[2.2] Quidam dixerunt .VI. esse principales partes epistole, scilicet salutationem, proverbium, captationem benivolentie, narrationem, petitionem et conclusionem. Quidem vero removentes conclusionem, dixerunt esse .V. principales partes epistole. Quidam etiam proverbium removerunt, dicentes esse .IIII.
[2.3] Nos autem dicimus .III. esse principales partes epistole, scilicet, salutationem, narrationem et petitionem, sine quibus epistola perfecta esse non potest. Verumtamen narrando quis potest petere et petendo narrare. Secondarie vero partes sunt infinita. Non trahatur ad exemplum, quod Yvo Carnotensis episcopus scripsit cuidam de novo venienti ad fidem cum salutationem: "Bene incipere et melius consumare," et fuit epistola perfecta, quoniam fuit impressa sigillo episcopali,1|[61ra] quia singulare privilegium non facit communem legem.2
[2.4] Facias igitur primo fundamentum, idest pone salutationem, secundo parietes videlicet narrationem, tertio tectum, hoc est petitionem; et sic triplici columpnarum munimine fultus domum hedificabis invisibilem omni decore ornatam.3
[2.5] Nomina recipientium debent in salutatione premitti, quando minor scribit maiori vel par pari et etiam maior minori, nisi recipiens pertineat ad eius iurisdictionem. Et premitte quedam adiectiva, que pertineant ad laudem recipientis, prout tibi unicuique persone convenibile fuerit visum, quod et poteris videre in salutationibus predictis.
adiectiva: adiectivam V predictis legi: prodictis V
[2.7] Noli ponere aliquid, quod pertineat ad laudem mittentis, nisi illum notaret dignitatem vel officium, ut 'episcopus', 'cardinalis' et 'magister', quoniam mittens se multum debet humiliare. Nomina quidem mittentis et recipientis debes scribere integre. Sed poneres prenomen, si recipiens bene cognosceret mittentem.
[2.8] Scribe igitur primum nomen per litteram grossam '.Q.' et eam ab utraque parte puncta puncto plano.
[2.9] Si vero vasallus scribit domino vel minor maiori, potest scribere nomen recipientis per litteram grossam, '.P.', mittentis vero per parvam '.a.' ad hostendendam|[61rb] humilitatem. Et nota, quod salutatio debet esse tantum una clausula, licet ex multis constaret distinctionibus. Et non debet scribi littera grossa, nisi in principio vel nisi illa littera poneretur proprio nomine. Et debet poniturus punctus planus, scilicet in fine,5 excepto quando littera grossa posito proprio nomine ab utraque parte punctatur.
.P. legi: .B.
nepoti legi: nepotu V ymitandum V
[2.12] Ut ergo possis occulata fide videre, que dico, sic scribe et puncta salutationem: "Nobili viro domino .N. amico karissimo, .B. de Sacco eius intimus amicus, salutem et sincere dilectionis affectum."
[2.13] Item nota, quod duo relativa non debeant in salutatione poni. Unde si dicis 'suo amico', non debes postea dicere 'eius amicus'.
[2.14] Et nota, quod licet hoc nomen 'salus' non ponatur in salutatione, debet tamen dici 'salutatio', quia per ea nomina mittentis et recipientis specificantur.7
salus legi: illeg. V (sed vide Quinque tabule salutationum 1.29)
a legi: ad V pertinet V
ecclesia legi: ecta V inlluminat V
[2.18] Posita salutatione, incipe narrare et sumere exordium a negotio, de quo agitur, et exordium non fit penitus diversum a narratione, sed in omnibus epistolis non est exordiendum.
[2.19] Quando minor mittit maiori vel quando aliquis cupit aliqua impetrare, tunc debet exordiri, quoniam animus recipientis magis inclinatur ad exhibendum expetitum. Sed quando maior scribit minori, incipe cum narratione. Quidam enim ponebant proverbium in principio, sed tu ponere noli, immo quantum clarius et lucidius potes narrare, narra. Si vero vis ponere aliquod proverbium in medio vel in fine epistole materiei convenientis, pone. Quidam vero separabant captionem benivolentie a narratione et dicebant illam esse principalem epistole partem, sed tu potes multis modis captare benivolentiam a recipiente, quandoque per unam solam dictionem, quandoque per unam clausulam, quandoque per totam epistolam.
[2.20] Si debes aliquem appellare 'nobilem' et appellas illum 'nobilissimum', vel cum sis maior, premittis nomen minoris, vel cum lanieris de te singulariter et de recipiente pluraliter. Quid plura? Quandoque aliqua dicis, que ad mittentis humilitatem et ad recipientis honorem pertineant, benivolentiam sine dubio captas.8
Quandoque legi: Quo~t V
<........>: iiiiiiiio~~~~~ ulteriis: vel ulteris
[2.23] 'Licet' et 'quamvis' eundem retinent sensum, sed ubicumque ponitur unum, non ponitur alium, nam in salutatione congrue ponitur 'licet' sed 'quamvis' non, ut: "Signinus episcopus licet indignus." Et hoc credo, quod accidat veritati. 'Quoniam' et 'quia' eundem habent sensum, ubicumque ponitur unum, potest poni et aliud et eis debet responderi 'ideo' vel 'idcirco', ut: "Quoniam de vestra quam plurimum amicitia confido, ideo ad vos recurrere non titubo." Sed 'quoniam' tacetur ad ornatum locutionis, ut: "Quia de vestra quam plurimum nobilitate confido ad vos tamquam ad dominum etc."
veritati legi: veu vel veri V
[2.25] Sic poteris incipere narrare negotium|[62va] quod vis: "Presentium pagine tue significamus dilectioni, quod <etc.>." Narra postea quid vis: "In tenore presentium tibi significamus, quod <etc.>." Vel sic: "Nobilitati tue duxi significandum, quod <etc.>." Vel sic: "Paternitati vestre cupio intimare, quod <etc.>." Vel sic: "Paternitati vestre plenius innotescat, quod <etc.>." Vel sic: "Presentibus litteris vobis duximus intimandum, quod <etc.>." Vel sic: "Amicitie vestre manifestum fieri volumus, quod <etc.>." Vel sic: "Amicitiam tuam plenarie spero scire, quod <etc.>." Vel sic: "Sanctitati vestre cupio intimare, quod <etc.>"et multis aliis modis potes incipere narrare, quos omnes, si enumerare vellem, magis tedium quam gaudium generarent et pones prius ea verba, que, si ommitteres, coram recipientem dicere deberes.
si omitteres legi: si omnes V
[2.27] Clausulam enim, a quacumque volueris dictione, incipere potes preterquam ab istis: 'ideo', 'idcirco', 'quoniam', 'quia', 'atque', 'ac' pro 'etiam' et ab omnibus coniunctionibus prepositivi et subiunctivi ordinis.
[2.28] Et debet ad minus tres distinctiones habere. Ultro vero septem habere non potest, quia sensus locutionis multum rederetur obscurus, nisi essent parve distinctiones, sicut fit quandoque in salutationibus, ut dicitur: "Venerabilibus in Christo fratribus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus,|[62rb] prioribus, archipresbyteris et universis ecclesiarum prelatis omnibusque Christi fidelibus, ad quos littere presentes advenerunt, .O.10 Verulanus episcopus, salutem in eo, in quo est nostra salus, etc."
[2.29] Nota, quod iuxta principium clausule debes ponere unam dictionem exornativam, si etiam non faceret ad rem, ut ille: "Vero tuas despiciens preces, de negotio facere aliquid recusavi." Sicut igitur in constructione premittendus est nominativus, sic appositione est supponendum, ut: "Nobilitatem vestram precamur presentium lator <etc.>." Et semper genitivus debet preponi dictioni, a qua regitur et cum prepositione, si ibi ponitur, iungi, ut: "Presentium lator, postquam ad illius domum pervenit, ibi confestius egrotavit."
recusavi: vel recusam
intelligantur legi: intelligat V
nota legi: notas V
[2.33] Item nota, quod si oportet te facere mentionem|[62va] de aliquo in una clausula, bis vel ter pone relativum, ut: 'illi', 'ipsi', 'ei' vel 'ipsum', 'cuius', sicut occurrent tibi.
relativum legi: relatum V ipsi legi: episcopi V
[2.35] Item virtus est facere dictamen lucidum et apertum, ut saltim in prima prolatione vel secunda te auditor intelligere possit. Et melius est <quam> facere simplicem ita intricatam, quod intelligi non possis.
[2.36] Item virtus est vitare yatus vocalium et sillabarum, nisi punctus intercidat suspensivus. Yatus vocalium est, quando aliqua dictio desinit in vocalem et sequens dictio incipiat ab eadem vocali, ut: 'amo ordinem tuum'. Yatus sillabarum est, quando aliqua dictio desinit in aliquam sillabam et sequens dictio incipiat ab eadem silliba, ut: 'collegimus mustam'. Et nota, quod yatus sillibarum procedit ab istis tribus litteris: 'c', 'r', 's'; sillibarum ut: 'ca ca', 'ro ro', 'fis fis'. Unde dico, quod ubi potes vitare, vita, quia potes quandoque per mutationem unius dictionis, sed in tali loco numquam potes vitare, ut: 'sacrosancte Romane ecclesie'. Et ita vita yatum, ut sensus locutionis non reddatur obscurus, quia melius est facere yatum quam dictamen intricatum.
sacrosancte Romane ecclesie: s. r. e.
[2.38] Item virtus est non ponere duas dictiones vel tres vel quatuor, que incipiant ab una sillaba, ut: Volo vobis voluntas.
[2.39] Item virtus est consonantia vitare, quia cum rithmis et versibus prosa nullam habet affinitatem.|[62vb] Non clauditur prosa sub numero pedum et consonantia sillabarum. Item si oportet te sententiam alicuius metri in epistolam ponere, metrum redigas in prosam,12 ut in hoc exemplo: "Non minor est virtus quam querere pacta tueri,"13 sic resolve in prosam: "Non est minor probitas retinere acquisita quam acquirere plura."
[2.40] Consonantia enim est, quando aliqua dictio desinit in aliquam sillibam in fine distinctionis et ultima dictio alterius distinctionis desinit in eandem sillibam cum precedente vocali, ut: "Miror de vobis plurimum, quoniam me amastis, quare, quod vobis petivi, michi non legastis?"
[2.41] Et nota, quod semper in fine clausule debes ponere unam dictionem trissillibam vel tetrasillibam, cuius penultima pronuntietur acuto acentu, vel .ii. dictiones bisillibas, et ante illas pone unam dictionem dactilicam ad faciendam pulcrum cursum: 14 "Nobilitati vestre modis quibus <.......> desidero famulari."
<.........>: vis siiiii? (cf. Boncompagnus 5.1.17)
sicut vulgare legi: si vulgare V licet: li V
Vadis supplevi ex seq. una littera legi: unus littera V Quid est: vel Quidem A.: ut unus vadis add. V
denotetur legi: denotent
noli ponere: nisi add. Vac illa: nulla add. Vac
[2.47] Item nota, quod quando minor scribit maiori vel par pari et etiam maior minori, nisi esset dominus eius vel multe maior eo, debes loqui de recipiente pluraliter et de mittente singulariter.
[2.48] Item nota, quod in subscriptione epistole, quando minor mittit maiori vel par pari, non debes dicere 'detur'; quod datur, a maiori ad minorem confertur, sed potes dicere 'presentetur'.
subscriptione legi: superscriptione V
contenpta V
[2.51] Item nota, quod in epistola non debet scribi littera grossa, nisi in principio clausularum vel nisi illa littera poneretur proprio nomine, ut: '.B.' Item nota, quod iste coniunctiones: 'ut', 'quod' et 'quatinus', eundem retinet sensum, sed non ubicumque ponitur unum, potest poni et aliud. 'Ut' semper debet poni cum verbo subiunctivo, 'quod' vero cum subiunctivo et indicativo, quod ad magis sensum cognoscere potes. 'Quatenus' semper debet poni post verbum deprecativum.
[2.52] Posita narratione, proponenda est petitio. Et nota, quod licet aliquid petat vel aliquem petatis,17 tamen po est ponendum verbum deprecativum et hec sunt verba deprecativa: `rogo', `oro', `exoro', `precor', `supplico', `deprecor', `deposco', `imploro'. Sed `exoro' et `supplico' sunt valde verba suppletiva et non debes ponere, nisi quando scribis domino pape vel alicui auxilio, cuius multum indiges. Et predicta verba sunt ita vehementis transitionis, quod actus eorum semper debet determinari per aliquem oblicum, ut: Amicitiam tuam precor attentius. Et nota, quod istis verbis `intimo', `insinuo', `notifico', 'significo'|[63va] debet poni 'quod' vel 'ut' et non 'quoniam' et 'quia': "Quia significo tibi, quod <etc.>."
petatis legi: p'etetis Vpc (p'etentis Vac) istis verbis legi: ista verba V
[2.54] Nota, quod si oportet te duo, si duo significata, ponere in epistola, has dictiones pone inter 'utrumque', 'preterea', 'insuper', 'ad hec', 'ad hoc'. Item nota, quod conclusionem non debes dividere a petitione, quia quotiens perfecte comples, quod vis dicere, in veritate concludis. Sed si vis dividere, has dictiones pone, quia sunt signa conclusionis: 'verumquia', 'verumquam', 'sed quia', 'sed quoniam'.
[2.55] Vidimus unumquemque salutare et quomodo negotium narrare et que vitia vitare et quas virtutes inserere et que sint signa petitionis, divisionis et conclusionis; nunc videndum est quomodo epistolis tibi transmissis valeas respondere.|[63vb]
[2.56] Considera igitur primo epistole significatum et sicut te in salutatione et aliis honorat, sic eum honora, nisi esse dominus tuus vel maior te.
[2.57] Sic igitur incipere potes: "Amicitie vestre litteris perlectis sum gaudio ineffabili repletus" (narra postea quod vis). Vel sic: "Dilectionis vestre litteris receptis et illis perlectis diligenter, meus animus quam plurimum exultavit." Vel sic: "Nobilitatis vestre litteris oculo intuens iocundanti exultavi plurimum." Vel sic: "Visis vestre dominationis litteris et summa diligentia lectis." Vel sic: "Paternitatis vestre litteras eaque debui recepi affectione." Vel sic: "Vestrarum litterarum recepto tenore et earum significata plenius intellecto." Vel sic: "Ornationes vestre litteras recepi animo gratulanti sed earum explicato volumine totum est gaudium versum in merorem."
[2.58] Positis igitur salutatione, narratione et petitione michi consideranda occurrunt: Primo inspicio grammaticam, Secundo positionem verborum, Tertio sensum locutionis. Sed magis ad sensum respice locutionis, quia nihil prodest, si pulcra dicis verba et nullum retinent sensum. Si quis enim diceret "Vidi asinum inter choros angelorum manu tenentem citharam et pedibus salientem et plectrum digitis suis pulcherrimum tenebat et in eorum presentiatam dulciter cytharizabat, quod propter illius dulces sonum tacent, omnes angeli movebuntur ad risum", esset merito asinus et ab omnibus deridendus. Considera itaque semper locutionis sensum et Latinum solve in vulgare19 et sic perfecte noscere valebis.
michi: sibi add. V deridendus legi: desidendus V
2 Cf. HARRY DONDORP XXX
3 Petrus Helias Summa super Priscianum (ed. REILLY) 63.46-50 compares the parts of the grammatical art with those of a house. Boncompagno's comparison, made first in Palma 17.5 and 33.1, is more exact, because a house has three parts (foundation, walls, roof) while grammar has four (letter, syllable, word and discourse). The house metaphor derives from Boethius De topicis differentiis I (PL 64.1179B), tr. ELEANOR STUMP Boethius's De topicis differentiis (Ithaca 1978) 37.25-6.
5 Though somewhat obscure, the point here seems to be that a salutation should only be punctuated with a final period, with the possible exception of a capital letter abreviating a proper name, which should be surrounded by periods. In the Notule auree 8 Boncompagno advises against using abbreviations for proper names in the salutation.
6 Check MGH Koncordanz zum Decretum Gratiani for this phrase.
7 Quinque tabule salutationum 1.29.
8 According to ruling doctrine of the Italian ars dictandi, itself based on Rhetorica ad Herennium 1.4.8 and Cicero De inventione 1.16.22, the loci for inventing a preamble were the persons involved and the business common to them. Hugo of Bologna Rationes dictandi (ed. ROCKINGER, 58): Ceterum captationis modos in epistolis tres esse necessarios novimus. [...] aut enim ab eo qui mittit seu cui mittitur captatio capitur, vel ex ipsa re, id est ex hoc quod illorum alter vel utrique diligunt commendando benivolentiam captent. For discussion of the Italian equation of the preamble with captatio benivolentie, see Oliva 7.12, note 79.
9 For the ulterius supinus, see HEUMANN-SZANTYR Lateinische Grammatik (Munich 1972) 382-3, Quintilian Inst. 1.6.26.
10 Oddo II, bishop of Veroli (1190-1212). See above, Isagoge 1.8, 1.14.
11 Cf. Aurea Gemma <Gallica> 1.39 and above Isagoge 2.10, 2.13.
12 For another example of verse converted to prose: Tractatus virtutum §56.
13 Cf. the civil law maxim 'Pacta sunt servanda.' For other legal maxims, see Tractatus virtutum §47.
14 For fuller treatment of the cursus: Tractatus virtutum §31-§35, Boncompagnus 1.1.1-10, <De vitiis evitandis et cursibus servandis in dictamine> 1.5. An alternative system for classifying clauses is established in Palma cc. 33-39, analogous to a system of classifying sentences, (Palma cc. 45-49).
15 For a similar thought, see Palma 36.
17 Boncompagno seems to make some obscure etymological point here.
18 It is not clear how the greater person's literacy counts here.
19 Cf. ROLF KöHN "Latein und Volkssprache, Schriftlichkeit und Mündlichkeit in der Korrespondenz des lateinischen Mittelalters" in JöRG O. FICHTE, KARL HEINZ GöLLNER and BERNHARD SCHIMMELPFENNIG edd. Zusammenhänge, Einfluß, Wirkungen. Kongressakten zum Ersten Symposium der Mediävistenverbandes in Tübingen, 1984 (Berlin 1986) 340-356.
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999