Oliva 17 
Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

[17.] ALIVD EXORDIVM AD IDEM ET DOCTRINA VARIATION<VM>

[17.1] "Prudentes et electas a Deo uirgines, que spretis|[25ra] maritalibus connubiis et deliciis temporalibus obuiam sponso accensis lampadibus ueniunt, tanto sollicitius nos oportet nostro communire presidio, quanto in amorem sui conditoris dignoscuntur feruentius inardere."193
rubr. om. PT absit MC       rudentes M (rubricator om. p)       que om. C      cunnubiis C       ueniunt: uenerunt C       solicitius PTC       communire: munire C
[17.2] Nam et hec exordia posset ponere papa, porro exordia et quelibet dictamina in genere suo sunt ita interserta,194 quod in paruo augmento et diminutione possunt pro quolibet poni, si dictator naturas et proprietates nouerit dictionum.
posset-exordia om. M per homoioteleuton       et om. C       interserta: inserta C       si: sed C
[17.3] Illud ergo exordium, quod pro papa superius ponitur generale, uidelicet "In apostolatus cathedra",195 posset in priuilegiis patriarcharum et archiepiscoporum et episcoporum decentissime poni et esset pro eis similiter generale, si hoc modo uariaretur: Vbi enim dicitur "in apostolatus cathedra" dicatur "in patriarchali sede" pro patriarcha, "in archiepiscopali" pro archiepiscopo, "in episcopali" pro episcopo.
quod: quo V       patriarcharum et: et om. C
[17.4] Profecto istis non est licitum dicere "apostolatus" aut "cathedra", quoniam apostolica proprietas tantum modo pape inest, quia est uicarius|[74rb] apostolorum et precipue Petri, cui date fuerunt claues regni celestis. "Cathedra" pro istis poni non potest, quia soli pape conuenit in cathedra residere,196 ex eo quod solus Petrus in cathedra resedit. Nec credo, quod liceat hoc dicere patriarche Antiocheno, licet in Antiochia Petrus fuerit cathedratus.
tantum modo M: tummodo codd.       claues regni celestis: c.r.c. V       regni: paradisi uel praem. T       dicere hoc tr. V       Antheocea T Antiachia Vac
[17.5] Infinite sunt nam dictiones, que de sui natura strictissimam habent significationem nec possunt pro pluribus poni. Set prouidus dictator ponat ibi simile uel quandoque contrarium, quia contrariorum eadem est disciplina.197
nam: namque TC       habent: nam add. Tac
[17.6] "Sedes" enim largam habet extensionem et potest pro pluribus poni et pro papa non bene diceretur, quia papa numquam dicit "sancte Romane ecclesie sedis".
pluribus CMT: plurimis VP       ecclesie om. TC
[17.7] Queri etiam posset, cur papa semper in quolibet titulo se nominet "episcopum" et numquam in narrationis serie pro ipso ponatur proprietas "episcopale". Videretur etenim, quod ex quo se appellat "episcopum", deberet quandoque facere in subsequentibus, sicut|[25rb] episcopi faciunt de proprietatibus "episcopalibus" mentionem. Set ipse numquam in narrationibus ponit aliquod nomen ab "episcopo" deriuatum.
cur M: cum V BCPT?       serie: se nominet episcopum add. Tac       ponatur legi: ponitur MV       B? C? PT?       episcopale: episcopalis C       etenim: etiam C enim T       episcopi: ipsi T       narrationibus: narratione C
[17.8] Item posset queri, cum a cunctis mortalibus uulgo appelletur "papa",198 quare non dicat aliquo tempore in suis tractatibus aliquid de "papatu"199 et nominat se in suo titulo "episcopum", cum a nullo "episcopus" uocetur? Nam omnes, qui de ipso in suis tractatibus faciunt mentionem, semper dicunt aut "dominus papa" uel "domini pape" uel "papa" simpliciter, secundum quod per casus potest uariari.
Item: praem. B signum paragraphi       appellaretur V       mentionem: omnes add. B       aut om. B       uel domini pape tr. V post simpliciter
[17.9] Et hoc numquam de aliis dignitatibus contingit, quia "imperator" et "imperatorem" se nominat et in narrationis serie frequentissime dicit "imperii" et "pro imperio", secundum quod per casus potest uariari. Et sic dicitur de uniuersis dignitatibus preterquam de papatu.
hoc CVB: hic MPT       quia: et B       imperator et: imperator C om. PT       pro om. B       per om. B       Et sic: sicut C
[17.10] Ad hoc ita respondeo et dico, quod illi questioni nemo satisfacere potest. Querenti autem bene, si dicatur solam consuetudinem esse in causa. Et est notandum, quod quandoque potest aliquis satisfacere querenti et non questioni et quandoque questioni et non querenti.200
potest: possit B       si dicatur: sic dicat B       causa C: ca~ MVPTB       potest tr. B post satisfacere       et: pro add. Vac
[17.11] Preterea quicquid in superiori exordio201 continetur, posset pro istis decentissime poni, si remoueatur, quod supradictum est et quod inferius dicam.
Preterea--(infra 17.14) iste quatuor: Vel etiam sic B       quicquid: quidque C       istis: istud V
[17.12] In eodem siquidem exordio continetur "uniuersis, qui Christianam religionemprofitentur". Nam iste quinque dictiones ex natura sui communem habent significationem, set ex positione maioritatis restringuntur ad significandum pro uno, idest pro papa.
comunem V       habent: officum add. Vac       restringitur TC
[17.13] Sic enim infinite sunt restrictiones202 et ampliationes203 significationum nec possunt umquam ab aliquo intelligi, nisi respiciatur positio facti.
possunt: possent CV       umquam: numquam V
[17.14] Ponantur ergo loco ipsarum dictionum204 iste quatuor "uniuersis nostre sollicitudini commissis", que huic positioni concordant. Et in fine remoueatur "apostolicis" et ponatur nomen proprietatis, quod a dignitate, de qua fit mentio, deriuatur, ut "patriarchalibus"|[25va] siue "archiepiscopalibus" uel "episcopalibus" et in omnibus casibus potest fieri uariatio ista.
solicitudini CP solicitudinis T       commissis:commissio PT       que huic--uariatio ista om. B       in fine: infinite VC       remoueatur C: remoueantur MVac reuocatur PT       deriuatur ut patri rep. V       uariatio: deriuatio C
[17.15] Et nota, quod dictamina omnia, quandoque per similitudinem, quandoque per equipollens, quandoque per contrarium possunt multimodis uariari. Iterum nota, quod omnis uariatio ab augmento uel diminutione originem trahit.
per om. B       dictamina omnia om. T       multimodis: multimode B       ab: aut cum B       originem: et ab illis praem. B

Top of page -- Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation
Siglorum conspectus -- Main menu


193 Cf. formula 22, Die Register Innocenz III ed. OTHMAR HAGENEDER and ANTON HAIDACHER (Graz-Cologne 1964) 1.xlvi: Prudentibus virginibus, que sub habitu religionis accensis lampadibus per opera sanctitatis iugiter se preparant ire obviam sponso, sedes apostolica debet presidium impertiri, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet aut robor, quod absit, sacre religionis infringat.

194 Cf. Rhet. Her. 4.32, 4.38.

195 Above, Oliva 7.10.

196 See NIKOLAUS GUSSONE Thron und Inthronisation des Papstes von den Anfängen bis zum 12. Jahrhundert: zur Beziehung zwischen Herrschaftszeichen und bildhaften Begriffen, Recht und Liturgie im christliche Verständnis von Wort und Wirklichkeit Bonner historische Forschungen 41 (Bonn: Roehrscheid, 1978).

197 Cf. Azo Lectura codicis 4.10.5: ait Aristoteles, contrariorum eandem esse disciplinam (Sophistici elenchi 1.10 [171a 36], 1.15 [174b 37]); gl. simul intellegemus ad Inst. 1.8 pr. cited in GERHARD OTTE Dialektik und Jurisprudenz (Frankfurt 1971) 26, 210. See Boncompagnus prol. 3.22. On the rhetorical-juristic method of the quaestio, see BRUNO PARADISI "Appunti per un commento alle Quaestiones de iuris subtilitatibus" in Estudios en Homanaje a Don Claudio Sanchez Albornoz en sus 90 anos vol. III (Buenos Aires 1985) 3-58 at 4ff; see Oliva 18.25, Boncompagnus 1.18.4-5; but also Boncompagnus 1.3.3 §2, 1.21.4 §2, Rhetorica novissima 2.4.1.

198 JOHN MOORHEAD "Papa as 'bishop of Rome'" Journal of Ecclesiastical History 36 (1985) 337-350

199 Boncompagno himself only uses this term once, in a rubric to Boncompagnus 3.1.2; the adjective papalis is used three times: Boncompagnus 3.13.18, 3.20.17, 5.23.1.

200 On questions, see above, Oliva c. 10 and De amicitia 8 (Nathan ed. 51-2). This phrase appears also in Rhetorica novissima 5.6.6.6: Ego tamen questioni satisfaciam et querenti...

201 Above Oliva 7.10 (and cited above, 17.3). See also above, Oliva 7.21.

202 The term restrictio does not appear in the ancient rhetorical treatises, although Boncompagno uses it with a technical meaning here, below Oliva 18.22 (restringitur) and at Boncompagnus 5.10.28. For the medieval grammatical concept of restrictio, see L.M. DE RIJK Logica modernorum 2.617ff; for a modist treatment of restriction and amplification see Radulphus Brito Priora Analytica, I qu. 46 edited in J. PINBORG "Some Problems of Semantic Representations in Medieval Logic" in H. PARRET ed. History of Linguistic Thought and Contemporary Liguistics (Berlin 1976) 254- 278 at 272-275 [reprinted in J. PINBORG Medieval Semantics (London 1984). In general, see ALAIN DE LIBERA "On Some 12th and 13th Century Doctrines of Restriction" in Studies in Medieval Linguistic Thought dedicated to Geoffrey L. Bursill-Hall (Amsterdam 1980) edd. KONRAD KOERNER, HANS-J. NIEDEREHE and R. H. ROBINS, pp. 131-143.

203 For the more normal technical term of rhetoric, amplificatio, see Rhetorica ad Herennium 2.47. However Boncompagno refers here to grammatical restriction and amplification: see previous note.

204 ie. above, Oliva 17.12.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999