non perdidit.  Re enim vilissima <certam> et parva maximam redemit.  Vitam dedit, accepit patriam; amisit animam, potitus est gloriam, quae cum summa laude prodita vetustate cottidie magis enitescit.

Quodsi pro re publica decere accedere periculum et ratione demonstratum est et exemplo conprobatum, ii sapientes sunt existimandi, qui nullum pro salute patriae periculum vitant."

[58] In his igitur generibus expolitio versatur: de qua producti sumus, ut plura diceremus, quod non modo, cum causam dicimus, adiuvat et exornat orationem, sed multo maxime per eam exercemur ad elocutionis facultatem.  Quare conveniet extra causam in exercendo rationis adhibere expolitionis, in dicendo uti, cum exornabimus argumentationem, qua de re diximus in libro secundo.

Commoratio est, cum in loco firmissimo, a quo tota causa continetur, manetur diutius et eodem saepius reditur.  Hac uti maxime convenit et id est oratoris boni maxime proprium.  Non enim datur auditori potestas animum de re firmissima demovendi.  Huic exemplum satis idoneum subici non potuit, propterea quod hic locus non est a tota causa separatus sicuti membrum aliquod, sed tamquam sanguis perfusus est per totum corpus orationis.

Contentio est, per quam contraria referentur.  Ea est in verborum exornationibus, ut ante docuimus, huiusmodi:

"Inimicis te placabilem, amicis inexorabilem praebes."

In sententiarum huiusmodi:

"Vos huius incommodis lugetis, iste rei publicae calamitate laetatur.  Vos vestris fortunis diffiditis, iste solus suis eo magis confidit."

Inter haec duo contentionum genera hoc interest: illud ex verbis celeriter relatis constat; hic sententiae contrariae ex conparatione referantur oportet.

[59] Similitudo est oratio traducens ad rem quampiam aliquid ex re dispari simile.  Ea sumitur aut ornandi causa aut probandi aut apertius dicendi aut ante oculos ponendi.  <Et> quomodo quattuor de causis sumitur, item quattuor modis dicitur: per contrarium, per negationem, per conlationem, per brevitatem.  Ad unam quamque sumendae causam similitudinis adcommodabimus singulos modos pronuntiandi.

Ornandi causa sumitur per contrarium sic:

"Non enim, quemadmodum in palaestra, qui taedas candentes accipit, celerior est in cursu continuo, quam ille, qui tradit, item melior imperator novus, qui accipit exercitum, quam ille, qui decedit; propterea quod defatigatus cursor integro facem, hic peritus imperator inperito exercitum tradit."

Hoc sine similei satis plane et perspicue et probabiliter dici potuit hoc modo: "Dicitur minus bonos imperatores a melioribus exercitus accipere solere"; sed ornandi causa simile sumptum est, ut orationi quaedam dignitas conparetur. Dictum autem est per contrarium. Nam tum similitudo sumitur per contrarium, cum ei rei, quam nos probamus, aliquam rem negamus esse similem. [ut paulo ante, cum de cursoribus adserebatur.]

Per negationem dicetur probandi causa hoc modo:

"Neque equus indomitus, quamvis bene natura conpositus sit, idoneus potest esse ad eas utilitates, quae desiderantur ab equo; neque homo indoctus, quamvis sit ingeniosus, ad virtutem potest pervenire."

Hoc probabilius factum est, quod magis est veri simile non posse virtutem sine doctrina conparari, quoniam quidem ne equus quidem indomitus idoneus possit esse. Ergo sumptum est probandi causa, dictum autem per negationem; id enim perspicuum est de primo similitudinis verbo.

[60] Sumetur et apertius dicendi causa simile - dicitur per brevitatem - hoc modo:

"In amicitia gerenda, sicut in certamine currendi, non ita convenit exerceri, ut, quoad necesse sit, venire possis, sed ut productus studio et viribus ultra facile procurras."

Nam hoc simile est, ut apertius intellegatur mala ratione facere, qui reprehendant eos, qui verbi causa post mortem amici liberos eius custodiant, propterea quod in cursore tantum velocitatis esse oporteat, ut efferatur ultra finem, in amico tantum benivolentiae, ut ultra quam quod amicus sentire possit, procurrat amicitiae studio. Dictum autem simile est per brevitatem. Non enim ita, ut in ceteris rebus, res ab re separata est, sed utraeque res coniuncte et confuse pronuntiatae.

Ante oculos ponendi negotii causa sumetur similitudo - dicetur per conlationem - sic:

"Uti citharoedus cum prodierit optime vestitus, palla inaurata inductus, cum clamyde purpurea variis coloribus intexta, et cum corona aurea, magnis fulgentibus gemmis inluminata, citharam tenens exornatissimam auro et ebore distinctam, ipse praeterea forma et specie sit et statura adposita ad dignitatem: si, cum magnam populo commorit iis rebus expectationem, repente, silentio facto, vocem mittat acerbissimam cum turpissimo corporis motu, quo melius ornatus et magis fuerit expectatus, eo magis derisus et contemptus eicitur; item, si quis in excelso loco et in magnis ac locupletibus copiis conlocatus fortunae muneribus et naturae commodis omnibus abundabit, si virtutis et artium, quae virtutis magistrae sunt, egebit, quo magis ceteris rebus erit copiosus et inlustris et expectatus, eo vehementius derisus et contemptus ex omni conventu bonorum eicietur."

Hoc simile exornatione utriusque rei, alterius inertiae [artificis] alterius stultitiae simili ratione conlata, sub aspectus omnium rem subiecit. Dictum autem est per conlationem, propterea quod proposita similitudine paria sunt omnia relata.

[61] In similibus observare oportet diligenter, ut, cum rem afferamus similem, cuius rei causa similitudinem adtulerimus, verba ad similitudinem habeamus adcommodata.  Id est huiusmodi:

"Ita ut irundines aestivo tempore praesto sunt, frigore pulsae recedunt -"

ex eadem similitudine nunc per translationem verba sumimus:

"item falsi amici sereno vitae tempore praesto sunt; simul atque hiemem fortunae viderunt, devolant omnes."

Sed inventio similium facilis erit, si quis sibi omnes res, animantes et inanimas, mutas et eloquentes, feras et mansuetas, terrestris, caelestis, maritimas, artificio, casu, natura conparatas, usitatas atque inusitatas, frequenter ponere ante oculos poterit et ex his aliquam venari similitudinem, quae aut ornare aut docere aut apertiorem rem facere aut ponere ante oculos possit.  Non enim res tota totae rei necesse est similis sit, sed id ipsum, quod conferetur, similitudinem habeat oportet.

[62] Exemplum est alicuius facti aut dicti praeteriti cum certi auctoris nomine propositio.  Id sumitur isdem de causis, quibus similitudo.  Rem ornatiorem facit, cum nullius rei nisi dignitatis causa sumitur; apertiorem, cum id, quod sit obscurius, magis dilucidum reddit; probabiliorem, cum magis veri similem facit; ante oculos ponit, cum exprimit omnia perspicue, <ut> res prope dicam manu temptari possit.  Unius cuiusque generis singula subiecissemus exempla, nisi <et> exemplum quod genus est, in expolitione demonstrassemus et causas sumendi in similitudine aperuissemus.  Quare noluimus neque pauca, quominus intellegeretur, neque re intellecta plura scribere.

Imago est formae cum forma cum quadam similitudine conlatio.  Haec sumitur aut laudis aut vituperationis causa.  Laudis causa, sic:

"Inibat in proelium, corpore tauri validissimi, impetu leonis acerrimi simili."

Vituperationis, ut in odium adducat hoc modo:

"Iste, qui cottidie per forum medium tamquam iubatus draco serpit dentibus aduncis, aspectu venenato, spiritu rabido, circum inspectans huc et illuc, si quem reperiat, cui aliquid mali faucibus adflare, ore adtingere, dentibus insecare, lingua aspergere possit."

Ut in invidiam adducat, hoc modo:

"Iste, qui divitias suas iactat, sicut Gallus e Phrygia aut hariolus quispiam depressus et oneratus auro clamat et delerat."

In contemptionem sic:

"Iste, qui tamquam coclea abscondens retentat sese tacitus, quom domo totus ut comeditur aufertur."

[63] Effictio est, cum exprimitur atque effingitur verbis corporis cuiuspiam forma, quoad satis sit ad intellegendum, hoc modo:

"Hunc, iudices, dico, rubrum, brevem, incurvom, canum, subcrispum, caesium, cui sane magna est in mento cicatrix, si quo modo potest vobis in memoriam redire."

Habet haec exornatio cum utilitatem, si quem velis demonstrare, tum venustatem, si breviter et dilucide facta est.

Notatio est, cum alicuius natura certis describitur signis, quae, sicuti notae quae naturae sunt adtributa; ut si velis non divitem, sed ostentatorem pecuniosi describere:

"Iste", inquies, "iudices, qui se dici divitem putabat esse praeclarum, primum nunc videte, quo vultu nos intueatur.  Nonne vobis videtur dicere: "*** dant, si mihi molesti non essetis?"  Cum vero sinistra mentum sublevavit, existimat se gemmae nitore et auri splendore aspectus omnium praestringere.  - Cum puerum respicit hunc unum, quem ego novi - vos non arbitror -, alio nomine appellat, deinde alio atque alio.  "At eho tu", inquit, "veni, Sannio, ne quid is barbaris turbent"; ut ignoti, qui audient, unum putent selegi de multis.  Ei dicit in aurem, aut ut domi lectuli sternantur, aut ab avunculo rogetur Aethiops qui ad balineas veniat, aut asturconi locus ante ostium suum detur, aut aliquod fragile falsae choragium gloriae conparetur.  Deinde exclamat, ut omnes audiant:  "Videto, ut diligenter numeretur, si potest, ante noctem."  Puer, qui iam bene eri naturam norit: "Tu illo <plures> mittas oportet", inquit, "si hodie vis transnumerari."  "Age" inquit, "duc tecum Libanum et Sosiam."  "Sane."  Deinde casu veniunt hospites homini, quos iste, dum splendide peregrinatur, <invitat.>  Ex ea re homo hercule sane conturbatur; sed tamen a vitio naturae non recedit.  "Bene", inquit, "facitis, cum venitis: sed rectius fecissetis, si ad me domum recta abissetis."  "Id fecissemus", inquiunt illi, "si domum novissemus."  "At istud quidem facile fuit undelibet invenire.  Verum ite mequum."  Secuntur illi.  Sermo interea huius consumitur omnis in ostentatione: quaerit, in agris frumenta cuiusmodi sint; negat se, quia villae incensae sint, accedere posse: nec aedificare etiamnunc audere; "tametsi in Tusculano quidem coepi insanire et in isdem fundamentis aedificare."  [64] Dum haec loquitur, venit in aedes quasdam, in quibus sodalicium erat eodem die futurum; quo iste pro notitia domnaedi iam it intro cum hospitibus.  "Hic", inquit, "habito."  Perspicit argentum, quod erat expositum, visit triclinium stratum: probat.  Accedit servulus; dicit homini clare, dominum iam venturum, si velit exire.  "Itane?" inquit.  "Eamus hospitis; frater venit ex Falerno: ego illi obviam pergam; vos huc decuma venitote."  Hospites discedunt.  Iste se raptim domum suam conicit; <illi> decuma, quo iusserat, veniunt.  Quaerunt hunc; reperiunt, domus cuia sit; in diversorium derisi conferunt sese.  Vident hominem posteri die; narrant, expostulant, accusant.  Ait iste eos similitudine loci deceptos angiporto toto deerrasse; contra valetudinem suam ad noctem multam expectasse.  Sannioni puero negotium dederat, ut vasa, vestimenta, pueros rogaret: servolus non inurbanus satis strenue et concinne conparat.  Iste hospites domum deducit: ait se aedes maximas cuidam amico ad nuptias commodasse.  Nuntiat puer argentum repeti: pertimuerat enim, qui commodarat.  "Apage <te",> inquit, "aedes commodavi, familiam dedi: argentum quoque vult?  Tametsi hospites habeo, tamen utatur licet, nos Samis delectabimur."  Quid ego, quae deinde efficiat, narem?  Eiusmodi est hominis natura, ut quae singulis diebus efficiat gloria atque ostentatione, ea vix annuo sermone enarrare possim."

[65] Huiusmodi notationes, quae describunt, quod consentaneum sit unius cuiusque naturae, vehementer habent magnam delectationem: totam enim naturam cuiuspiam ponunt ante oculos, aut gloriosi, ut nos exempli causa coeperamus, aut invidi aut tumidi aut avari, ambitiosi, amatoris, luxuriosi, furis, quadruplatoris; denique cuiusvis studium protrahi potest in medium tali notatione.

Sermocinatio est, cum alicui personae sermo adtribuitur et is exponitur cum ratione dignitatis, hoc pacto:

"Cum militibus urbs redundaret et omnes timore obpressi domi continerentur, venit iste cum sago, gladio succinctus, tenens iaculum; III adulescentes hominem simili ornatu subsecuntur.  Inrupit in aedes subito, deinde magna voce: "Ubi est iste beatus", inquit, "aedium dominus?  Quin mihi praesto fuit?  Quid tacetis?"  Hic ali omnes stupidi timore obmutuerunt.  Uxor illius infelicissimi cum maximo fletu ad istius pedes abiecit sese.  "Per te", inquit, "ea quae tibi dulcissima sunt in vita: miserere nostri, noli extinguere extinctos, fer mansuete fortunam: nos quoque fuimus beati: nosce te esse hominem." -  "Quin illum mihi datis ac vos auribus meis opplorare desinitis?  Non abibit."  Illi nuntiatur interea venisse istum et clamore maximo mortem minari.  Quod simul ut audivit: "Heus", inquit, "Gorgia pediseque puerorum, absconde pueros, defende, fac, ut incolumis <ad> adulescentiam <perducas.>"  Vix haec dixerat, cum ecce iste praesto "sedes", inquit, "audax?  Non vox mea tibi vitam ademit?  Exple meas inimicitias et iracundiam satura tuo sanguine."  Ille cum magno spiritu verba:  "<Metuebam>", inquit, "ne plane victus essem.  Nunc video: iure mecum contendere non vis, ubi superarei turpissimum et superare pulcherrimum est: interficere vis.  Occidar equidem, sed victus non peribo."  "Ut in extremo vitae tempore etiam sententias eloqueris !  Numquam ei, quem vides dominari, vis supplicare?"  Tum mulier: "Immo iste quidem rogat et supplicat: sed tu, quaeso, commovere; et tu per deos", inquit, "hunc examplexare.  Dominus est; vicit hic te, vince tu nunc animum."  "Quin desinis", inquit, "uxor, loqui, quae me digna non sint?  Tace et quae curanda sunt, cura.  Tu cessas mihi vitam, tibi omnem bene vivendi spem mea morte eripere?"  Iste mulierem propulit ab se lamentantem; illi nescio quid incipienti dicere, quod dignum videlicet illius virtute esset, gladium in latere defixit."

Puto in hoc exemplo datos esse uni cuique sermones ad dignitatem adcommodatos; id quod oportet in <hoc> genere conservare.

Sunt item sermocinationes consequentes hoc genus:  "Nam quid putamus illos dicturos, si hoc iudicaritis?  Nonne omnes hac utentur oratione?" deinde subicere sermonem.

[66] Conformatio est, cum aliqua, quae non adest, persona confingitur quasi adsit, aut cum res muta aut informis fit eloquens, et forma ei et oratio adtribuitur ad dignitatem adcommodata, aut actio quaedam, hoc pacto:

"Quodsi nunc haec urbs invictissima vocem mittat, non hoc pacto loquatur: "Ego illa plurimis tropeis ornata, triumphis ditata certissimis, clarissimis locupletata victoriis, nunc vestris seditionibus, o cives, vexor; quam dolis malitiosa Kartago, viribus probata Numantia, disciplinis erudita Corinthus labefactare non potuit, eam patimini nunc ab homunculis deterrumis proteri atque conculcari?""

Item: "Quodsi nunc Lucius ille Brutus revivescat et hic ante pedes vestros adsit, is non hac utatur oratione: "Ego reges eieci, vos tyrannos introducitis; ego libertatem, quae non erat, peperi, vos partam servare non vultis; ego capitis mei periculo patriam liberavi, vos liberi sine periculo esse non curatis?""

Haec conformatio licet in plures <res>, in mutas atque inanimas transferatur.  Proficit plurimum in amplificationis partibus et conmiseratione.

[67] Significatio est res, quae plus in suspicione relinquit, quam positum est in oratione.  Ea fit per exsuperationem, ambiguum, consequentiam, abscisionem, similitudinem.

Per exsuperationem, cum plus est dictum, quam patitur veritas, augendae suspicionis causa, sic:

"Hic de tanto patrimonio tam cito testam, qui sibi petat ignem, non reliquit."

Per ambiguum, cum verbum potest in duas pluresve sententias accipi, sed accipitur <tamen> in eam partem, quam vult is, qui dixit; ut de eo si dicas, qui multas hereditates adierit: "Prospice tu, qui plurimum cernis."

Ambigua quemadmodum vitanda sunt, quae obscuram reddunt orationem, item haec consequenda, quae conficiunt huiusmodi significationem.  Ea reperientur facile, si noverimus et animum adverterimus verborum ancipites aut multiplices potestates.

Per consequentiam significatio fit, cum res, quae sequantur aliquam rem, dicuntur, ex quibus tota res relinquitur in suspicione; ut si salsamentari filio dicas: "Quiesce tu, cuius pater cubitis emungi solebat."

Per abscisionem, si, cum incipimus aliquid dicere, <deinde> praecidamus, et ex eo, quod iam diximus, satis relinquitur suspicionis, sic:

"Qui ista forma et aetate nuper alienae domi - nolo plura dicere."

Per similitudinem, cum aliqua re simili allata nihil amplius dicimus, sed ex ea significamus, quid sentiamus, hoc modo:

"Noli, Saturnine, nimium populi frequentia fretus esse: inulti iacent Gracci."

Haec exornatio plurimum festivitatis habet interdum et dignitatis; sinit enim quiddam tacito oratore ipsum auditorem suspicari.

[68] Brevitas est res ipsis tantummodo verbis necessariis expedita, hoc modo:

"Lemnum praeteriens cepit, inde Thasi praesidium reliquit, post urbem Viminacium sustulit, inde pulsus in Hellespontum statim potitur Abydi."

Item: "Modo consul quondam, is deinde primus erat civitatis; tum proficiscitur in Asiam; deinde hostis <et exul> est dictus; post imperator, et postremo factus est consul."

Habet paucis conprehensa brevitas multarum rerum expeditionem.  Quare adhibenda saepe est, cum aut res non egent longae orationis aut tempus non sinet commorari.

Demonstratio est, cum ita verbis res exprimitur, ut geri negotium et res ante oculos esse videatur.  Id fieri poterit, si, quae ante et post et in ipsa re facta erunt, conprehendemus aut a rebus consequentibus aut circum instantibus non recedimus, hoc modo:

"Quod simul atque Graccus prospexit, fluctuare populum, verentem, ne ipse auctoritate <senatus> commotus sententia desisteret, iubet advocari contionem.  Iste interea scelere et malis cogitationibus redundans evolat e templo Iovis: sudans, oculis ardentibus, erecto capillo, contorta toga, cum pluribus aliis ire celerius coepit.  Illei praeco faciebat audientiam; hic, subsellium quoddam excors calce premens, dextera pedem defringit et hoc alios iubet idem facere.  Cum Graccus deos inciperet precari, cursim isti impetum faciunt et ex aliis ali partibus convolant atque e populo unus: "Fuge, fuge", inquit, "Tiberi.  Non vides?  Respice, inquam."  Deinde vaga multitudo, subito timore perterrita, fugere coepit.  At iste, spumans ex ore scelus, anhelans ex infimo pectore crudelitatem, contorquet brachium et dubitantei Gracco, quid esset, neque tamen locum, in quo constiterat, relinquenti, percutit tempus.  Ille, nulla voce delabans insitam virtutem, concidit tacitus.  Iste viri fortissimi miserando sanguine aspersus, quasi facinus praeclarissimum fecisset circum inspectans, et hilare sceleratam gratulantibus manum porrigens, in templum Iovis contulit sese."

[69] Haec exornatio plurimum prodest in amplificanda et conmiseranda re huiusmodi enarrationibus.  Statuit enim rem totam et prope ponit ante oculos.

Omnes rationes honestandae studiose collegimus elocutionis: in quibus, Herenni, si te diligentius exercueris, et gravitatem et dignitatem et suavitatem habere in dicundo poteris, ut oratorie plane loquaris, ne nuda atque inornata inventio vulgari sermone efferatur.  Nunc identidem nosmet ipsi nobis instemus - res enim communis agetur -, ut frequenter et adsidue consequamur artis rationem studio et exercitatione; quod alii cum molestia tribus de causis maxime faciunt: aut si quicum libenter exerceantur non habent, aut si diffidunt sibi, aut nesciunt, quam viam sequi debeant; quae ab nobis absunt omnes difficultates.  Nam et simul libenter exerceamur propter amicitiam, cuius initium cognatio facit, cetera philosophiae ratio confirmabit: et nobis non diffidimus, propterea quod et aliquantum processimus, et alia sunt meliora, quae multo intentius petimus in vita, ut, etiamsi non pervenerimus in dicendo quo volumus, parva pars vitae perfectissimae desideretur; et viam quam sequamur, habemus, propterea quod in his libris nihil praeteritum est rhetoricae praeceptionis.  Demonstratum est enim, quomodo res in omnibus generibus causarum invenire oporteat; dictum est, quo pacto eas disponere conveniat; traditum est, qua ratione esset pronuntiandum; praeceptum est, qua via meminisse possemus; demonstratum est, quibus modis perfecta elocutio conpararetur.  Qua si sequimur, acute et cito reperiemus, distincte et ordinate disponemus, graviter et venuste pronuntiabimus, firme et perpetue meminerimus, ornate et suaviter eloquemur.  Ergo amplius in arte rhetorica nihil est.  Haec omnia adipiscemur, si rationes praeceptionis diligentia consequemur exercitationis.


 ***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999