Isagoge 3 
Table of contents -- Previous section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

[3. EXORDIA CONVENIENTIA]

[3.1] Quia in superiori opusculo exordia me facturum promisi,1 idcirco exordia initiaque convenientia per|[64rb] ordinem ponam.2 Sic igitur episcopus cum capitulo potest exordiri, quando scribunt domino pape pro negotio ecclesie: "Cum ecclesia Signina nullo mediante ad apostolice sedis pertineat iurisdictionem, credimus et speramus vos illius iura velle conservare illesa et ab indebite molestantibus paternaliter tueri. Hinc est, quod vestre intimamus sanctitate, quod <etc.>."

[3.2] Vel sic: "Cum universi Christi fideles oppressi ad vestre sanctitatis apostolatum decurrunt, nos, qui de universalis ecclesie gremio sumus, ad vestri apostolatus clementiam confidenter recurrimus, credentes depostulatis a vestra pietate nullo modo pati depulsam. Inde est, quod vestre sanctitati significamus, quod <etc.>."

[3.3] Vel sic: "Cum de gremio matris ecclesie sumus et vestro apostolatui fuerimus et simus subiecti, ad vestram clementiam recurrere nullatenus dubitamus, quotiens ecclesie nostre immo vestre negotia gravia vobis peragenda incumbunt. Hinc est, quod clementie vestre cupimus intimare, quod <etc.>."

Hinc est cum magnissima grossa capitali littera 'H.' et cum novo paragrapho

[3.4] Vel sic: "De antiqua consuetudine et assueta benignitate apostolice sedis procedere suis subditis in dubitabilibus consilium impertiri, ut apostolico consilio fulti causas secure decidere possint. Hinc est, quod vestre sanctitati intimamus, quod <etc.>."

[3.5] Vel sic: "Cum omnium fideliarum iura ecclesia Romana defendat et ab indebite molestantibus tueatur, iura ecclesie Signine vos credimus velle conservare illesa, que nullo mediante ad apostolice sedis iurisdictionem dignoscitur pertinere. Inde est, quod vestre intimamus sanctitati, quod <etc.>."

[3.6] Consules civitatum sic possunt exordiri, quando scribunt domino pape: "Cum simus ecclesie Romane fideles et vestro apostolatui sanctissimo subiecti|[64va] semper extiteamus et devoti ad vestre sanctitatis clementiam recurrere non dubitamus, quotiens nos vestros potentes indebite molestant. Novit igitur sanctitas vestra, quod <etc.>."

[3.7] Vel sic: "De assueta consuetudine apostolice sedis procedit suos fideles oppressos sue potentie dextera tueri et eorum iura inviolabiter observare. Noscat itaque sanctitas vestra, quod <etc.>."

Hinc est cum magnissima grossa capitali littera 'H.' et cum novo paragrapho

[3.8] Vel sic: "Cum universis Christi fideles ecclesia Romana potentia dextera protegat atque defendat, civitatem Signinam specialiter a potentibus defendere debet, que semper ecclesie Romane ac vestre sanctitati fidelis extitit et devota. Hinc est, quod vestre cupimus intimare sanctitati, quod <etc.>."

[3.9] Vel sic: "Licet sanctitati vestre clementiam ignoranter offendisse videamur, de apostolica tamen mansuetudine ac benignitate confixi, que non solum culpis sed etiam peccatis ignoscit. Ad vestre clementie pedes audemus recurrere, sperantes vos nobis venia de commissis daturum. Quapropter sanctitatem vestram flexis genibus exoramus, quotiens <etc.>."

[3.10] Vel sic: "Vestri apostolatus apicem litteris frequentius infestamus, clementia vestra dignetur tollerare benigne, quoniam necessitas incumbens nos hoc facere compellit. Hinc est, quod vestre sanctitati cupimus notificari, quod <etc.>."

[3.11] Vel sic: "Quia litterarum frequentia vestre sanctitatis aures pulsamus, pietas vestra benigne tollerare dignetur, quoniam pericula plura, que nobis superincumbunt, hoc nos facere cogunt. Cuius rei gratia vestro apostolatui intimamus, quod <etc.>."

[3.12] Clericus sic potest exordiri, quando scribit domino episcopo vel quando minor scribit maiori: "Cum vestra providentia consueverit ignotis et extraneis providere, qui semper vobis extitit|[64vb] subditus et fidelis, ad vestram non titubo recurrere paternitatem, sperans depostulatis vestram tantum modo gratiam nullo pati repulsam. Hinc est <etc.>."

[3.13] "Licet paternitati vestre servitium aliquod non impenderim, de vestra tamen benignitate confisus paternitatem vestram non dubito deprecari, cum vestram michi auxilium fuerit oportunum. Eapropter paternitatem vestram duxi humiliter deprecandam, quatenus <etc.>."

[3.14] "Quia de vestre paternitatis providentia in dubitam fiduciam gero, ad vestram non dubito aliud expetere benignitate, sperans vos iustis nostris precibus benignum prebere assensum.3 Vestram igitur paternitatem humili prece deposco, quatenus <etc.>."

[3.15] "Cum sim vestre paternitatis planta, humilis et devotus alumpnus et me ab infantia rore vestre gratie rigaveritis, non credo vos emulorum fallaciis pietatis vestre aures inclinasse, qui michi vestram gratiam subtrahere nitantur. Eapropter humilitatem vestram humiliter oro, quatenus <etc.>."

[3.16] "Cum vos patrem specialem et unicum reputem benefactorem, ad vestram non dubito recurrere providentiam, cum michi necessitas incumbere videtur. Quocirca paternitatem vestram humili prece deposco, quatenus <etc.>."

[3.17] "Postquam divine placuit providentie me utraque privare parente, vos michi pater et unicus benefactor extitistis, ut ab omni solatio non essem penitus destitutus, quapropter vos attentius deprecor, quatenus <etc.>."

[3.18] "Cum vos michi pater per beneficium et specialis sitis benefactor, ad vestram paternitatem cum maxima fiducia curro, credens quod|[65ra] meas iustas preces dignabimini exaudire. Quapropter vos in quantum possum deprecor, quatenus <etc.>."

[3.19] "Cum vos pre cunctis mortalibus timeam et amem, et dum spiritus rexerit artus cupiam honorare, ad dominationis vestre nobilitatem confidenter recurri, ut michi vestro famulo necessitatibus pluribus irretito dignemini subvenire. Vestre igitur supplice nobilitati, quatenus <etc.>."

[3.20] "Cum vos patrem per beneficium et specialem dominum recognoscam, qui me infantie custos pueritie tutela paternitatis incrementum et supplementum michi frustis paupertatis, ad vestram non dubito refugium divinum recurrere, cum vestro auxilio videor indigere. Ideoque <etc.>."

[3.21] Si vis expetere consilium: "Licet mea non precesserint obsequia, ubi vos debeam super aliquo deprecari de vestra tamen benignitate in multis ostensa confixus auxilium vestram non dubito implorare, cum illud michi nostrisque consanguineis fuerit oportunum, eapropter <etc.>."

[3.22] "Cum vos divina providentia multiplici ditaverit scientia et sale sapientie condiverit, non debeas eam condere sub modio, sed super candelabrum ponere deauratum, ut luceat omnibus habitantibus in domo, quod per hoc bone opinionis odor suavis longe lateque fundatur, quapropter <etc.>."

[3.23] "Tanta vos scientia divina sapientia replevit, quod Urbem Romam regere atque gubernare sciretis et etiam in gravibus alicui consilium impertiri possetis. Cuius rei causam <etc.>."

[3.24] "Quia vos nosco in omnibus sapientiem et in rebus agendis providentem et discretum, ad vos tamquam dominum recurrere non dubito, consilium et vestrum auxilium|[65rb] humiliter implorando. Quocirca <etc.>."

[3.25] "Tanta est vestre sapientie profunditas et verborum suavium dulcedo, quod non a remotis presenti epistola exordiri oportet,4 quoniam ex vestra discretione paucissimis verbis colligitis plura, quapropter <etc.>."

[3.26] "Vestre sapientie odor iam est longe lateque diffusus et velut aromatum fumus ad potentium nares devenit. Unde debetis summo conamine niti, ut de bono in melius dante Domino augmentari possitis. Quamobrem <etc.>."

[3.27] Sic potest aliquis exordiri, quando scribit amico suo: "Quia de vestra plurimum amicitia confido, vestrum non dubito auxilium implorare, cum ipsum michi fuerit oportunum. Quapropter <etc.>."

[3.28] "Quotiens vestre dulcissime sanctitatis et gaudii preteriti inter nos habiti recordor. Animus meus gaudio repudiat ineffabile, quam inter nos dilectio pura ingebat, quod Pilades et Horestes5 esse a pluribus videbantur. Quapropter <etc.>."

[3.29] "De vestre sinceritate amicitie confidens, ad vos tamquam specialem et amicum karissimum recurro, vestrum auxilium confidentius implorando. Quocirca <etc.>."

[3.30] "Gaudii et letitie olim inter nos habiti recordans, gaudio ineffabili exulto. Sed postquam de absentia vestra mecum tacitus revolvo, totum gaudium verititur in merorem, quoniam sol magnus in deserto videor sine vobis permanere. Vestram igitur amicitiam <etc.>."

[3.31] "Tanta inter nos olim viguit dilectio pura et societas salubris extitit et fidelis, quod dictis actibus atque unum et idem ab omnibus|[65va] videbamur. Cuius rei gratia modo de vobis tamquam de karissimo et speciali amico confido, idcirco vestrum auxilium non dubito implorare. Quocirca <etc.>."

[3.32] "Quia sumus purissime dilectionis vinculo copulati et a pluribus unum esse par amicorum videmur, vos in meis negotiis cum magna fiducia compello, ut vestro suffragio fultus quod affecto perficere possim. Quocirca <etc.>."

[3.33] "Gaudio ineffabili videor iocundari, quotiens vestre dulcissime recordor societatis, quam gaudiis multiplicibus iugiter vigebamus, utebamur verbo suavissimo ad invicem referentes. Quocirca <etc.>."

[3.34] "Quia vos specialem et karissimum teneo amicum, sine vestro consilio non debeo nec possum aliud inchoare, si etiam ad meum quam plurimum redundaret honorem. Quapropter <etc.>."

[3.35] "Cum super cunctos meos amicos vos dilexi et diligo animi affectione, sine vestro consilio nolo nec nolui aliud inchoare, quia me nosco vestro consilio proficuum fore consecuturum. Quocirca <etc.>."

[3.36] Sic possunt exordiri consules, quando scribunt consulibus alterius civitatis: "Cum nostri predecessores cum vestris pacis et dilectionis fuerint vinculo copulati, nos, eorum vestigia per omnia imitari volentes, pacem et unitatem vobiscum affectamus omni tempore retinere. Quapropter <etc.>."

[3.37] "Quia nostri predecessores cum vestris se non modicum omni tempore dilexerunt, obsequia grata sepius ad invicem conferentes, ad vos tamquam ad amicos dominabiles recurramus auxilium vestrum confidentius implorando. Hinc est, quod vestre significamus nobilitati, quod <etc.>."|[65vb]

[3.38] "Tanta inter vos, vestros et nostros predecessores viguit dilectio pura, ut quod vestris placebat nostri omnimode diligebant et sic unitatis et dilectionis vinculo iuncti de inimicis sepe sepius habuerunt triumphum. Nos autem, eorum vestigia imitare volentes, pacem et societatem vobiscum volumus iuramento firmare, ut pacis et dilectionis nodo coniuncti inimicos viriliter expugnare possimus. Quocirca <etc.>."

[3.39] "Velut a nostris sepius accepimus antiquis in tamtum se ad invicem vestri cum nostris predecessores dilexerunt, quod non extranei sed consanguinei videbantur et cives. Nos autem, antiquorum vestigia sequentes, vos in quantum possumus omni tempore affectamus honorare. Quapropter <etc.>."

[3.40] "Quot et quanta vestris antecessoribus et vobis contulimus obsequia grata, a nobilitatis vestre memoria non credimus excidisse, quia quotiens nos ad vestram servitium appellastis et honorem, animo gratulanti venimus pro posse parati. Quocirca <etc.>."

[3.41] "Quia vestram amicitiam et societatem affectamus omni tempore observare, illesam eam volumus iuramento firmare, ut dilectionis et iuramenti vinculo stricti et vestra bona de bono in melius augmentatur. Quapropter <etc.>."

[3.42] "Quot et quanta commoda de concordia et pace inter nos habita et vos consequemur, vobis credimus omnimode fore manifestum, quia non sunt due in his partibus civitates, inter quas magis quam inter nos adiaceat amor. Eapropter <etc.>."

[3.43] "Cum vobis velut amicis et dominis omni tempore serviverimus et in his, que vobis grata fuere benignum prebuerimus assensum, cum magna fiducia ad dominabilem vestram|[66ra] amicitiam recurrimus, quotiens nobis vestrum auxilium fuerit oportunum. Quapropter <etc.>."

[3.44] "Quia de vobis tamquam de specialibus amicis confidimus, vestrum auxilium confidentius imploramus, cum vobis ipsum fuerit oportunum. Quocirca <etc.>."

[3.45] "Cum a Sanctis iubeatur Scripturis et approbata consuetudine approbetur fidem in cunctis promissam inviolabiliter observari, de vestra possumus non modicum prudentia mirari, quomodo fidem datam tam turpiter violastis, anime periculum incurrere non verentes. Quapropter <etc.>."

[3.46] "Cumque fides in cunctis promissa Sancta precipiente Scriptura et usu approbante debeat inviolabiliter observari, de vobis quam plurimum ammiramur, que datam fidem inter nos exhibitam violastis."

[3.47] Consules sic possunt exordiri, quando scribunt alicui baroni: "Quia de vestra nobilitate et amicitia dominabili plurimum confidimus, vos in nostris negotiis confidentius appellamus, credentes vos nobis vestris amicis vestrum auxilium collaturum. Quocirca <etc.>."

[3.48] "Quanta cordis affectione et animi sinceritate vestris serviverimus predecessoribus et vobis etiam in hiis, que valuimus servire, a vestra non credimus excidisse memoria, quia, quotiens nos ad vestrum servitium appellastis et honorem, secundum nostrum posse nullatenus tardavimus venire. Quapropter <etc.>."

[3.49] "De vestre nobilitatis sinceritate, de que fiduciam gerimus, indubitatam plurimum confidentes, auxilium vestrum confidentius imploramus in hiis precipue, que ad vestrum vel ad nostrum spectent proficuum et honorem. Quapropter <etc.>."

[3.50] "Quoniam inter nos et vos fidelis societas fuit et semper dilectio|[66va] viguit pura, cum magna fiducia auxilium a vestra dominabili amicitia imploramus, cum ipso aliquo modo indigere videmur. Cuius re causa <etc.>."

[3.51] "Quia verborum prolixitas est aurium inimica et longus sermo tedium generat in animo auditoris, idcirco sub breviloquio negotium, quod nuper accidit nobis, vobis cupimus intimare. Quapropter <etc.>."

[3.52] "Si vellem presenti epistola exordiri a remotis, viderer vobis forte adulari et benevolentiam vestram captare de novo, quam credo vestra tantum modo diu gratia acquisisse. Quapropter <etc.>."

[3.53] "Si pulcris exordiis et prefationibus coloratis presenti epistola exordirer, viderer vestram amicitiam de novo acquirere velle, quam credo vestram tantum modo gratia acquirita habere. Vestre igitur amicitie simplicibus notifico verbis, quod <etc.>."

[3.54] "In presenti epistola non oportet me sumere exordium a remotis, ne verborum prolixitas vestras nullo modo aures aggravaret et ne forte vestram dominabilem amicitiam blanditorie acquirere viderer, quam spero gratia vestra integram et illesam habere. Simplicibus itaque verbis vos attentius precor, que <etc.>."

[3.55] "Ad vestram benivolentiam captandam non oportet me dicere verba perpolita colores et pulcras prefationes, quia tanta est vestre sapientie cognitio, quod verbis simplicibus tantum affectionem mei animi cognoscetis. Quamobrem <etc.>."

[3.56] Episcopus sic potest exordiri, quando scribit alicui episcopo pro aliquo negotio: "Gravissima corporis egritudine impediti, die sabati divina non poterimus officia celebrare et nostros clericos ad sacros ordines more solito promovere. Quapropter <etc.>."

[3.57] "Pro quibusdam ecclesie nostre negotiis, que nobis occurrunt peragenda irretiti, cena Domini divinis officiis non valebimus interesse et sacrificia more solito consecrare. Quocirca <etc.>."

[3.58] "Placuit summo pontifici causam matrimonii, que vertitur inter .I. et .M. vostros parrochianos, nostre examini committere, ut partibus auditis et cognita veritate, quod esset iustum nulla obstante appellatione discerneremus et decretum per censuram ecclesiasticam causam, que faceremus observari. Cuius rei causam <etc.>."

[3.59] "Per litteras apostolicas recepimus in mandatis, quod causam matrimonii, que inter .I. et .M. vestros parrochianos vertitur, summa discuteremus diligentia et hinc inde cognita veritate, quod iustum esset, sine appellationis remedio iudicaremus et, quod discerneremus, per censuram ecclesiasticam faceremus observari. Quocirca <etc.>."

[3.60] "Dominus papa vos providum et discretum in rebus agendis cognoscens, causam, que inter .P., civem Signinum ab una parte et .Q., parrochianum vestrum ab alia vertitur, vestro examini commisit, ut partibus hinc inde auditis eam sine debito decideretis. Quapropter <etc.>."

[3.61] "Quia dominus papa cognovit vos in cunctis esse providum et discretum, causam matrimonii, que vertitur inter .I. et .B., vestre audientie commisit, ut hinc inde cognita veritate causam canonico fine decideretis. Cuius rei causa <etc.>."

[3.62] Sic potest episcopus exordiri, quando scribit prelato vel clerico suo: "Ex questione dilecti filii et famuli nostri .B. cognovimus, quod eum indebite et sine causa rationibili molestabas et iniuriosa et verba etiam inferebas. Quocirca <etc.>."

[3.63] "Presentium lator ante nostram presentiam accedens, de te magnam posuit querimoniam, dicens te|[66vb] illum indebite molestare et etiam verborum opprobria iugiter inferre. Quapropter <etc.>."

[3.64] "Sacra querela dilecti filii nostri .P. ad nos delata pervenit, quod cum in possessione cuiusdam terre Serementancie foret, tu eum inrequisitum de possessione violenter expulisti. Quapropter <etc.>."

[3.65] "Dilectus filius noster .O. nobis suis litteris intimavit, quod cum fratre suo .V. ad tanta verba devenit, quod unus alteri mortem machinatur. Ne vero tamen scelus numquam perfici possit, devotioni tue per scripta presentia mandamus precipienda, que <etc.>."

[3.66] "Ante lator presentium nostram presentiam constitutus de .M. fratre et consortio tuo querimoniam posuit, dicens quod eum sine culpa verberabat multa verborum ei propria inferendo. Quapropter <etc.>."

[3.67] "Ex quorumdam accepimus relatione, quod focariam in domo propria detinebas publice, quod tollerare non possumus nec debemus. Quapropter <etc.>."

[3.68] "Ex multorum relatione audivimus, quod dominus papa est in estate futurum Campaniam venturus, propter quem honorifice oportet vos in victualibus preparare. Quapropter <etc.>."

[3.69] "Presentium latorem, dilectum filium et familiarem nostrum, .P., quem pro quibusdam ecclesie nostre negotiis ad Urbem transmisimus, universitati vestre recommendamus, devotionem vestram attentam deprecantes, quod ei in suis necessitatibus in eundo et redeundo provideatis, cum a vobis petiverit securum ducatum, prestantes. Quapropter <etc.>."

[3.70] Sic potest aliquis exordiri, quando scribit alicui obitum alicuius: "In huius epistole titulo salutem vobis optavi, sed narrationis|[67ra] textus contradicere videtur, quia dilectissimi filii vestri obitum vobis cogor intimare. Nam olim propter suas multiplices probitates ab omnibus honoraretur et inter suos socios plurimum existeret amabilis, gravissima est arreptus egritudine. Unde a medicorum auxilio penitus destitutus, quarto nonas Martii viam universe carnis intravit."

[3.71] "A dolore cordis et mentis tristitia stilus meus initium sumit, quoniam venerabilibus fratribus vestri obitum magistri videlicet Alberti vobis cogor intimare, quapropter suas multiplices bonitates ab omnibus amabatur."

[3.72] "In principio huius epistole salutem vobis optavi, sed salus, per quam ab omnibus amabamini, est penitus extincta, quia dilectus filius vester, qui multiplici scientia imbutus ab omnibus amabatur et .iii. nonas Madii de hoc seculo ad aliud vocante Domino emigravit."

[3.73] Sic potest aliquis exordiri, quando non vult referre alicui grates: "Ad referendas vobis gratiarum actiones desunt loquele et verborum positiones, non valeo aliquas invenire, pro quibus vestre paternitati pro beneficiis michi a vobis collatis valerem gratias referre, sed Dominum humiliter rogo, qui est bonorum omnium retributor, ut hic et in future dignum vobis premium retribuere dignetur."

[3.74] "Novas verborum positiones non valeo aliquatenus invenire, per quas vestram possem benivolentiam captare et grates convenibiles propter plura beneficia vestre paternitati referre, sed Omnipotentem humili prece deposco, ut meum suppleat defectum et dignum pro collatis|[67rb] meritum retribuere dignetur."

[3.75] "Non sunt loquele neque sermones quibus convenienter paternitati vestre valerem gratias pro beneficiis michi collatis referre, sed Dominum humiliter precor, ut meum dignetur supplere defectum et vice mea premium vobis reddat."

[3.76] Sic filius patri: "Paternitati vestre gratias refero copiosas, eo quod me super sincera dilexisti caritate et, que ad meum spectarunt honorem, facere non tardavistis, sicut per operum exhibitionem perpendo."

[3.77] "Necessitatibus plurimis irretitus ad vestram audeo recurrere paternitatem, sperans vos paternali pietate moveri et michi vestro filio paternaliter dignabimini providere. Quapropter <etc.>."

[3.78] "Ad paternitatem ac pietatem confidentius recurro, ut michi egenti dignetur subvenire, quia non est aliquis, qui michi debeat benefacere, postquam ab eo, qui de propriis me genuit lumbis, sum penitus derelictus."

[3.79] "In plurima necessitate positus, ad vos patrem et specialem recurro benefactorem, credens vos super me pietatis viscera movere, ut michi pauperi et egeno dignemini subvenire et manus porrigere karitatis."

[3.80] Sic potest episcopus exordiri, quando scribit pro aliquo penitente vel hospitalario: "Dum sumus in hac valle miserie et tenebrarum, opera caligine mortis opere summo laborare debemus, ut ad patriam, de qua eiecti sumus per lapsum primi hominis, redire valeamus. Sane presentium lator .G. cupiens ad predictam patriam bonis operibus remeare, quandam cepit ecclesiam|[67va] ad honorem Dei et beati .H. hedificare in civitate Signina."

[3.81] Ubi orationes ex sacrificia grata Deo fieri possint: "Humani generis supplantator serpens antiquus, qui iugiter circuit, querens quem devoret, totis viribus conatur, ut in Christi membra renatos ad interitum faciat devenire et eorum animas in ignem mitti Gehenne. Cuius subiestione presentium lator. .B. inductus cum patre suo devenit ad verba, de verbis ad verbera. Unde gladio evaginato illum in capite percussit, de quo vulnere de hoc seculo ad aliud emigravit."

[3.82] "Post primi hominis transgressionem humani generis inimicus totis viribus elaborat, ut fidelium animas ad tartareos ignes deducat, ubi cruciatibus sempiternis cruciantur et vermibus mordacissimis commedantur. Suggestione cuius presentium lator inductus cum quodam suo convicinio ad verba devenit et ipsum cum cultello in pectore percussit, de quo vulnere expiravit."

[3.83] Sic potest dicere amicus amasie sue: "Audivi de quo facta est tristis anima mea, dolor geminatur, lacrime manant, habundat gemitus, suspiria spirantur, quoniam veridica relatione accepi, quod adversus me inculpabilem indignationis animum conceperatis, quod fortius iaculis acutis meam pertransivit animum. Nam, cum in vobis tantum modo mea spes pendeat et salus, et per vos sperem in hoc seculo vivere et mori, quia sine vobis in hac vita semivivus inter homines videor permanere. Cessit igitur indignatio vestra, retinentur mine, irascabilis animus evanescat et me oculo amicabili dignemini intueri, tristitiam meam|[67vb] vestris verbis suavissimis consolando, ut spiritum profugum in meum corpus remittatis, qui propter indignationem versus me conceptam per auras vagatur, quod si non feceritis, sciatis me de hoc seculo ad aliud in proximo transiturum."

[3.84] "Egritudinis mee cumulum ulterius deferre non valens, cogor vestre pulcritudini enarrare, que adhuc alicui non pandi nec libens vellem propalare. Sed quia medicinam convenibilem egritudini mee non valeo invenire, auxilium vestrum me oportet implorare, quoniam vos scitis meus medicus, vita, salus et fortitudo, que me tantummodo de vulnere sanare potestis. Quedam enim sagitta tenuissima per oculorum aciem intrans nec pupillam offendens ad mea interiora transivit, que valde serpens calida ad mea vitalia girat et me centies in die cogit spiritum elaxare. Et hoc non impossibile vestre pulchritudini videatur, si vultis subtiliter moveri, quia quemadmodum radius solis per fenestram vitream cunctam domum illuminat et fenestram non ledit, sic vestro dulcissimo illaqueatus amore visibiles plagas devitans invisibili sum vulnere vulneratus. Cum autem alio die ad oculos properabatis inter alias fulgentis, ut sydus matutinum vidi vos movere oculos dilucidos et habiles, <.....> tunc me antea sagitta vulneravit, que spiritalia tangens virtute permutat omne, quod faciam. Pergat ergo dilectio vestra, veniat medicina, succurat medicus, festinet adiutor, quia si vobis secreto non in proximo loquor, abierit pulchritudo vestra, prolabuntur ortus et de hoc seculo ad aliud sine dubio transibo."

EXPLICIVNT YSAGOGE BONCOMPAGNI.


1 See above, Isagoge prol. 15-17.

2 Preambles: Isagoge 3.1-55 and 3.70-82; beginnings (to mandates etc.): 3.56-69. Isagoge 3.83-84 are whole letters, minus salutations. For an analysis of their content and arrangement, see STEVEN WIGHT Repertorium of Boncompagno's artes dictaminis (forthcoming).

3 Cf. the papal arenga 'Iustis petentium desideriis dignum et nos facilem prebere consensum et vota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere' analyzed by JANE E. SAYERS Papal Government and England during the pontificate oF Honorius III (Cambridge 1984) 110-113. See Oliva 7.11, 7.15, 7.17, 8a.4, 10.2, 14.1, 60.2.

4 Self-referent topics are common to this collection of preambles. See below, Isagoge 3.51-55, 3.70-75. In addition, some models have language drawn from Boncompagno's doctrinal discourse, such as Isagoge 3.75.

5 Cf. Cicero De amicitia 24.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999