Liber de obsidione Ancone 
Table of Contents 
Siglorum conspectus -- Main menu

LIBER DE OBSIDIONE CIVITATIS ANCHONITANE TEMPORE CANCELARII

[Epistola dedicatoria]

[1] Amico dominabili Ugolino Gosie, iuris perito, militi strenuissimo et Anchonitanorum potestati, Boncompagnus salutem cum obsequio sincerissime dilectionis.

[2] Grata rogamina, que mihi porrigere voluistis, me plurimum iocundari fecerunt; unde fervor spiritus devotionem parit, que vobis omni tempore appetit famulari; et quidem specialis radius amoris de cordis penetrabilibus consurgit; cuius claritatem invidentium nebula non poterit tenebrare.

[3] Petivistis a me ut librum, quem de obsidione Anchonitana tractaveram, studiosius corrigerem et vobis amicabiliter exhiberem, et deducerem in comune, quia singulariter habere non cupitis quod ad multorum utilitatem dignoscitur pertinere. In quo michi digne consulere voluistis, cupientes quod talentum michi creditum non abscondam; et civitati cui preestis honoris perpetui nomen acquirere peroptatis, quod per vestram industriam consequetur. Ecce presento vestre magnificentie librum diligentiori lima correctum; utinam improvida scribentium caterva scripta non variet que per oratoris artifitium sunt regulariter ordinata, quia, licet dicatur: verba transposita idem significant, nichilominus tamen parva transpositio variat intellectum et regularem dictionum positionem deturpat. Ceterum que in fine huius operis de vestra vestrorumque patrum sapientia et probitate conscripsi, magis ad informandum posteros quam pro captatione alicuius benivolentie dicta esse credatis. Scio etenim quod venativas commendationum blanditias non diligitis; nec umquam desiderastis, velud plures faciunt, adulationis oleo inpinguari; verumtamen liberalitas vestra omnibus providet, universis iuxta meritum respondet, nullis·denegat solatia oportuna. Illis etiam dampnabilibus ioculatorum catervis larga donaria impertitur, qui, tamquam demoniosi, efferunt immo deprimunt preconium aliene laudis. Et licet hoc vobis numquam placuerit, petentium tamen satisfacitis desideriis; ita quod illorum acclamationes non attenditis, sed cupitis liberaliter elargiri. Ego vero non pro temporali munere, seu levitate animi, set sola veritate, que numquam vincitur, inductus, de obsidione predicta et magnanimitate vestra scribere procuravi. Sit, queso, tandem timorosum naufragium, quod occasione huius libri vobiscum fui passus, media pars tituli et presens epistola integraliter suppleat defectum, ne muta videatur pagina remanere. Illi autem, ad quorum manus hic liber pervenerit, studiose scripta relegant, quia crebra lectio legenti sensum incorporat medullatum.

INCIPIUNT YSTORIE OBSIDIONIS.

[1] Quantum omnis rerum gestarum memoria conferat utilitatis, ipse rerum effectus manifestius indicat, quoniam nullus hodie res arduas facere attemptaret, si ea sub silentio forent penius pretermissa, que ab antiquis commendabiliter esse acta noscuntur. Viverent siquidem homines tamquam animalia irrationabilia et passim bestiarum more vagarentur nec uterentur aliqua ratione animi, si corporis tantummodo satisfacerent voluptati. Sic ergo esset humana conditio in partem reflexa, ut nichil fieret equabili deliberatione, nichil tractaretur lege vel moribus, set quorumlibet potentium voluntas pro iure habetur, et imbecilles pati solummodo, non agere oporteret. Fieret autem quilibet orbicularis circa revolutio, et dum hinc inde mortua oppinio resultaret, multiplex de novo consurgaret error, qui diverso libramine in ceca penderet statera; et dum librarentur plurima inveniretur idem a quo natum fuerat et progressum, quod reperit primus. Redacta fuerunt igitur in scriptis facta maiorum, ut humana propagno successivis uteretur exemplis, et cum audit quantam victoriosi gloriam reportabant, de virtute in virtutem ascendat; et dum intelligit quando ludibrio criminosi et pusillanimes respergebantur, a similibus caveat, ne parem infamiam ex post facto incurrat. Nam cum geste res et maiorum acta recoluntur, ad eadem facienda passibus tenditur affectuosis, ut de re consimili similis valeat gloriari. Quilibet autem rex Alexandrum desideranter imitaretur, dum audit quod orben universum oposuerit sub tributo. Quilibet in bello existens Iudam Machabeum libenter sectaretur, qui cum paucissimis devicit potentissime Philisteos. Quilibet dives se ipsum recognoscere debet, ne alto corruat sicut Nabuchondonosor, qui edificavit statuam auream in campo Dyrach provincie Babilonis. Quilibet princeps minima vereatur ad tempus, ne perdat caput, sicut Holofernes per manum Iudit vidue amisit. Troani per Helenam et Cartaginienses per superbiam fuere ad nichilum redacti. Iulius Cesar devicit Alamannia , et Scipio Affricam, und dictus est Affricanus. Titus et Vespasianus tam diu Ierusalem post mortem Christi obsederunt, quousque plenam habuere victoriam, et in triumphi signum archam federis, mensam propositionis et candelabrum aureum reduxerunt ad Urbem; unde postmodum factus est arcus triumphalis iuxta Cartularium, in quo universa, que predixi, sunt in marmore sculpta. Alius vero arcus, longe pretiosor illo, est quasi collateralis Coliseo, in quo sculpturis mirificis Cartaginiensia prelia continentur. Sed plures triumphales arcus sunt Rome vetustate consumpti, in quibus fuerunt sculpte principales victorie Romanorum. Adrianus quidem imperator in signum perpetue memorie mirabiliter sculpti fecit Troianam istoriam in quadam colunna, que adhuc Rome consistit erecta. Nam Romani per sculpturas, et Greci per imagines rerum excelsarum posteros esse memores voluerunt. Sed commendabilius per libros, quam sculpturis vel imaginibus, preterita conservantur. Ab ipso quippe mundi principio res geste fuere a pluribus redacte in scriptis, ne antiquorum memoria deperiret. Porro Septuaginta interpretes, Josephus et Ieronimus omnium genealogiam ab Adam usque ad adventum Altissimi translatarunt, Pharaonis et Israelitici populi facta studiosius conscribentes. Verum quia superfluum essset exempla omnia ponere, que memorie occurrunt, credendum est ut quilibet in suo genere atque professione per ea que scripta sunt debeat alium in rebus commendabilibus imitari, contraria penitus respuendo, quoniam aliorum vita nobis esse debet preambula et magistra. Igitur si cives aliqui a regibus vel principibus obsideantur, sint illis Anconitani exemplum, quorum causa hunc librum composui, in quo breviter continetur qualiter fuerunt a cancellario et Venetis obsessi, suaque probitate atque perseverantia postmodum ab obsidione liberati. Non enim huic operi aliquod apocrifum interserui, non intermiscui fabulas neque abusiones poeticas, velud plures in suis tractatibus faciunt, ut auditores commoveant ad risum, se omnia conscripsi prout ab illis audivi, qui rebus gestis et negotiis interfuerunt. Verumtamen dignum duxi aliqua predicere de situ et circumstantiis Anchonitane civitate, et a quibus fuerit hedificata.

[2] Cum ego Boncompagnus transirem per Marchiam, civitatem intravi Anchonam, et ascendens in locum in quo sedes residet episcopalis, respexi menia, muros et antemuralia et universas circumstantias, quibus civitas decoratur et multimode pollet. Mare quidem ipsam a duobus lateribus regirat, et in occidentali plaga portus est ita naturaliter ordinatus, quod vix posset ab aliquo credi, nisi precederet visio corporalis. Ad ipsum quidem naute cum summa fiducia recurrunt, nec timent post introitum incurrere periculum, quoniam ibi non possunt propter montium obstaculum unde invalescere tempeatuose. Verum postquam Attila, flagellum Dei, destruxit muros, quibus Traianus imperator portum ipsum fecerat undique communiri et opere munifico exornari, solus ventus, qui vulgo dicitur focarese, naves quandoque dampnificat, nisi fuerint studiosius anchorate. Porro cum olim Ravenna inter civitates Italie floreret, versum est ubique in generale proverbium, quod ei portum consimilem habuisset, Rome potuisset in plurimis equiperari. Primi autem Anchone constructores dicuntur fuisse imperatores urbis Rome, qui propter malitiam et immanitatem Sclavonum viros potentissimos ibi posuere, qui gentem sclavonicam subigerent imperio Romano. Nam et aliqua pars Sclavonie potest in multa serenitate aeris ex eodem loco videri. Est enim civitas modica set populosa, et natura loci undique premunita. Ad hec autem subsequenter est de obsidione dicendum.

[3] Imperante Frederico Romanorum imperatore, qui postea non longe ab Antiochia in flumine Saliph, interveniente divino iudicio, decessit, cancellarius solo nomine Christianus et Maguntine sedis archiepiscopus Italiam cum imperatoris exercitu intravit, plura oppida, burgos et villas in quibusdam partibus devastando: vivebat enim sicut milvus ex raptu, et tanquam corvus morticinum, sic bona quorumlibet requirebat. Cum autem videret quod Anchonitani Grecum imperium nimium diligebant, et plenum non poterat in Marchia dominium habere, si civitatis Anchonitane non frangeret vires, composuit cum Venetis, qui semper quodam speciali odio Anchonam oderunt, ut in exitu mensis madii, quando cibaria rarescunt, cum navibus et galeis portum intrarent Anchonitanum, civitatem a lateribus maris viriliter obsidendo, et ipse cum imperii exercitu et circumpositis civitatibus ad eundem terminum veniret, promittens illis destruere civitatem, et bona civium cum eisdem per medium partiri. Ad eundem siquidem terminum Veneti, et in validu manu portum intrantes locaverunt naves et galeas taliter ad obsidionem, quod nullus de civitate audebat ingredi mare, quoniam illis non poterant pre multitudine resistere Anchonitani. Nam Venetie regnum aquosum dicitur esse, unde illius civitatis dux aurum circulum in vertice defert, et propter aquarum dignitatem quedam regalia insignia obtinere videtur. Posuerunt namque in medio portus navem olim Romani Marani, que pre sua magnitudine a plurimis totu mundus yperbolice dicebatur; quoniam, ut ferebatur, numquam ea maior fuit alicubi visa. Erat enim quasi castellum sub cuius umbra et patrocinio universe naves et galee consistere videbantur. Super ipsam quidem posuerunt machines et balistas ac diversa genera bellatorum, quibus ex ea parte maximum ferebatur civitati cotidie detrimentum. Cancellarius autem suum exercitum iuxta civitatem locavit, devastando undique arbores, vineas, oliveta, et univerea que videbantur ad usum civium pertinere. Venerunt ad obsidionem Auximani, qui semper Anchonitanorum calcaneo insidiantur, cum pluribus Marchianis; et sic membra capud abscindere conabantur. Contingit enim multotiens ut multi facere anelent quod eos postmodum trahit in exitium et servitutem, sicut fecerunt Lonbardi ad tempus, qui Mediolanum ob invidiam destruxerunt; unde ante illius rehedificationem sub quodam servitutis vinculo tenebantur. Nam oppinio me in hanc trahit sententiam, ut non credam Italiam posse fieri tributariam alicui, nisi ex Italicorum malitia prodederet ac livore; in legibus enim habetur, quod Italia non est provincia, sed domina provinciarum. Quid plura? omnes, quotquot erant a confinio Apulie usque Ariminum, ad prefatam venere obsidionem. Fuerunt enim ibi plures Tusci et Romanioli, et alii quorum difficile est facere mentionem. Precesserat quippe temporis caritudo, et in civitate pauca victualia erant; sed sperabant cives in proximo recolligere segetes et comparare ab aliis, quoniam·civitates que sunt in portibus constitute vix possunt de labore proprio frumentum et anonam habere ad sufficientiam, cum plures constet esse in illis nautas et mercatores. Porro multi Anchonitani aberant, qui causa negotiandi erant in Alexandria, in urbe Constantinopolitana et Romania. Fiebat prehum tam in mari quam in terra continue, nec poterant cives aliqua hora quiescere, quoniam obsessores erant plurimi et successive ad bella iugiter veniebant; sed bellatores intrinsecus oportebat assidue bellari, nec poterant aliunde suffragium habere. Verumtamen fatigati recentibus taliter satisfaciebant in preliis, quod semper ad castra ve lamentabile reportabant.

[4] Sed iuxta principium obsidionis quendam congregaverant exercitum Anchonitani, quem cancellarius in campestri bello devicit, in quo capti fuerunt plurimi et interfecti, unde civitatem perdere crediderunt. Post ammissionem vero prelii vix per octo dies habuerunt victualia sufficienter, et tantum incepit crescere fames, quod pro uno bisantio tantum panis non poterat inveniri, quod uni sufficeret ad edendum. Dabatur in quinque granis fabarum denarius, et pugnus farris vel ordei non poterat pro duodecim haberi. Requirebantur ova ut emplaustra fierent pro vulneratis, neque tunc temporis potuere in tota civitate duodecim inveniri. Primo tamen, ut dicitur, novem in ova uno denarii dabantur, et viginti soldi in modica gallina. Verumtamen eo tempore ita defecerant pulli, carnes porcine atque bovine, quod non reperiebantur infra civitatem venales. Cepit igitur ibi esse pestilentia famis; quia tunc proprie dicitur esse fames, cum offertur pretium, nec inveniri potest qui habeat ad vendendum. Intellexit hec autem cancellarius a quibusdam: unde, convocato exercitu, prelium indixit, referens quod cives ita erant pre fame nimia exinaniti, quod vix poterant arma deferre. Iubet ergo pulsari tubas, tangi timpana, dividi exercitum per acies; sicque cum omnibus iuxta menia civitatis accessit, fortiter clamitando. Cives autem hec videntes, pulsatis campanis, cum clamore maximo civitatem exiverunt, incipientes cum eis acriter bellari; et licet essent famelici et multa inedia oppressi, tam fortiter pugnabant ac si essent cibis delicatissimis recreati. In prelio siquidem ita erant universe permixti, quod se ad invicem cognoscere nequibant, et vix poterat unus alium videre pre multitudine pulveris qui aerem inficiebat. Aures autem omnium, propter clangorem tubarum, equorum strepitum et bellantium voces, ita erant obtuse, quod nullus poterat discrete intelligere que dicebantur. Cum autem sic prelium continue duraret, pars exercitus cancellarii accessit ad Venetos, intravitque cum eis galeas; unde tunc Veneti adeo appropinquarunt, ut etiam domos quorumdam civium intrarent. Consules autem anchonitana, hec audientes, illos tantummodo transmiserunt ad mare, qui domos iuxta portum magis habebant propinquas. Eodem quippe die tantam contulit Deus Anchonitanis victoriam, quod illi, qui ad mare iverunt, Venetos fugarunt, galeas quas prius ammiserant potentissime recuperando; et ipsi qui remanserant exercitum cancellarii usque ad machines repulerunt, unde tunc quidam vegeticulum resina et pice plenum ante struem lignorum proiecit, set nullus audebat apponere ignem, quia locus in medio bellantium consistebat. Eadem autem hora venit quedam femina vidua, nomine Stamira, et apprehendens ambabus manibus mannariam divisit propere ipsum vegeticulum, currensque postea faculam accendit et eam tamdiu, videntibus universis, tenuit inter hedificiorum ligna, donec focus vires potuit proprias exercere, sicque combuste sunt machine ac pedrerie per audaciam viraginis, quam prelii crudelitas et pugnantium furor terrere minime potuerunt. Fuerunt enim ibi ex utraque parte mortui plurimi et vulnerati; set obsessores dampnum et dedecus reportarunt. Profuit autem non modicum Anchonitanis prelium illud, quia multas carnes equorum, qui fuerant interfecti, reduxere in civitatem, nec dimittebant etiam intestina. Finito quidem prelio, stetit cancellarius cum exercitu aliquantulum remotior solito, nec permittebat fieri prelium, credens civitatem per famem et inopiam expugnare.

[5] Preterea hoc memorabile factum non est sub silentio relinquendum. Presbiter namque Johannes, anchonitanus canonicus, dum quadam die sederet iuxta mare, cogitavit in animo si aliquid ad civitatis honorem et inimicorum incommodum facere posset. Erat enim vir nervosus, fortis et audax. Accessit equidem ad portum, et sublata camisia in solis femoralibus remansit. Tum siquidem tam cives quam Veneti ceperunt plurimum ammirari, quia non erat tempus balneandi, et presertim cum esset ventus validus in portu. Intravit siquidem repente mare, veniensque natando cum quadam bipenne in manu, cepit abscindere maximum canapum, qui ex una parte ligatus erat in prora navis Romani Marani, et ex altera in anchora quam naute miserant in portu. Illi autem qui erant in navi, respicientes quid presbiter faciebat. ceperunt eum sagittare cum arcubus et balistis, et alii contra eum clamabant, immensos lapides proiciendo. Ille vero ad mergonis modum, qui restrictis alis profunda pelagi petit, se propere submergebat in aquam, et sicut delfinus postea comparebat; sicque successivis ictibus ipsum abscidit, unde singule sartie defecerunt; et posuit nautas omnes in periculo mortis, quia ventus erat adeo fortis, quod plurimos in terra ledebat. Presbiter autem reversus est ad civitatem natando, et illos plurimum deridebat. Vacillavit quidem tamdiu navis in portu, quousque ventus quievit; et nisi portus esset adeo securus, navis procul dubio deperisset. Naute verumtamen pre timore multa utilia proiecerunt in mare. Videntes quidem Anchonitani animositatem presbiteri et tempestuosos undarum concursus, prelium cum Venetis inceperunt, vii. galeas de securiori parte portus viriliter depellentes; quas ventorum acerbitas propulit ad ripam, ubi continuo fracte fuere, sicque in personis et rebus Veneti non modicam sustinuere iacturam.

[6] Porro Anchonitani, fame valida oppressi, quemdam sapientem virum ad cancellarium transmiserunt, inmensam promittendo pecuniam, si vellet ab obsidione cessare. Ille autem, hoc audito, subridens ait: "En offerunt nobis Anchonitani pecuniam, quam habemus et habere videmur. Sed dico tibi, quod merito posset ille inter fatuos reputari, qui haberet totum et requireret partem. Edisce tamen parabolam istam, que sapientis indigit explanatione:

[7] "Quidam venator, non cum paucis canibus, intravit maximam silvam, in qua reperit leenam, que dominari plurimis animalibus videbatur. Hanc non modico tempore insequens, canes multos ammisit, et vestimenta propria dilaniavit. In speluncam demum ipsam reclusit, ubi fame taliter angebatur, quod de manibus non poterat evadere venatoris. Rugiebat in fine, volens cum venatore componere pro ungula pedis. Consuleres igitur venatore, ut pro ungula dimitteret leenam?" Ille autem excogitavit aliquantulum quid cancellario responderet. Postmodum vero in hunc modum sic respondit:

[8] "Si venator, qui silvam intravit, meis deberet consiliis acquiesceret non dimitteret pro ungula leenam. Sed si vellet cum ungula summitatem tradere aurium, consulerem venatore facere pactum, quia videretur habuisse totius corporis potestatem. Contigit quippe multotiens, quod qui totum requirit, partem ammittit, sicque diuturno labore privatur. Nam cum auceps quidam rete pro columbis in agro tetendisset, more solito escam proiecit; ad quam capiendam septem columbe venere, pro quibus expandere noluit rete, credens eas que residebant in arboribus comprehendere cum illis. Exspectavit diu, et ecce supervenerunt falcones volitando per aerem, et sic septem, que iam ceperant escam, fugere. Tutius ergo fuisset aucupi septem comprehendisse columbas, quam sic redisse domum honeratus a labore." Iratus ad hec cancellarius per semetipsum iuravit, quod numquam cum eo componerent Anchonitani, si se ipsos et civitatem sibi non redderent sine conditione. Ille demum reversus est ad suos, infra se ipsum non mediocriter plorando, quia magis timebat famis et inopie iacturam quam extrinsica bella. Convocatis postmodum consulibus et universis viris discretis et sapientibus, quorum consilio civitas regebatur, retulit omnia que fuerat cum cancellario locutus. At illi ceperunt dicere multa, et plura in animo revolvere, referendo ad invicem quomodo iudicium possunt evadere destructionis. Placuit tandem omnibus, ut duodecim viri perquirerent universa victualia, que cives poterant habere. Isti vero, ecclesiarum et civium cellaria perscrutantes, non invenerunt nisi duos modios frumenti et tres annone, cum infra corpus civitatis plusquam decem milia hominum utriusque sexus existerent, qui aliunde nequibant requirere cibum. Reversi sunt altera die ad consilium, per ordinem omnia referentes. Tunc omnes ceperunt amarissime flere, quoniam non videbatur qualiter possent a tanto periculo liberari. Quidam autem eorum dicebant esse minus malum se reddere cancellario; alii vero in contrarium allegabant, dicentes quod potius volebant in prelio mori, quam videre civitatis et civium destructionem. Surrexit ad hec quidem reverende faciei senex, cuius oculi pre senectute nimia caligabant. Erat enim quasi centenarius, unde senectutis baculum deferebat, quia iam erant membra spiritibus pauperata. Surrexit, et preclaram orationem inter eos habuit; quia, licet senuisset et vires forent corpore debilitate, erat tamen in eloquio facundus et morum honestate plurimum decoratus. Inquit enim:

[9] "Ad vos clamito, cives anchonitani, qui de nobili Romanorum prosapia originem contraxistis, qui hactenus tanquam viri pro tuitione libertatis pugnastis, ut senescentis vocem audire velitis, et eiusdem studiosius intelligere significatum. Non enim loqui proposui, ut consulatum desiderem adipisci, quia, quod etas negat, credere nemo debet. Non exordiri volui ut captem benivolentiam perorando, quia loqui plura michi labor est, non emolumentum. Non surrexi ad apparentiam vel inanis glorie fastum, quia huius seculi pompa michi iam emarcuit, cum vix lumen celi videam, et fervor spiritus ad sublimiora conscendat; unde, cum subtiliter futura contemplor, utriusque hominis intelligo fieri geminam resolutionem. Audite igitur vocem premortui senis, audite et intelligite verba mea, quoniam in puritate consientie loquar, nec pretermittam dicere que videro expedite. Fui eo tempore vir consularis, quo rex Lotarius nos in manu valida obsedit, credens civitatem servituti perpetue subiugare. Recessit tandem, spe propria frustratus et honeratus proprio labore; nam ante ipsum et postea quidam imperatores idem facere temptaverant, qui suum similiter propositum nequiverunt ducere ad effectum. Que igitur ignominia esset, ut uni clerico redderetur civitas, que regibus et principibus contradixit? Qua fronte de cetero loqui possetis, si archiepiscopalis mitra superaret civitatem, quam regalls, immo imperialis corona non potuit expugnare? Sustinete modicum et nolite, pertimescere, qui potens est Dominus et miserebitur vestri. Sustinete igitur et pugnate viriliter, quoniam in maxima certamine triumphus glorie acquiritur, et qui non desistit currere, bravium recipit peroptatum. Si famem patiemini, et utiliter pugnaveritis, vobis redundabit ad gloriam; quoniam gulosi et ebrii effeminate et pusillanimes reperiuntur. Temptetis etenim quecumque comedi possunt, quia omne, quod in os intrat, in ventrem vadit, et per secessum emittitur. Porro, si pactum feceritis cum cancellario, tantum servabit positum, quousque ipsum poterit sub alicuius iuramenti vinculo violare. Nolite itaque mittere serpentem in sinu, murem in peram, lupum in ovile, adulterum cum virgine: quia male remunerant hospites suos. Nam hoc probavi, hoc experimento didici, quod raro potest inter Latinos et Teutonicos perfecta dilectio inveniri. Reminiscamini tandem maxime urbis Mediolani, quam Fredericus imperator modernis temporibus cum Lombardis per septennium obsedit; et cum eam non posset vi aliqua expugnare, sub occasione pactorum fuit civitas penitus destructa, et in burgos miserabiliter tripertita. Post destructionem autem, quantam cives mediolanenses in personis et rebus passi fuerint iacturam, longum esset per singula enarrare. Nam plures in terram Saracenorum iverunt, numquam ad propria redeuntes; unde ipsorum sanguis versus est in barbaras nationes, et qui erant imitatores christiani nominis, effecti sunt primitie ydolorum. Sit ergo vobis hoc salutiferum exemplum, quoniam, si lignum viride tam acriter ignis consumpsit, in sicco quid faceret non indiget explanatione. Vestra res nunc agitur, et proximus est paries exustus; unde vos tollere moras oportet, quoniam in mora modici temporis quandoque dampnum occurrere posset. Succurratis ergo propere, et cum ingenti pecunia legatos mittite pro exercitu; et si potueritis aliquem habere succursum, valebitis merito gloriari; alioquin proiciatis universam pecuniam in mare, egrediamini foras, et cum inimicis pariter moriamini; quia minus malum est in bello commori, quam videre civitatis destructionem et pati obprobrium sempiternum."

[10] Finita siquidem oratione, ita fuit omnibus persuasum, ut nullus contradicere auderet sententie senis. Fuerunt electi continuo tres nobiles cives, qui miraculose in modica barca, inter naves et galeas obsidentium, cum ingenti pecunia exiverunt, properantes ut exercitum aliquem congregarent. Venere siquidem ad Guilglelmum Marcheselli nobilem civem ferrariensem, cuius consilio ad comitissam de Brettinoro accesserunt, implorantes ab ea humiliter consilium et iuvamen. Illa vero, eorum precibus condescendens, iussit ut tam milites quam pedites per totum suum comitatum ad expeditionem arma pararent. Vilglelmus vero in Lombardiam properans, cepit studiose milites congregare. Sed audi viri constantiam et inauditam animositatem. Obligaverat enim omnes possesiones suas pro exercitu congregando. Cum autem ei sua penitus deficerent, filios amicorum et fidetium acquisivit, promittendo patribus quod eos ad militarem gloriam promoveret. Ivit postmodum, omnesque pigneri obligavit. Sicque congregato exercitu, venit iuxta Ravennam, ubi reperit Petrum Traversarium, nobilissimum ravennatem civem, qui partem cancellarii fovebat, et congregaverat multos milites ut impediret exercitum istius. Tunc Vilglelmus ad ipsum accessit, rogando eum tamquam fratrem, quia consobrinus eius erat, quod eum in hac parte nullatenus impediret. Ille autem respondit se fidelem imperii esse, atque cancellarii amicum; unde preces eius exaudire nequibat. Videns autem Vilglelmus quod transitum aliunde habere non poterat, quia civitates omnes, preter Ariminum, erant sibi contrarie, locutus est in bono dolo Petro Traversario et dixit: "Dimittamus exercitus, quos habemus, et singuli ad propria revertantur, et ambo pariter Anchonam eamus, et laboremus pro compositione." Placuit enim illi hoc verbum, et promisit uterque, quod suum exercitum licentiaret. Precepit namque Petrus Traversarius primo suis militibus, ut ad propria reverterentur; Vilglelmus vero, cum ad suos accederet, ait: "Promisi et pepigi Petro Traversario ut dimittam exercitum, et cum eo promisi Anchonam ire pro compositione. Unde precipio ut revertamini; verumtamen in animo revolvite, sicut viri sapientes, utrum vos a iuramento, quod fecistis, absolvere valeam, et quid vobis sit in hac parte agendum." Et his dictis, reversus est ad Petrum Traversarium, et cepit cum eo ire Anchonam. Athelardus vero, frater (G)ulielmi, tamquam vir strenuus et prudens, intellexit verba fratris, remansitque cum exercitu et cepit militibus referre:

[11] "Scitis, o viri nobiles et potentes, quod frater meus non est papa vel episcopus, qui possit vos solvere a vinculo iuramenti. Nam ego ipse vobiscum iuravi, si evidens impedimentum non comparuerit, ire Anchonam pro civitatis liberatione. Temptemus ergo fortunam et eamus, quia potens est Dominus, et prosperabitur iter nostrum." Tunc iuxta noctis crepusculum iter arripuerunt, facientes transitum iuxta menia urbis Ravenne. Cum autem venissent Ariminum, et ecce Petrus Traversarius, elevans oculos, vidit exercitum Vilglielmi propere venientem, et ait: "Captus sum, ut piscis amo, et sicut avis improvida in retiaculum cecidi deceptoris." Tunc respondit ei Vilgliemus et dixit: "Hec ita peracta sunt, nec potest aliud fieri. Nichilominus tamen eamus, et laboremus pro compositione." Petrus vero, immenso fatigatus dolore, dixit ei: "Tu deposita componis, et composita derelinquis, set in tuis dolosis compositionibus de cetero non confidam, quia fregisti positum, et michi male in omnibus respondisti." Vilglielmus quidem cum ingenti exultatione et inenarrabili tripudio ad exercitum est reversus, et prestolatus est ibi exercitum comitisse de Brettinoro. Quod autem superius dixi, quod in bono dolo fuerit locutus, est taliter intelligendum. Bonus enim dolus idcirco dicitur, quia nullis nocuit et multos a mortis periculo liberavit. Sed quis audivit parem viri liberalitatem, quoniam animam et corpus, amicos, fideles, servos, ancillas, propria et aliena in integrum obligaverat, ut civitatem liberaret Anchonitanam, in qua nullas possessiones, nullosque consanguineos vel notos habebat, neque illum exercitum ducere poterat, nisi prius transitum faceret per plurimos episcopatus? Preterea res erat in dubio, quia pauci vel nulli sperabant quod per aliquorum suffragium posset ab obsidione civitas liberari; et maxime cum hi in itinere inimicorum vires viderentur undique prevalere. Sed dotaverat hunc virtus speciali munere, que audaciam sibi contulit et liberalitatem, utraque quaram simul existit, et cum una deest, altera privatur effectu. Utrique siquidem superaddita fuit nature benefitio sapientia, que sicut lapis pretiosus decorat·anulum, ita sua claritudine radiat supradicta. Cuius igitur facundia sufficeret tanti viri laudes referre, qui virtutem divities preter generalem consuetudinem anteposuit, et se ipsum ac suos, quasi pro alienigenis et personis incognitis, diverses periculis et morti exponere minime dubitavit? Unde potest dici quod fuerit militum Lombardie speculum, patrie decus, et virtutem animi exercere volentibus memoria sempiterna.

[12] Preterea qui remanseratit in civitate fame inenaffabili affligebantur, quia panis ex toto defecerat et aliqua genera leguminum non poterant inveniri. Interficiebant equos, iumenta et asinos, et immundas carnes comedebant, quoniam fames est cibi cuiuslibet introductiva. Nam et tanta fuit talium carnium caritudo, quod in capite unius asini tres aurei solvebantur. Non dimittebantur intestine, nec aliquid preter ossa relinquebatur ad edendum. Deficientibus tandem his, acceperunt coria bovum, et ea post mollificationem diuturno labore coquebant. Post decoctionem vero, quidam cum piperata vini vel aceti, quidam assata in oleo, quidam etiam simpliciter comedebant. Nam, quod ab initio et ante secula non fuerat auditum, quidam eorum canes, musipulas et mures eo tempore comederunt. Alii vero salem contritum et bene mundificatum in frixorio cum oleo bulliebant, et potando vinum refocillabant ex eo animas intollerabi fame oppressas. Multi etiam accipiebant urticulas marinas, que sub aqua lapidibus adherent, et frixas in oleo comedebant. Ipse quidem urticule plurimum rubent, et non sunt erbe neque pisces, set est quedam specialis materia rei, que, dum cruda est, continet venenum; unde, plusquam tapsia, carnes tumefacit humanas. Verum, quia huiusmodi victualia non erant bonorum humorum generativa, idcirco pallebant facies universorum, et vix se poterant de loco movere, nisi cum properabant ad bella. Erant enim plurimi taliter fame oppressi, quod vix usque ad introitum belli scutum portabant, et tamen ita persistebant bellando, quod etiam obsessores omnimode mirabantur. Parvuli petiebant panem, et licet esset qui frangeret eis, non reperiebatur aliquid ad frangendum. Lacrimabantur matres infantium, quia defecerat sanguis secundo calore decoctus, lac videlicet quo lactentes pueri nutriuntar; unde cum infans lac sugere conabatur, magmillam quasi aridam reperiebat, pro quo in lacrimas prorumpebat diuturnas, quia non poterat percipere nutrimentum. Profecto cum quedam lactarent pueros, moriebantur, et defunctis matribus magmillis iterum pueri adherebant, sicque reperiebantur mortui iuxta cadavera matrum.

[13] Nam cum quedam nobilis mulier lactentem deferret in brachiis puerum, quemdam, iuxta portam civitatis, reperit balistam, qui pre fame nimia consternatus iacebat, nec poterat trahere cordam. Illa vero ipsum continuo vocavit, interrogando cur sic consternatus faceret. Ipse autem respondit, se fame penitus esse consumptum. Ista quippe dixit: "Iam·quindecim dierum spatium eat elapsum, quod non comedi nisi coria cocta: unde lac pro puero vix possum habere. Verumtamen, si vis, ore summitatem apprehendas magmille, et si aliquid attrahere potes, animam refocilla." Cum autem elevasset oculos, et vidisset quod esset nobilis domino, non cum parvo pudore surrexit, et apprehendens baleam, quattuor de obsessoribus in mora modici temporis interfecit. Sic enim maritate, virgines·et vidue bellatores assidue ortabantur, ut virilem viderentur animum habere. Verumtamen in tantum iam excreverat fames, quod nichil fere inveniebatur ad comedendum. Unde plurimi pactum facere conabantur; de nuntiis equidem securitatem habere non poterant, et quid facere de exercita possent, penitus ignorabant. Eadem siquidem hora domine civitatis in contioniem venerunt, offerendo se ipsas et dicendo: "Numquid asinorum cames·sunt saporosiores nostris ad edendum? Comedite igitur nos vel proicite in mare, quia minus malum credimus esse mori, quam in illorum pervenire potestatem, qui furorem pro lege habent, et quibus presunt, nolunt vel nesciunt indulgere." O admiranda constantia mulierum, et inaudita promissio ab antiquis! Nam, cum sit rara virtus, et avis rara in terra, pollicitum ammirabile, omnique ammiratione dignum, repertum est in fragile et mobili sexu. Filie Ierusalem, cum obsideretur civitas a Tito et Vespasiano, coxerunt filios suos, et partem commederunt, partemque servaverunt. Iste autem e contrario sponte se obtulerunt ad edendum, cupientes viros et civitatem morte propria liberare. Profecto a veridicis intellexi relatoribus, quod, cum quedam mulier vidua duos haberet filios et videret eos acriter bellari, conspiravit eo quod ea die nichil comederant neque habere poterat quid eis conferret. Tunc domum est absque dilatione reversa, et latenter fecit sibi venam sinistri brachii cum flebotomo aperiri, et abstractum sanguinem coxit cum speciebus, sicque contulit filiis ad edendum. Fuerunt igitur mulieres Anchonitane imitatrices matris Iohannis Ircini, de qua legitur in Veteri Testamento. Illa quippe, dum captive teneretur cum duobus filiis suis a Tolomeo, qui maritum eius Simonem et duos filios sub proditione interfecerat, iussit filio suo Iohanni, qui Tolomeum ipsum obsidebat, ut eam et fratres interficeret cum machine, ne illius scelus relinqueretur inultum. Illam namque ac filios eius Tolomeus super menia posuerat, ut Iohannes Yrcanus murum non frangeret civitatis.

[14] Ad hec surrexit imperatoris Constantinopolitani legatus, qui Constantias vocabatur; cuius causa dicebatur esse civitas obsessa. Imperabat enim tunc in urbe Constantinopolitan serenissimus Hemanuel, qui miserat istum in Italiam, ut compararet quasdam civitates et bona civium, et eisdem postmodum suo nomine omnia redderet in feudum. Hic siquidem plurimum timebat ne illum Anchonitani traderent in manibus cancellarii, quoniam pro ipso venerat, et aliud a civibus non querebat; quod facere penitus renuerunt. Unde commendanda, immo plurimum extollenda est Anchonitanorum liberalitas, et maxime cum in necessitatibus nemo consueverit existere liberalis. Erat enim vir sapiens, discretus, eloquens, et curialitate multimode redimitus; pro quibus maximam in eiusdem imperatoris curia dignitatem habebat, de qua protosevasto dicebatur, (nec erat ita magnus princeps in curia post logothetam). Hic enim infinitam expendit pecuniam pro sua et civitatis liberatione, et in omnibus maximum prestitit patrocinium Anchonitanis. (Nam quicquid, occasione obsidionis, ante vel postea expenderat, usque ad novissimum quadrantem restituit universis). Surrexit hic et alta voce clamavit Pantochir, id est, salvantem omnia, addendo eleyson et quedam greca vocabula, que huic non sunt libro inserenda, quoniam latinis non debemus apponere grecum. Finita siquidem, secundum Grecoram morem, Dominica invocatione, hoc modo populum alloquitur Anchonitanum:

[15] "Si polite non peroravero, parcat mihi universitas vestra, quoniam inter Grecos nutritus verbis non valeo integraliter exprimere latinis quod homo interior ymaginarie preconcepit. Multa siquidem ad utilitatem vestram referre proposueram, que plectro nequeo lingue formare; quia dum vocis mee prolatione reverberatur aer, vox resonat semiplena, unde non possum animi exprimere affectum, neque vobis, ut desidero, complacere. Humili vos igitur prece deposco ut non simplicem verborum positionem, sed proferentis consideretis affectum, quoniam ex sermone simplici medullatus multotiens percipitur intellectum. Nec est curandum si arbor fuerit tortuosa, dummodo saporiferum conferat fructum. De spineto quidem rosa colligitur (sed ulmus omni tempore constat infructuosa). Inter Grecos namque habet mandragora vires sed apud quosdam Latinos mel est veneno permixtum. Greci barbas deferunt, ut se viros esse meminerint, Latini suas abradunt, ut quamdam assumant speciem iuventutis. Abrasis barbis, iuvenantur plurimi. Utinam senectus in moribus consistat! Set Grecum non facit barba virum, neque Latinum abrasio naturaliter iuvenari. Recessit estas, et in fine consistitis attumpni. Yemps venit, et tonitrua comparuere. Cadunt grandines et tempestates, quas vos timere non oportet, quoniam estis in domibus, quas patres vestri antiquitus construxere. Set licet latrent canes ad lunam, adhuc est leena in angulo; et si viri esse volueritis, private oppinione recedent. Vasa figuli probat fornax, et viros probos immensitas tribulationum. Aurum purgatum ponitur in coronis, et dum resplendet in clippeis, facies exilarat; set eruginosum creditur esse falsum. Venerunt alienigene, vinum novum in utres veteres mittentes; set, licet sit plane ingressus, mordebit tamen in novissimo ut coluber, quoniam nullum vitium ebrietas excusat. Serpens comparuit nocturnalis, habens in capite cristam; cantat ut gallus, dulcedinem portat in ore, et sicut scorpio fundit cum cauda venenum. A fructu cognosco arborem, et opera per effectum. Quis umquam audivit lupi naturam, et gestus vulpis quis consideravit? Lupus rapit, vulpis decipit, et vermis araneus telam orditur et tendit. Set quid, si hec tria in unum convenient, et in eodem omnia reperiantur? Canis famelicus appetit ossa; set caninus non remittitur appetitus, nisi caput revolverit in intestinis. Petit partem ut habeat totum, et cum totum habet, credit habere nichil; quia semper agitat caudam, unde intelligitur petere quod non habet. Dum lupus iret ad caulas, nigram induit cucullam, et in compatres asinum et arietem conquisivit, unde ipsos et eorumdem propaginem in proprio sanguine baptizavit. (Recordemini tamdem beneficiorum potentio, sublimis, excelsi Emmanuelis Imperatoris, qui faciet in capite omnium platearum vestrarum currere flumen aureum, de cuius fluentis potu replebimini divitiarum. Et licet sitis velut nautae, qui, temone perdito, undatum concursibus agitantur, habetis adhuc temones in manibus, in quibus principaliter navis regimina consistunt. Unde cum Spartanis bonae spei ponatis anchoram constantiae fortioris, donec mare tribulationum in bonaciam convertatur; quia, si contigerit vos circa inimicorum litora pati nauftagium, semper a patria exulabitis, et si vestrum aliqui vellent ibi aliquo tempore commorari, oportet eos secundum spoliantium arbitrium consedere.) Verbis ergo mollibus credere nolite, set substinete modicum et expectate paulisper; quoniam in proximo diem videbitis desideratum, et cantabitis canticum novum, canticum letitie, iocunditatis et exultationis in terra propria et aliena; et cum vestri nominis atque constantie fama resonabit ubique terrarum, benedicetur nomen vestrum ex generatione in generationem."

[16] Complacuit oratio Greci, et multam receperunt cives ex ipsius audaciam, unde firmiter proposuerunt eius voluntati et consiliis parere. Sed vix orationem perfinierat, quando legatorum nuntii civitatem latenter intrarunt, ferentes litteras, in quibus continebatur ut securiter consisterent omnes, quoniam paratus erat exercitus ingens pro eorum liberatione. Cancellarius vero, sicut subdola vulpia, excogitavit qualiter Anchonitanos decipere posset. Fecit quippe fieri ex parte legatorum litteras falsas, et Anchonitanis per quendam nuntium apportari. Litterarum siquidem tenor talis erat:

[17] "A gemitu et inenarrabili dolore stilus noster initium sumit, et narrationis nostre series progreditur a carmine doloris, quia dum pro liberatione vestra faceremus exercitum congregari, aurum quod portaveramus ammisimus, et Lombardi non audent nobis prebere auxilium pro imperatoris timore. Comitissa namque de Brettinoro suum violavit promissum, quia timet exercitum, quem nuper imperator cancellario mittit. Unde vobis firmiter consulimus, ut antequam hec presentiat cancellarius, cum eo qualitercumque componatis, quoniam a nobis non potestis de cetero aliquod suffragium prestolari."

[18] Anchonitani vero, videntes has litteras, ceperunt dubitare plurimum, et ignorabant quid facere deberent. Verumtamen priores nuntii iuramento firmabant, hec esse penitus falsa, et constantissime perhibebant testimonium veritati. Grecus vero, hec audiens, cepit aliquantulum subridere, et apprehendes manu dextra barbam, coram omnibus dixit: "Frustra rete iacitur ante oculos pennatorum. Non enim sumus strutiones, quo suos absque causa deserunt nidos. Non sumus etiam musce morientes, ut taliter suavitatem perdamus unguenti; neque ranunculi, qui pro quolibet strepitu refugiunt in aquam. Set merito posset nostre supersedere derisioni cancellarius, si nos hoc problemate superaret, et duceret ad inconveniens per silogismum cognite figure; sed, antecedenti destructo, modica vel nulla est habitudo localis, et vis inferentie annulatur."

[19] Elapsis postmodum paucis diebus, ecce Vilglielmus Marcheselli et comitissa de Brettinoro cum ingenti exercitu comparuerunt, habentes vexillum aureum in acie prima. Fecerant quippe duodecim catervas militum, et in quolibet ducentos posuerant preelectos: vulgares vero milites et populus vix poterant pre multitudine numerari. Castrametati sunt autem in quedam monte non longe ab exercitu cancellarii, quia inclinata erat iam dies, unde prelium incipere nequibant. (Sed nocte superveniente, iussit Guillielmus quod universi milites et scutiferi candelas propere accenderent, et quisque duas vel plures super lanceam poneret, ut exercitus cancellarii terreretur. Quod quilibet facere studuit sine mora. Unde singuli exploratores, qui ab eodem fuerant cancellario studiose transmissi, de circapositis montibus innumerabilia luminaria respicientes, ad ipsum continuo redierunt, referendo firmiter de magnitudine supervenientis exercitus, quae veritatem excedere proculdubio videbantur. Est enim generalis mortalium consuetudo in rebus maximas hyperbolice loqui; et in repentina mutatione rerum lingua non parcit conscientiae, sed labitur facile in mendacium, quia fluxibilis et derecta est voluntati. Cancellarius autem, haec audiens, aliquantulum retrocessit et cum suis hominibus se reposuit in quodam monte munitissimo prae timore.) Tunc Gilglielmus, ascendens in eminentiorem locum, precepit ut omnes militum peditumque cohortes convenirent propere ad audiendum, et cepit in hunc modum coram omnibus perorare:

[20] "Ordo rerum exigit et instantis periculi necessitas requirit, ut pro comuni utilitate aliqua in medio vestrum referam, et ea dicere non postponam, que ad comune videbo commodum pertinere. Cum nuper Ferrarie consisterem, et delictis temporalibus secundum patrie consuetudinem potirer, plurimis referentibus intellexi, quod cancellarius et Veneti civitatem Anchonam obsidebant, eam absque causa rationabili destruere cupientes. Que, licet meum animum plurimum commo[mo]verent, me tamen a quiete minime removerunt, nisi cum cives et civitatis dominas tanta intellexi penuria laborare, quod equorum carnes et marcida intestina loco cibariorum desiderabilium commedebant. Ad hoc quod iudicium valerent evadere destructionis, excogitavi continuo summam esse virtutem consimilia gravamina patientibus pro tuenda libertate favorem et patrocinium exhibere. Dignum siquidem est et rationi consentaneum suffragari virtuosis, ut de virtute in virtutem ascendant. Unde postquam Anchonitanorum nuntios vidi, sponte me illis obtuli ad serviendum, quia fama preambula sic me animaverat, quod eis meum obsequium denegare nequibam. Est enim fama celebris, res persuasibilis, et animositatis inductive; et multotiens non minus persuadet fama quam factum. Acessi ergo prius ad speculum dominarum, comittissam de Bretinoro, que hic est cum unico filio et magnificis viris de comitatu suo, rogans eam ut Anchonitanis dignaretur misericorditer subvenire. At ipsa liberaliter promisit et, prout corporeis oculis videre potestis, promissum liberalius conservavit. Venistis postmodum non tantum ad persuasionem meam, quantum probitate animorum, et causa conquirendi nomen perpetuum, o (e)gregii viri Lombardie atque Romaniole, ut vestram ostendatis in necessitate virtutem. Ceterum non traxit aliquos vestrum metus vel cupiditas que mortalium sollicitant animos, sed ut vestras vires exerceatis in tempore oportuno. Ego vero propria et aliena in integrum obligavi, et solummodo michi supersunt animus et corpus; sed hec ipsa, que michi de multis relicta sunt, pro Anchonitanorum cupio exponere liberatione. Profecto qui se ipsum et sua exhibet, ultra non relinquitur ad exhibendum. Preterea scire debetis qui sunt, contra quos arma movemus. Qui sint ignoratur, quia non est certum relativum substantie, cum de omnibus mundi partibus sola necessitatis causa convenerint ad vivendum, et non considerant quem secuntur, sed quid consequi possunt. Omnes enim homines sunt inimici eorum, et presertim illi a quibus valent pecuniam extorquere. Et licet plurimi eorum sint filii nobilium, in hoc se maxime denobilitarunt, quod raptorum catervis cupiunt aggregari. Numquam enim fuit adeo approbata nobilitas, quam pravorum consortium non denigret. Archiepiscopus autem cum talibus clericis sua celebrat officia, qui mentiri et furari noverunt, et rapere appetunt aliena. Sed quantum sit pudor cuilibet militi sub clericali militare vexillo, vix verbis exprimi posset. Legitur enim, et in perpetua memoria retinebitur, de gloria militum Alexandri Macedonia, et maximorum principum; set clericorum gesta circa predicationes et ecclesiastica officia continentur. Laus enim sic debet unicuique ordini attribui, ut quod unius est, alteri minime conferatur. Non sunt ergo milites qui sub eo militant, sed raptores: unde non auderent nos exspectare in bello, sed fugient a facie nostra tamquam milvi a facie aquilarum. Sed si forte inebriati presumptione vel stultitia nos prestolari auderunt, ipsorum corpora escas volatilibus celi tradamus, et supponamus omnes tanto ludibrio, quod ubique terrarum universi raptores et malefici contremiscant."

[21] Animavit autem oratio Wilglielmi Marcheselli milites et pedites universos. Unde sic alta voce omnes clamaverunt "fiat", quod totus exercitus cancellarii exterruit, et cives cum ingenti tripudio in exultationis et iocunditatis voces continuo proruperunt, verba non parum ignominiosa cancellario et obsessoribus proponendo.

[22] Surrexit postmodum comitissa de Brettinoro, que Aldruda vocabatur, pollens nobilitate nature, quia originem contraxerat in Urbe de nobile prosapia Fraiapanum. Curialitatis et largitionis titulis decorabatur, quia manus eius omnibus exstitit liberalis. Specie quippe ac forma corporis ita inter dominas radiabat, sicut, appropinquante aurora, pre ceteris stella matutina relucet. Erat enim vidua et animosa plurimum, pro quibus poterat similari Iudith, que Olofernem interfecit et populum israeliticum liberavit. Ita siquidem taliter alloquitur universos:

[23] "Favoris et gratie celestis robore premunita, preter generalem consuetudinem feminarum, inter vos perorare disposui, credens quod, licet oratio mea verborum non rediet venustate necque phylosophycis prefationibus picturetur, erit tamen vobis ipsius exortatio fructuosa: quia sepe accidere consuevit, quod sermo simplex animos roborat auditorum, et apparata eloquentia demulcet aures exteriores. Non traxit me huc affectio dominandi, non aliquo temporalium ambitio, non exactio rerum alienarum; quia post mariti mei decessum, licet merens, toti comitatui dominor sine contradictione. Castellis namque, burgis, villis et possessionibus taliter abundo, quod vix propria valeo custodire. Profecto illorum solet esse consuetudo velle rapere aliena, quibus est curta suppellex et facultates proprie non suppetunt ad vivendum. Induxit me igitur miserabilis afflictio civium Anchonitanorum, et lacrimose dominarum preces, que, ultra quam dici possit, in obsidentium potestatem venire trepidant, quoniam earum corpora ludibrio supponerent sempiterno. Nam dampnabilis raptorum caterva ducitur arbitrio ceco, nec parcit alicui, dum adest possibilitas delinquendi. Materiam facti omnes et singuli novistis, unde me non oportet singula specificare. Ad succurrendum igitur consumptis fame, diuturnis bellis oppressis, in omni labore atque periculo positis, veni ego cum unico filio meo in pupillari etate relicta; qui, licet puer sit et pupillus, altitudinis tamen paterne recordans, animositatem iam gerit in auxiliis et protectionibus amicorum. Venistis et vos, o milites Lombardie atque Romaniole, qui tam armorum strenuitate, quam sinceritate fidei multimode refulgetis. Est enim ductor et preambulus vester Wilglielmus Marcheselli, qui sola liberalitatis causa omnes possessiones suas, amicorum ac fidelium bona, pro liberatione civitatis anchonitane pigneri obligavit. Ob quam causam quibus eum laudibus extollam ignoro, quia non sufficit lingua carnis interioris hominis exprimere voluntatem. Sic enim eum facere decebat, quia tunc efficitur aliquis virtuosus, quando virtutem animi temporalibus anteponit. Ceterum in supereminenti negotio hactenus floruistis, faciendo transitum per fauces et territoria inimicorum . Sed nunc tempus est producendi fructum et exercendi vires, quia materia virtutis adest. Pollere multotiens videtur arbor frondibus et flore, sed tota circumstantium intentio per finem fructus consequi prestolatur. Omnis quippe dilatio sit procul, que multorum sepe facit animos pigritari. Et induatis vos arma summo diluculo, ut cum sole oriatur vobis victoria, quam strenuitati vestre promisit Altissimus, pro cuius amore nitimini anchonitanum populum liberare. Sit, queso, vobis mea exortatio salutifera, et visio formosarum virginum que, mecum sunt iocundatio fructuosa, quoniam non solum propter visionem, sed etiam per momentaneam recordationem dominarum arbitraria consueverunt facere milites torniamenta, in quibus ad osten(ta)tionem suarum virium bella crudelissima exercent. Quanto magis ergo vos, qui, propter hoc factum, nomen perpetuum acquirendo, adipiscemini gratiam universorum, laborare debetis ad victoriam consequendam! Non parcat igitur manus vestra rebellibus, sed vestri mucrones laventur in sanguine resistentium, quia non debet illis indulgentia exhiberi, qui non recordarentur venie, si tempus occurre(re)t delinquendi."

[24] Fecit namque oratio comitisse universes militum cohortes tanquam lilium reflorere. Unde omnes in iocunditatis et exultationis voces unanimiter proruperunt, cum tubis et timpanis choreas amenissimas facientes. Muliebria enim conditio viris facile persuadet, quoniam ab initio fuit illa persuasio naturalis.

[25] Cancellarius autem, videns quod istis resistere nequibat, arma sub occasione faciendi prelium a Venetis mutuo recipit, noctuque cum suis omnibus, eis inrequisitia, aufugit; et Veneti, a cancellario delusi, recesserunt, sicque fuit civitas ab obsidione mirabiliter liberata. Stetit autem tamdiu ibi exercitus, quousque illi Marchiani, qui Anchonitanos diligebant, horrea civitatis frumento et leguminibus repleverunt. Postmodum autem iuvenes et virgines, senes cum iunioribus anchonitane civitatis Wilgilelmo et comitisse obviam cum ingenti gaudio venerunt, larga et magnifica dona eis unanimiter offerentes. Comitissa postea, cum exercitu revertens, plurimos in via reperit inimicos, quos bellando magnifice superavit; sicque rediit ad propria cum triumpho.

[26] Wilglielmas vero Marcheselli Constantinopolim ivit, ubi tanquam princeps potentissimus est receptus. Resedit enim in dextro latere imperatoris, et in imperiali palatio, donec in curia esse voluit, honorifice permansit. Honoraverunt eum archontes et archontisse, et tam pusilli quam magni cives urbis Constantinopolitane. In suo recessu aurea vasa et argentea ei largitus est imperator, et insuper tot aureos sibi fecit liberaliter exhiberi, de quibus omnia, que pro facto Anchonitanorum obligaverat, a debitorum vinculo exsolvit. Insuper donavit ei vestes imperiales, que auro et lapidibus pretiosis erant undique interserte. Dedit sibi equos, papilionem, aureumque vexillum, et quicquid ad apparatum militia pertinebat. Sicque gloria multiplici decoratus in Italiam remeavit.

[27] Post aliquot autem annos magnificus et inclitus Conradus, marchio Montisferrati, qui, regno Ierosolimitano devicto, Tirum ab obsidione Saladini nationisque barbarice liberavit, cum prefato cancellario commisit prelium iuxta Camerinum, in quo eum super quadam rupe prope arcem, que dicitur Pioragum, cepit, ipsumque non modico tempore detinuit catenis ferreis religatum. Exivit demum de carcere, et dum consuetam duceret vitam, mors eum Tusculani conclusit, et tunc illum penituit de commissis, cum non potuit amplius lascivire.

[28] Obsessa fuit anchonitana civitas anno dominice .MCLXX. secundo. Elapsis postmodum aliquot annorum curriculis, post mortem videlicet imperatoris Henrici, qui regnum Sicilie obtinuit, convenerunt Auximani cum Firmanis et Fanenses cum Esinatibus, molientes anchonitanos cives, propter invidiam, guerris continuis lacessire. Invidia enim est aliene felicitatis aculeus, qui sola invidentium precordialia pungit. Et licet tante multitudine viriliter resisterent, plenariam tamen per alicuius vel aliquorum industriam non poterant victoriam adipisci. Unde, comunicato consilio, Ugolinum Gosie, nobilem bononiensem civem, in dominum elegerunt; in quem nature dotes universe confluxerant, quoniam forma corporis et morum nobilitate multimode prepollebat. Erat enim iustitie atque imperatoris miles, pro quibus obtinebat insignia dupplicis honoria. In eo siquidem imperatoria maiestas armabatur legibus armisque decorabatur, quod raro in iuris peritis accidere consuevit. Et licet ex ipsius nobili prosapia multi commendabiles extiterint, eius tamen avus Martinus Gosia non est sub silentio relinquendus qui dictus est copia legum, cuius oppinio erat libertatem non posse ab aliquo exhiberi, sed detegi a quodam velamine servitutis; unde precipuus libertatis patronus potuit nuncupari. Ab ipso quidem Wilglielmus, pater istius, traxit originem, qui propter legum scientiam et alia nature dona inter iuris peritos velud speculum renitebat, et in aula imperiali pre cunctis Italie civibus honorari promeruit, et ab imperatore Federico specialis dilectionis privilegio communiri. Miserunt namque cives Anchonitani legatos Bononiam, qui prefatum Ugolinum Anchonam ducere properarent. Cum autem quod eis iniunctum fuerat prosequi studerent, Bononienses et omnes Romanielos inter Faventiam et Forlivium in exercitu repererunt, ubi etim, facta celebri contione, sollempniter petivere. Qui dum a potestate Bononiensium et ab universitate militum ac totius populi, ut dominium reciperet, cogeretur, in ipsa contione commendabiliter peroravit, probando rethoricis argumentis quod alicuius civitatis offitium vel dominium recipere non debebat. Cuius orationem tunc, ipso referente, audivi; unde illam huic operi conscribere procuravi. Orationis vero tenor hic fuit:

[29] "Licet de generali consuetudine procedere videatur, quod in sue orationis principio quilibet ab auditoribus audientiam querant, michi tamen videtur posse absque dicentium preiuditio taceri, quoniam expresse videtur audientiam postulare qui se preparat ad dicendum, et expressius, cum dicere incipit quod peroptat. Verum quia non est facile consuetudini refragari, audiri, sicut moris est, postulo, et intelligi propensius concupisco, quoniam qui lauditur et non intelligitur, domum hedificat super arenam, et albedinem in Ethiope contemplatur. Audiri tamen deposco attentius, quia non sepe consuevi surgere in contionibus locuturus. Tirones enim, quamquam sint animosi plurimum, premum et secundum congressum prelii verentur, et qui navigare incipiunt, undas minimas pertimescunt. Vos igitur supplici prece deposco, ut audire velitis et intelligere que vestre magnitudini a parvitate mea breviter proponentur. Scitis equidem, quod meorum antecessorum fama ubique terrarum, propter scientic magnitudinem, celebris extitit et festiva. Remansi tandem sicut rivulus a fontibus progrediens, ob quam causam de propriis et alienis multa michi negotia superincumbunt. Preterea suscepi nuper militie cingulum, unde provectioribus adhuc subesse debeo et non civitati alicui potestari. Nam in illo qui preficitur debet esse perfecta etas, morum honestas et sapientia comprobata; sed iuvenilis conditio flexibilis est non modicum et procliva, nec inest ei tanta gravitas quod excedentium levitatem reprimere queat. Est et alia necessaria ratio, que me ab hoc proposito retrahit; nec potest aliquis rationabiliter contravenire. Militavi siquidem sub senatoribus sapientie, iuris videlicet peritis, addiscendo iura civilia ut patrum vestigia imitarer; et nondum elapso unius anni spatio, promerui de ipsorum beneplacito et assensu in cathedra residere, ac illorum consortio aggregari, qui sunt candelabra lucentia, et quorum scientia mundus regitur et illustratur; unde non decet me studium relinquere inchoatum; videtur enim quodlibet principium esse frivolum et ineptum, nisi per incipientis ministerium finem congruum sortiatur. Ceterum firmiter scio et toti est Italie manifestum quod anchonitana civitas potens est plurimum et famosa, et ipsius vires tam in mari quam terra latius protenduntur. Sed si urbis dominium hoc tempore michi daretur, absque sociorum licentia, quos iura doceo, quibus iure teneor, presum et subsum, recipere non auderem. Bononiam igitur, auxiliante Domino, revertar, ipsorumque voluntati amicabiliter parebo, et procedam in hiis et aliis, prout michi consulere dignabuntur."

[30] Finita siquidem oratione, vulgus clamavit altius: "fiat, fiat", et quod dictum fuerat commendabat. Ille vero postmodum Bononiam rediit: sicque impetrata licentia sotiorum venit Anchonam, ubi vires animi atque corporis exercuit, sicut res eo tempore postulabat. Nam in principio sui adventus Firmanos a Sancto Elpidio cum paucis militibus removit, et Auximani emuli Anchonitanorum per ipsius industriam plurima incommoda sustinuere, quoniam castrum quod dicebatur Podium ammiserunt, in quo captus est nobilis Paulus de Lamarina, eiusdem castri dominus et possessor. Et cum postea congregassent exercitum, de campo fugere, sicque dupplicis pudoris infamia sunt respersi. Quod Firmani firmiter sciunt, quia cum eos prefatus Ugolinus Gosie iterum a Sancto Elpidio paucorum militum suffragio fugavit, iuxta ipsorum civitatem poni fecit anchonitanum vexillum; ubi paulo post prelium fuit inceptum; in quo ita viriliter pugnavit, quod omnes et singuli mirabantur. Gessit enim taliter ductoris et bellantis officium. quod paucitas multitudinem superavit, sicque Anchonam rediit, gloria triumphali refulgens.

[31] Eius denique laudibus valerem diutius remorari; set placeat universis competens brevitas que dulciter auribus consonat, et suscipiat Anchona favorabile munus, quod sibi a Boncompagno amicabiliter exhibetur, cui Florentia contulit initium et Bononia celebre incrementum.


Additional Materials on the Liber de obsidione Ancone
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999