Oliva 18 
Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

[18.] QVE SIGNA INCHOATIVA PRIVS PRIVILEGIORVM IN NARRATIONE PONANTVR

[18.1] Signa namque narrationum, que post istorum exordia secuntur, sunt uel esse possunt, que superius ponuntur,205 uidelicet "hinc est" uel "inde est" aut "proinde" aut consimilia, si poterunt inueniri.
rubr. om. PTB absit MC       igna M (rubric. om. s) Si ergo PT       istorum om. V       secuntur: ponuntur V       possunt esse tr. B       aut--consimilia om. B
[18.2] Set distinguendum est, quomodo post illa signa in narrationibus sit procedendum. Scio siquidem ex generali esse consuetudine, quod uocatiui post ista signa in omnibus fere priuilegiis ponuntur, ut "hinc est uenerabilis frater" uel "dilecte filii" uel "dilecti filii". Post uocatiuos autem fieri potest processus, secundum quod superius dicitur in pape narratione, mutatis his, que mutare docebo.
illa: ista CB       ista: ipsa C       fere in omnibus tr. C       est om. C B       uel dilectii filii om. CB       potest fieri tr. B       mutare docebo: mutari debent B
[18.3] Set primo distinguendum est, quis predictorum|[74va] priuilegium concedat.
Set primo--uocabulis nominabit (infra 18.11) om. B
[18.4] Vnde sciendum est, quod quidam patriarche habent archiepiscopos et episcopos sub se sicut Ierosolimitanus et Constantinopolitanus. Et quidam non sicut Aquilegensis et Gradensis. Verumtamen Gradensis dicit, quod archiepiscopus Iadrensis ei subest.206
Aquilegensis: Equilegensis T       Gradensis: Grandensis V       dicit: dicitur C       Iadrensis: Gradiensis PT Giadrensis V
[18.5] Archiepiscopus enim Pisanus habet quosdam archiepiscopos sub se in Sardinia iure legationis207 et non metropolitanus. Vnde appellat se primatem, quia non liceret ei nec alicui se in titulis uocare primatem, nisi sub se archiepiscopos haberet sub aliqua specie iuris, quicquid tamen sit.208
in--metropolitanus om. C       metropolitanus: metropolitanatus M       appellat: appellet V
[18.6] Patriarche, qui archiepiscopos uel episcopos habent sub se, ita dicent post exordium in prima parte narrationis: "hinc est" uel "inde est" uel "proinde" siue "uenerabilis frater" aut "uenerabilis in Christo frater." Si autem contingat, quod archiepiscopus Pisanus uel|[25vb] forte alius habet archiepiscopos iure legationis sub se, tenebit eundem modum.
siue: siue est V om. M       uenerabili in Christo fratri C       habet: a praem. Vac habeat C
[18.7] Et post "frater" ita procedere debent "quod ecclesiam beate Marie, cui auctore Domino preesse dignosceris, sub beati Iohannis et nostra protectione suscipimus, statuentes etc." et procedet postea usque in finem priuilegii secundum formam priuilegiorum pape, mutatis his, que mutanda sunt conuenienter.
frater: supra C       etc.: et detur PT       in: ad C       mutatis: mutandis C       his: hiis C
[18.8] Set queri posset, ecce papa uel aliquis patriarcha siue archiepiscopus uel episcopus priuilegiat aliquam ecclesiam, que appellatur ecclesia sancte Marie, et dicit "ecclesiam sancte Marie sub beati Petri" uel "sub beati Apollinaris et nostra protectione suscipimus, statuentes..." Porro beata Maria non indiget protectione Petri, quia mater Domini est. Nec Petrus protectione indiget Appollinaris,209 quia discipulus eius fuit, et sic de multis obici posset.
appellatur: appellat C       statutentes om. C       Petrus om. T       indiget om. C
[18.9] Ad hoc breuiter dico, quia quando papa dicit "ecclesiam beate Marie sub beati Petri et nostra protectione etc.", uel aliquis patriarcha siue archiepiscopus uel episcopus dicit "ecclesiam beati Petri sub beati Apolinaris" uel alterius sancti "protectione suscipimus", non intelligitur, quod beata Maria sub protectione Petri suscipiatur, set ecclesia idest congregatio fidelium,210 que in honore beate Marie uel Petri est in tali loco sita.
et nostra protectione om. C       sub beati om. T       suscipimus--Petri om. C quasi per homioiteleuton       intelligitur: intelligi V       Petri: suscipimus ut intelligatur quod beata Maria sub protectione Petri repit. T per homioteleuton       uel--Marie (infra 18.10) om. V per homioteleuton
[18.10] Vnde papa istis, qui patriarchatus aut archiepiscopatus uel episcopatus officio funguntur, dicit "ecclesiam beate Marie, cui auctore Deo preesse dignosceris", idest "congregationem beate Marie, cui congregationi preesse dignosceris." Et quandoque inferioribus dicit "ecclesiam beate Marie" idest "congregationem beate Mariem, in qua diuino mancipati estis obsequio" et de consimilibus talis intellectus percipi debet.211
fungitur C       idest--dignosceris om. V per homioteleuton rep. T per homioteleuton       idest--Marie om. C per homioteleuton
[18.11] Postmodum, si patriarcha priuilegiat archiepiscopos, specificabit spirituales et temporales iurisdictiones ipsius et omnes et singulas propriis uocabulis nominabit.
archiepiscopos: archiepiscopus C       et omnes: et om. C       singulas: singuli T singulis P singulares C
[18.12] Set studeat dictator, ut in narrationis serie semper digniora premittat, quia in hoc plurimum consueuerunt delinquere dictatores. Nam in superiori parte libri presentis plene continetur, que sint in narrationis serie premittenda.212
Set om. B       dictator: indictator B       premitta premittit V       Nam in superiori--requirere oportet (infra 18.30) om. B       continetur: continentur PT
[18.13] Debet namque patriarcha episcopatus, quos archiepiscopo concedit, in|[26ra] priuilegiis nominare, ut "concedimus tibi et tuis successoribus Tripolensem"213 uel "Monopolitanum214 episcopatum cum omnibus pertinentiis suis" et sic nominat omnes episcopatus, quos ille archiepiscopus habet, premissis tamen quibusdam spiritualibus iurisdictionibus, si regulariter priuilegium ordinetur.
namque: enim C
[18.14] Postmodum uero nominat singulas possessiones, uidelicet castella, uillas et predia, sicut papa, quia ius recipientis ex hoc non modicum roboratur. Et licet concedendi plenam ex hoc non habeant potestatem,215 eorum tamen assensus fauorabilis est. Istum enim modum archiepiscopi et patriarche omnes in suis epistolis et aliis tenent, uariatis hiis, que uariari debent conuenienter. Episcopi uero eundem modum tenent in suis inferioribus.
habeant: habuerit C       et aliis: et om. C
[18.15] Omnes tamen dicunt intra priuilegium post generales et speciales concessiones: "saluo ecclesie iure", cui presunt. Set est sciendum, quod quando patriarcha Ierosolimitanus|[74vb] suis archiepiscopis uel episcopis, qui ei subsunt nullo mediante, priuilegium concedit, dicit "saluo iure Ierosolomitane ecclesie". Hunc etiam modum tenet de omnibus ecclesiis et hospitalibus per suum patriarchatum constitutis, que sibi subsunt nullo mediante.
infra: .I. V
[18.16] Si autem contingat, quod archiepiscoporum suorum suffraganeis aut ecclesiis uel hospitalibus, que sibi subsunt mediantibus aliis archiepiscopis uel episcopis, priuilegium faciat, episcopis dicit "saluo iure Cesariensis" uel "Tironensis ecclesie"216 uel "metropolitane sedis" aut "ecclesie".
aliis om. CPT       archiepiscopis--faciat episcopis om. MV per homioteleuton       aut: uel C
[18.17] Et similiter dicit ecclesiis et hospitalibus, que archiepiscopis subesse uidentur nullo mediante; ecclesiis uero et hospitalibus, que suffraganeis subsunt, "saluo iure diocesiani episcopi". Hunc quippe modum tenent omnes patriarche et archiepiscopi in suis suffraganeis et ecclesiis in suo patriarchatu uel archiepiscopatu constitutis.
et hospitalibus: uel hospitalibus C
[18.18] Episcopi autem dicunt omnibus, quibus priuilegia|[26rb] concedunt, "saluo iure Bononiensis" uel "Mutinensis ecclesie", ita ut quilibet ponat sue ciuitatis nomen eodem modo.
ut: quod V
[18.19] Nominatis tandem singulis, omnes ponunt iuxta finem quandam speciem excommunicationis, ut "Si qua igitur ecclesiastica secularisue persona etc.",217 uel "Siquis autem decreti" uel "constitutionis huius tenore cognito temere, quod absit, contraire temptauerit, honoris et officii sui periculum patiatur aut excommunicationis ultioni subiaceat, nisi presumptionem suam digna satisfactione correxerit."218
tandem: tamen C       igitur: ergo PT       secularisue: seculari sua PT       constitutionis: constitutione C       temptauerit: reputauerit PTC
[18.20]Hic siquidem et in superioribus posset oriri questio: "Cui prout conuenit?"

[18.21] Respondebo: Ecce, patriarcha siue archiepiscopus uel episcopus in priuilegiis dicit "ab omni persona liberam esse concedimus", et quandoque "nulli omnino homini liceat ecclesiam uestram ullomodo perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere aut aliquatenus diminuere." Et paulo post "Quicumque autem contra constitutionem istam facere presumpserit etc."219

liceat: licet V       post: plus C
[18.22] Signa enim uniuersalia sunt "omnis", "nullus" et "quicumque" et similia.220  Vnde uidetur, quod ex positione signorum uniuersalium ibi fiat inhibitio nimium generalis. Ad hoc sciendum est, quod significatio cuiuslibet signi uniuersalis tribus modis restringitur, uidelicet: positione, adiunctione et demonstratione.
nullus et: et om. TC
[18.23] Positione, ut cum aliquis patriarcha siue archiepiscopus uel episcopus suum titulum in priuilegiis uel epistolis ponit. Nam per tituli positionem restringitur significatio cuiuslibet signi uniuersalis circa illos, quibus precipere potest patriarcha siue archiepiscopus uel episcopus, qui est in titulo positus. Et sic est intelligendum secundum positionem de 'omnibus', qui aliis presunt et subsunt secundum maius et minus.221
precipere: percipere P pro opere C       secundum positionem tr. C post omnibus
[18.24] Verumtamen in positione retinent quandoque uniuersalia signa naturalem et integram significationem, ut cum ponuntur|[26va] in priuilegiis, confirmationibus et epistolis pape et imperatoris. Nam uterque potest 'omnibus' generaliter precipere uel inhibere, unus tamen in spiritualibus alter uero in temporalibus. Et tam eorum preceptum quam inhibitio generalia sunt nisi latens aut manifesta conditio apponatur.

[18.25] Positione uero cuncta uniuersalia signa restrictionem circa diuersa genera dignitatum modis innumerabilibus patiuntur. Et est hoc positio ueri et non falsi, quia non sum in falsa positione.222

Positione legi] Postmodum codd.       uero: enim C       patiuntur absit C
[18.26] Adiunctione,223 ut cum alique dictiones adiunguntur uniuersali signo in eadem clausula uel distinctione, hoc modo: "Quicumque confesserunt in mortem archiepiscopi Cantuariensis224 excomunicati sunt ipso iure." Nam omnis restrictio, que fit per dictionum adiunctionem, facile potest cognosci.
in eadem: uel C       Contuariensis C Canturiensis V
[18.27] Demonstratione,225 ut cum dicitur "Omnes isti Galilei sunt" demonstratis aliquibus et sic fit restrictione ex demonstratione innumerabilibus modis.
ut om. V
[18.28] Preterea quilibet in fine priuilegiorum facit signum, quod sui antecessores facere consueuerunt, et subscribit iuxta signum uel scribere debet, hoc modo: "Ego, .W. archiepiscopus SS." Subscribere quippe debent|[75ra] omnes patriarche, archiepiscopi et episcopi, quia papa in suis priuilegiis subscribit.
subscribitur C       .W.: .Ab. Mediolanensis C .Ab. M       SS: Sp C       debent quippe tr. V
[18.29] Cum autem patriarcha Ierosolimitanus alicui priuilegium concedit, si archiepiscopi et episcopi eius presentes fuerint, primo loco subscribere debent. Et si unus ibi fuerit, unus subscribet, et si duo uel plures eodem modo. Alioquin bene potest per subscriptionem archidiaconi uel prepositi et omnium canonicorum uel maioris partis matricis ecclesie patriarche priuilegium roborari. Quod autem dixi de patriarcha, de omnibus archiepiscopis est intelligendum.
potest: poterit C       et om. C       roborari: roborare Vac
[18.30] Verumtamen contingere posset, quod patriarche et archiepiscopi quedam concederent|[26vb] quandoque priuilegia, pro quibus consilium, assensum et subscriptionem suffraganeorum illos requirere oportet.226
concederent CPT: concedunt MV       et: discretionem add. Vac       subscriptionem: subsscriptionem V est praem. C       subffraganeorum VMac
[18.31] In episcoporum autem priuilegiis subscribit post episcopum prelatus matricis ecclesie, et postmodum canonici omnes uel in maiori parte subscribunt quandoque archipresbyteri siue plebani et etiam abbates predictorum in priuilegiis, si casu interueniente, sicut ibi presentes.
in maiori: sub maiori C ex maiori B       etiam om. B       in om. B       in predictorum tr. C
[18.32] Porro quidam patriarche et archiepiscopi habent cancellarios, sicut patriarcha Ierosolimitanus et Rauennas archiepiscopus, qui post omnium subscriptionem subscribunt hoc modo, "Datum per manum .Pe.227 sancte Rauennatis ecclesie presbyteri cardinalis, anno Dominice incarnationis .M.C.LXXXXVI. indictione .X.228 pontificatus domini .W.229 anno quinto." Eodem modo dicit cancellarius Ierosolimitani, mutatis his, que mutanda sunt conuenienter, et sic omnes cancellarii facere possunt.
Porro quidam--subscriptionem om. B       concellarios C cancelarios P canzelarios T       .Pe.: .P. PT       sancte Rauennatis: Rauennatis etc. B       ecclesie presbyteri cardinalis--tempore deferendum (infra 18.35) om. B       .M.C.LXXXX.VI. M: .M.C.LXXXVI. CV .M.CC.LXXXVI. PTvindictione--quinto om. C       canzelarius T calcellarius V       hiis C       canzelarii T cancelarii P
[18.33] Ne miretur aliquis ex eo, quod dixi "sancte Rauennatis ecclesie presbyteri cardinalis", quia ibi .XII. sunt cardinales et totidem cantores et quidam eorum sunt presbyteri et quidam non.230  Et si diaconus cardinalis esset 'diaconi cardinalis' dicere deberet.
.XII.: duodecim C       et totidem: et om. C       diaconi esset tr. M       deberet: debet V
[18.34] Illi uero, qui cancellarios aut uicecancellarios non habent, faciant consimili modo illum subscribere, qui de mandato eorum priuilegium exhibet, quia ius recipientis ex hoc non modicum roboratur.
cancelarios et uicecancelarios P canzelarios et uicecanzelarios T       qui: quee M
[18.35] In appositione siquidem sigilli quilibet secundum consuetudinem procedat, quia cuilibet approbate consuetudini est omni tempore deferendum.|[27ra]
approbate: approbare C

Top of page -- Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation
Siglorum conspectus -- Main menu


205 Above, Oliva 8b.1, 8b.6.

206 Zadar, in Croatia (Dalmatia). On 17 October 1154 pope Anastasius IV raised bishop Lampridius of Zadar to archbishop: ALFRED FELBINGER "Die Primatialprivilegien für Italien von Gregor VII bis Innocenz III (Pisa, Grado und Salerno)" ZRG kan. Abt. 37 (1951) 95-163 at 134-157.

207 See FELBINGER "Die Primatialprivilegien..." and JOHN C. MOORE "Pope Innocent III, Sardinia and the Papal State" Speculum 62 (1987) 81-101.

208 On the title of primate, see Quinque tabule salutationum 1.7, 4.7.

209 See G. ORIOLI "La Vita sancti Apolenaris di Ravenna e gli antecedenti storici dell'organizzazione ecclesiastica ravennate" Apollinaris 59 (1986) 251-67.

210 For a similar definition of ecclesia, see Placentinus Summa Codicis 1.2 (Turin 1972) 3.

211 See Boncompagnus 5.10.5 for the patron saints of several northern Italian churches.

212 Above, Oliva 8b.12-14, 8b.19-21.

213 Tripoli, suffragen of the archbishop of Tyre, was itself supposedly subject to the patriarch of Antioch, but this was contested by the patriarch of Jerusalem. See RUDOLF HIESTAND Papsturkunden für Kirchen im Heiligen Lande (Göttingen 1985) 53-54. A legal case between the archbishop of Tyre and the bishop of Tripoli is mentioned in Breviloquium 16. See WOLFGANG ANTWEILER Das Bistum Tripolis im 12. und 13. Jahrhundert: Personengeschichtliche und strukturelle Probleme (Duesseldorf: Droste, 1991).

214 Monopoli (Apulia) was permanently exempted from the archbishop of Brindisi in a privilege granted by Urban II in 1091 (IP 9.375 no. 7, JL 5446). In 1221 the emperor Frederick II attempted to persuade pope Honorius III to reattach Monopoli. This charter is printed in AUGUSTIN THEINER ed. Codex Diplomaticus Dominii Temporalis S. Sedis 1.50-51 no. 74 (Rome 1861). As in Oliva c. 52, below, this may be another case of Boncompagno foreshadowing the historical record, or this may be yet another intentional emphasis of the fictive nature of his models.

215 This passage, in combination with Oliva 8b.27, completes an idea adumbrated in the prologue (Oliva 1.8).

216 In the Oliva Boncompagno does not, as he did in the Boncompagnus, deny to the archbishop of Tyre the title of archbishop. See RUDOLF HIESTAND and HANS EBERHARD MAYER "Die Nachfolge des Patriarchen Monarchus von Jerusalem" Basler Zeitschrift für Geschichte und Altertumskunde 74 (1974) 109-130 at p. 126. See above, Oliva 8b.22, below 37.6 and GIORGIO FEDALTO La chiesa latina in Oriente vol. 1 (1981) 2.234 (1976).

217 For the spiritual sanctio, see above Oliva 8b.28 and MICHAEL TANGL Päpstlichen Kanzleiordnungen von 1200-1500 232 no. 24 (Innsbruck 1894)

218 MICHAEL TANGL Päpstlichen Kanzleiordnungen 253 no. 7. See also below, Oliva 49.4.

219 MICHAEL TANGL Päpstlichen Kanzleiordnungen 232 no. 23.

220 For the grammatical-logical analysis of syncategoricmatic terms in the twelfth century: L. M. DE RIJK Logica modernorum: a contribution to the history of early terminist logic 3 vol. (Assen, Van Gorcum, 1962) and NIES JORGEN GREEN-PEDERSON The Tradition of the Topics in the Middle Ages: the Commentaries on Aristotle's and Boethius' Topics, c. 1100-1500 (Vienna 1984).

221 For his use of this idiom elsewhere: Palma 36, De amicitia 18, Boncompagnus 6.3.5, Prologus ad Summam Codicis Azonis and below, Oliva 35.7. Cf. Cicero De inventione 1.28.41.

222 Cf. Ioh. 8.44. For nearly identical wordplay, see Boncompagnus 1.18.4-5.

223 For adiunctio as applied to verbs: Rhetorica ad Herennium 4.38; cf. also Cicero De inventione 2.171-2.172.

224 St. Thomas Becket, archbishop of Canterbury (1162-1170); he is also mentioned in Boncompagnus 3.3.4-5, 3.18.2 and 3.20.4.  There was a chapel at Bologna dedicated to St Thomas the Martyr in the Augustinian church of San Salvatore, established in 1176.  Consecrated by cardinal Hildebrand on 29 August: Italia Pontificia (1911) 5.261; supported by English students: Letters of Pope Innocent III concerning England and Wales, ed. C. R. and MARY G. CHENEY (Oxford, 1967), pp. 230-31 no. 422; cf. C. R. CHENEY "Hubert Walter and Bologna" Bulletin of Medieval Canon Law NS, 2 (1972), 82.

225 For the figure of demonstratio (description so that the subject seems to pass vividly before the eyes): Rhetorica ad Herennium 4.68 cf. also Cicero De inventione 2.13. The example may stem from an exegetical tradition on Luc. 13.2 or Acts 2.7.

226 For an argument against the majestic plural which refers to the deliberative function of the cardinals in their subscriptions, see Tractatus virtutum §46-§47.

227 Not identified. I have not been able to consult MARCO FANTUCCI Monumenti Ravennnati dei secoli di mezzo per la maggior parte inediti (Venice 1801-4) or ANTONIO TARLAZZI Appendice ai Monumenti Ravennati (Ravenna 1876).

228 The indiction should be 14.

229 Willelmus, archbishop of Ravenna (1190-1201), who also appears above, Oliva 10.8.

230 The standard exposition by CARL GERHARD FüRST Cardinalis. Prolegomena zu einer Rechtsgeschichte des römischen Kardinalskollegium (Munich 1967) 164-172, severely critizes the 1956 dissertation of ANGELO DURANTI, who later published his views in "Il collegio dei cardinali di Ravenna" in Ravennatensia IV, Atti del convegno di Ferrara (1971) (Cesena 1974) 529-618. For the origin of the Ravenna cardinalate, see G. ORIOLI "La Vita sancti Apolenaris di Ravenna e gli antecedenti storici dell'organizzazione ecclesiastica ravennate" Apollinaris 59 (1986) 251-67.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999