Oliva 34 
Table of contents -- Previous section -- Next section-- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

[34.] QVE SVNT SIGNA NARRATIONVM

[34.1] Signa narrationum sunt uel esse possunt "hinc est" uel "inde" aut "proinde" uel "notum sit ergo uniuersis imperii fidelibus" pro laicis; pro ecclesiis et religiosis locis, "Notum sit omnibus Christi et imperii fidelibus" uel "quocirca omnium Christi et imperii fidelium nouerit industria".269
rubr. om. PTC absit MB       Signa: igna MB (rubricator om. S)       est om. V       fidelibus imperii tr. V       laycis C       locis om. B       et imperii--et imperii om. PT
[34.2] Cum autem ponitur "hinc est" uel "inde est" uel "proinde",270 ita procedit uel procedere debet dictator:

[34.3] "Hinc est illustris271 rex, quod preces tuas digno fauore admittimus et tibi de libera uoluntate regnum Vngarie confirmamus, statuentes ut omnia, que a nostris predecessoribus tui per priuilegia obtinuerunt, iure possideas regali."

rex: .O. B .G. praem. V go praem. C       quod: qui C       statuentes cum littera grossa B       tui per priuilegia: tua priuilegia B
[34.4] "Et ut imperali robore cuncta permaneant firmiora, priuata et communia iura tuique regni, prouincias, ducatus atque comitatus propriis duximus uocabulis exprimendum."
cuncta firmiora permaneant tr. CB
[34.5] "Concedimus ergo tibi coronam272 et solitam coronationem, cantari ante te laudes regias,273 ocreas rubeas, omnia regalia, sceptra,274 instituere ac destituere principes, duces, marchiones, comites, proceres et omnem potestatem gladii, quam reges habere consueuerunt."
coronam: et sic de aliis add. B       et solitam--imperatorem immitari (infra 34.17) om. B       sceptra: exceptra Vac ceptra V
[34.6] "Confirmamus tibi prouincias tui regni, uidelicet Pannoniam, Dalmatiam, Croatiam, Stramecham, Ystriam, marcham Sclauonie, ducatum Strigonensem et comitatum Rauguscii atque Giadre."275
Confirmamus: Consumamus PT       Dalmaticam PT       Stramecam PT Stramecham CV       Sclauoniam PT Saluonie C       Raugusci T Raguscii C
[34.7] "Damus tibi potestatem faciendi monetas aureas et argenteas, et dandi iurisdictionem, faciendi quibuscumque placuerit in regno tuo."
Damus: etiam add. C       aureas et: et om. C
[34.8] "Volentes equidem hec omnia firmissima stabilitate consistere, iubemus, ut nulli omnino sit licitum te super hoc in aliquo molestare, saluo tamen in omnibus iure imperii Romani."|[76ra]
omnino: homini T       iure in omnibus tr. V
[34.9] "Si quis autem contra hoc facere presumpserit, banno subiaceat imperiali et mille libras auri purissimi componat, medietatem|[28vb] camere nostre et partem alteram tue curie regali."
facere: temptauerit add. PT       tue curie: camere C
[34.10] "Et ut firma et inconuulsa omnia permaneant, imperiale sigillum apponimus cum nostro signo et subscriptione, adhibitis testibus quorum nomina hec sunt."
imperialem T       apponimus: appositus C       cum om. C
[34.11] Signum siquidem imperatoris ita formatur et circumscribitur: <...>
signum om. codd. V vacat novem lin. M decem P quatuor
[34.12] Subscribunt tandem uel subscribere debent reges, qui pro tempore in curia fuerint, et postmodum patriarche, archiepiscopi et episcopi, tandem duces, marchiones et comites palatini.
fuerunt C       duces: et add. V
[34.13] Ex hiis uero et supradictis potest trahi forma dictandi priuilegia, que imperator facit pro regibus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, ducibus, comitibus palatinis, marchionibus, proceribus, ciuitatibus, castellis, burgis et uillis, dummodo uarientur ea, que uariari debent competenter.
regibus: rebus PT       marchionibus tr. C ante comitibus
[34.14] Nam et reges et omnes seculares principes, quibus priuilegia facere licet, possunt predictis exordiis et premissa narratione trahere formam dictandi priuilegia, que suis inferioribus concedunt per quendam ymaginarium descensum.
possunt: possum PT de add. C
[34.15] Porro dictandi subtilitas in permutatione ac uariatione tota consistit.
Porro: Primo C       ac: aut C
[34.16] Et est notandum, quod reges, principes, duces, marchiones et comites palatini priuilegia facere consueuerunt. Ab istis autem inferius nulli.
et om. C
[34.17] Iterum nota, quod nullus rex uel aliquis a rege inferius debet dicere in suis priuilegiis "in perpetuum", ex quo imperator non dicit.276 Sicut enim patriarche, archiepiscopi|[29ra] et episcopi papam imitantur in ponendo priuilegiorum titulos, ita principes terreni debent imperatorem imitari.
rege: regibus C       privilegiis in: in om. V       imitantur C       priuilegiorum om. C       imitarri P imatari T ymitari C
[34.18] Cum autem imperator priuilegiat monasteria, canonicas regulares et quoslibet ecclesias, hoc modo post exordium incipit: "Notum sit ergo uniuersis Christi et imperii fidelibus". Vel "quocirca", quod frequenter ponitur in priuilegiis imperatorum pro signo narrationis. Et sic ordinatur uel debet ordinari:277
imperator: papa C       quoslibet: alias B       incipit: incipi uel incipere potest narrare dictator C       ergo uniuersis: omnibus B       ergo: igitur C       Vel...quod frequenter om. B       ordinatur: ordinat V       uel debet ordinari om. B
[34.19] "Quocirca omnium Christi et imperii fidelium nouerit industria, quod Clarauallensem abbatiam omnesque suas obedientias sub imperialis dignitatis tuitione ac mundiburdio suscipimus, statuentes ut quascumque possessiones aut possessionum iura imperatorum largitione aut concessione regum et quorumlibet terrenorum principum uel aliquorum fidelium oblationibus rationabiliter possederunt uel possident aut in futurum dante Domino poterunt legitime adipisci, ecclesie memorate ac suis obedientiis atque fratribus Deo in eisdem famulantibus firma et roborata nostra imperiali auctoritate consistant."
omnium om. B       Claraualensem P Clareuallensem Claraualensium C B       mundiburdio: mundibrundio PT mundi V (vacat V sex litteras)       Statuentes CB (cum capit. litt.)       quorumlibet: quodlibet V add. imperatorum M       aliquorum: alienorum V       potuerint C       legiptime PT legittime C       menorate V       fratribus: confratribus B       roborata: robora B
[34.20] "Et ut omnia in omnimoda pace ac quiete sine aliquorum contradictione possideant, quedam duximus propriis uocabulis exprimenda. Siluam scilicet, in qua prefata consistit abbatia, et|[76rb] loca omnia, in quibus eius obedientie fundate consistunt, sibi confirmamus cum omnibus domibus, casis, terris, uineis, molendis, aquis, paludibus, piscationibus, locis cultis et incultis et omnibus, que rationabiliter possident et possiderunt."
Siluam: Silla V       scilicet om. B       consistit: consistat B       loco C       eius om. C       casis: castris B       terris: terre C       molendis aquis paludibus piscationibus: et sic de singulis B       molendis: moledis PT molendinis C
[34.21] "Volumus etiam, ut ab omnibus exactionibus terrenorum principum sit libera, ita quod alicui non liceat ab ea foderum siue albergariam aliquatenus extorquere."
exactionibus: actionibus CB expactionibus V       non liceat alicui tr. B       fodrum siue alburgariam C federam siue albergam B       extorquere aliquatenus tr. C
[34.22] "Iubemus insuper, ut obedientie|[29rb] ipsius in Italico regno constitute libere sint a ciuitatum grauaminibus, ita quod non liceat potestati siue consulibus aut alicui priuate uel communi persone cogere ipsas ad persoluendum aliquid causa muniendi ciuitatis aut hedificandi castellum uel pro receptione imperiali uel alicuius nuntii, qui pro imperio mittatur, salua per omnia iustitia imperiali."
in om. B       Ytalico C       potestati siue consulibus aut om. B       uel om. B       aliquid: ad B       muniendi: muniende T muneiende B metuendi C       hedificandi: edifficandi B       receptione: receptionem P       mittatur (mittatatur Vac): mitatur CM mutatur PT       per omnia: persona PT       imperiali iustitia tr. B
[34.23] "Quicumque ad supramemoratam abbatiam uel eius obedientias aut infra eorumdem locorum ambitum confugerit, tutus consistat et ab aliqua persona nullomodo capiatur, nisi forte pecasset in crimen lese maiestatis aut foret propter publicam falsitatem siue latrocinium proscriptus."278
Quicumque: autem add. B       confugerit: confugere PT       tutius C       ab aliqua om. C       pecasset--foret om. B quasi per homoioteleuton       foret tr. PT ante forte       proscriptus: proscriptis C
[34.24] "Precipimus etiam, ut nullus imperii fidelis, clericus uidelicet aut laicus, de hiis omnibus aliquid infringere uel minuere presumat. Si autem aliquis contra nostra statuta uenire presumpserit, imperiali banno subiaceat et .C. libras auri purissimi componat, medietatem camere nostre et alteram medietatem ecclesie iamdicte aut obedientiis suis."
aliquid: ad B       minuere: inminuere B       et .C.--obedientiis suis om. B       .C.: centum C
[34.25] "Quod, ut ratum et inconuulsum etc." sicut superius continetur, cum signo et subscriptionibus.
Quod: Qui PT       sicut superius--subscriptionibus om. B

Top of page -- Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu



269 The publicationes of Barbarossa's diplomas show that this precept was not followed by chancery notaries. There are charters for lay recipients which mention Christ or the church in the publicatio, and charters for ecclesiastical recipients which do not. On the Diktat of Staufer publicationes, see now DDF.I 5.111-112 with literature cited there in notes 45-49 and PETER CSENDES Die Kanzlei Kaiser Heinrichs VI (Vienna 1981) 139,.

270 The signs of narration are also treated above, Oliva 8b.1, 8b.6, 18.1, 18.2 and in Notule auree 10.

271 Quinque tabule salutationum 3.16: Et nota quod licet hoc nomina, scilicet 'glorissimus, invictissimus' possunt largo modo dici tam pro imperatoribus quam pro regibus tam 'serenissimus' et 'invictissimus' tamen ad imperatorem debet proprie pertinere. Cf. Johannes Bassianus Libellus de ordine iudiciarum (BIMAE 3.211-248 at 213), who divides the ranks of ordinary judges into illustres, spectabiles, clarissimi.

272 On 5 May 1203 (Po. 1896, PL 215.56) Innocent III confirmed right of Hungarian regal coronation to archbishop Iohannes of Estergom (Gran), the primate of Hungary. See JOSEF DEéR Die heilige Krone Ungarns (Vienna 1966) 194.

273 Cf. ERNST KANTOROWICZ Laudes Regiae. A Study in liturgical acclamations and Medieval Ruler Worship (Berkeley 1958).

274 JOHANNES FRIED "Der Regalienbegriff im 11. und 12. Jahrhundert" DA 29 (1973) 450-528.

275 Zadar. See above, Oliva 18.4.

276 For discussion of the perpetuity formula, see I. HAJNAL L'enseignement de l'écriture aux universités médiévales (Budapest 1959) 206; PETER RüCK Die Urkunden der Bischöfe von Basel bis 1213 Quellen und Forschungen zur Basler Geschichte 1 (Basel 1966) 249-251. See above, Oliva 7.6, 19.9-12, below 35.7.

277 This following model might be intended as an imperial pancarta for all Italian daughter houses of Clairvaux or it may be meant specifically for one of these, such as for S. Maria di Chiaravalle at Fiastre, whose abbot Ruggero is addressed above, Oliva 7.2. Charters granted to Cistercian foundations in Italy by Frederick Barbarossa: DDF.I. 101, 254, *460, 461, 633, 929, 931, 940, *1105, *1193; by Henry VI: BB 36 (S. Peter Ceredo, filial of Clairvaux), 43 (S. Maria Rivalta Scrivia, La Ferte), 141 [and 554] (San Galgano, filial of Clairvaux), 177 (S. Maria Colomba, filial of Clairvaux), 377 (S. Johannes Casamari, filial of Clairvaux), 379 (S. Johannes Fiore), 402 (S. Maria Roccamatore), 407 (S. Stefano del Bosco), 423 (S. Maria Corazzo), 445 (S. Maria Fontevivo), 451 (S. Maria Morimondo, Mor.), 452 (S. Maria Casanova, La Ferte), 459 (S. Maria Acquafredda, Mor.),(= Arengenverzeichnis nos. 1939, 1164, 191, [and 1115], 81, 38, 239, 380 [and 1134,] 382, 944, 1134, 209,-, 365, 204); deperdita: 676 (privilege for S. Maria Fiastra, filial of Clairvaux, NU BF 381, ed. Italia Sacra 1.553), 705-707, 716 (S. Maria Novara di Sicilia). The mother cloister of S. Peter Ceredo and S. Maria Fiastra is Chiaravalle.

278 Other instances of proscription in the opera Boncompagni: Palma 45.4, Mirra 4, Boncompagnus prol. 3.10, 1.14.2, 3.19.20, 6.10.18.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999