Oliva 35 
Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

[35.] DE PRIVILEGIIS SPECIALIBVS

[35.1] Facit quandoque imperator personale priuilegium,279 ut quando priuilegiat aliquem iudicem ordinarium280 uel concedit aliquid alicui gratia persone illa tantum uiuente. Cum autem priuilegiat iudicem ordinarium, ponit primo uel ponere debet titulum sicut in superioribus et postea ita procedit in narratione:
rubr. om. C absit MPT De priuilegio personalium B       Facit: acit MTB (rubricator om. F)       personale: per se T per a se P       quando: ipsi V       illa: et illo B       Cum autem--superioribus om. B       postea...in narratione om. B
[35.2] "Notum sit uniuersi imperii fidelibus, quod .B. iudici et fideli nostro damus et concedimus in toto Italico regno potestatem gladii, adoptandi, manumittendi, emancipandi, in integrum restituendi, ordinandi tabularios et omnia, que ad officium iudicis ordinarii spectare uidentur."
uniuersi: omnibus B       iudici .B. tr. C       et1 om. C B       Ytalico C B       potestatem: potestate regni PT       manumittendi--ordinandi om. C       emancipandi: et mancipandi B       tabularios: tabulariorum V       uidentur: etc. add. B
[35.3] Potest autem hoc priuilegium|[29va] dici personale atque locale, quia uni persone conceditur et extra prenominatum locum, idest extra Ytalicum regnum, iudex taliter priuilegiatus nullam recipit potestatem.281
Potest autem--poni pro papa (infra 44.6) om. B (sed B ponit ibi ex 39.3 QVID SIT--ET INFRINGERE       dici: dicti PT       Ytalicum: Italiam P Ytaliam T
[35.4] Porro tantam potestatem raro alicui iudici concedit. In talibus autem priuilegiis non subscribunt aliqui nec ponitur ibi aliquod signum, nisi quod in fine sigillum ponitur imperiale. Vnde potest dici, quod priuilegiorum aliud simplex, aliud compositum.
Porro tantam potestatem raro: tanto C       priuilegiis: talia add. C
[35.5] Simplex est illud, in quo non subscribunt principes nec aliqui, nisi forte ille, qui tale priuilegium facit ex mandato imperatoris.282 Nam tale priuilegium dici posset quedam concessio uel confirmatio.
nisi forte rep. Vac nisi qui forte P
[35.6] Compositum est illud, in quo subscribunt principes et signum ponitur imperatoris. Posset etiam dici sollempne, quia cum quadam fit sollempnitate, quando fauore principum roboratur.
quadam: quedam V
[35.7] Est etiam alia species priuilegiorum, qua impetranti aliquid conceditur ad tempus, ut cum imperator aliquam prouinciam uel forte ciuitatem siue castellum concedit alicui hoc modo: "Concedimus tibi Marchiam" siue "Calabriam" siue "Salernum per annum" uel "biennium" siue plus, secundum magis et minus. Et posset hoc priuilegium dici temporale non ex eo, quod in tempore fiat, quoniam omnia fiunt in tempore, set quia conceditur ad tempus.
secundum: uel C
[35.8] Est et alia species priuilegiorum, qua conceditur aliquid alicui ad beneplacitum imperatoris, ut cum dicitur "Concedimus tibi ciuitatem Capuanum donec nostre placuerit maiestati." Vnde tale priuilegium potest dici uoluntarium, non quod a uoluntate procedat|[29vb], set quia secundum uoluntatem dominorum potest omni tempore infringi.
Capuam C       tempore: die T
[35.9] Dictatoribus tandem sufficiant, que dicta sunt de priuilegiis, quia narrationes et exordia ita sunt generaliter ordinata, quod ad speciem trahi modica possunt uariatione. Ad maiorem tamen euidentiam aliquot hic priuilegia integraliter dictabo, ponendo prius imperiale priuilegium, ex eo quod est suo tractatui collaterale.|[76va]
sufficiant: sufficiat PT       et om. M       sunt ita tr. C       hic: hec C       suo tractatui: suo tractatu M subtractui PT       colleterale MC quatuor lineas vac. PTM

Top of page -- Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu



279 JULIUS FICKER published Oliva 35.1-8 in FRRI 4.306-307 (no. 262, dated 1215). FICKER used Munich Clm. 23499; he discusses this text at FRRI 2.280-281 and 3.31-32.

280 On iudex ordinarius in Bolognese terms, see JOHANNES FRIED Die Entstehung des Juristenstandes im 12. Jahrhundert. Zur sozialen Stellung und politischen Bedeutung gelehrter Juristen in Bologna und Modena (Köln/Wien 1974) 7-44.

281 For examples, cf. FICKER FRRI (as note 266 above); for a theoretical discussion of secular legates and governors, see Quinque tabule salutationum 5.5-6.

282 On imperial mandates, see FERDINAND OPLL "Die kaiserliche Mandat im 12. Jahrhundert (1125-1190)" MIOG 84 (1976) 290-327 and HEINRICH APPELT "Kaiserurkunde und Fürstensentez unter Friedrich Barbarossa" MIOG 71 (1963) 33-47. In Tractatus virtutum §47, in the course of an argument against the majestic plural, Boncompagno reveals that papal mandates bear only the pope's signature and are thus invalid after his death (in morte mandatoris mandatum expiret).


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999