Oliva 36 
Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

[36.] DE CONFIRMATIONIBVS IMPERATORIS

[36.1] ".A.283 Dei gratia Romanorum imperator augustus."
rubr. om. PT absit MC       .A.--augustus om. PTM (non scriptis in litteris capitalibus C)       augustus: et consueuit titulus totus in priuilegiis de literis capitalibus add. C
[36.2] "Maiestatis imperialis dignitas284 profectiua tunc suscipit incrementa285 et fauore multiplici decoratur, cum suas diligit et magnificat ciuitates et presertim illas, que semper in debite fidelitatis proposito prestiterunt."
magnificat: potestates add. Tac       illas rep. T alias C
[36.3] "Vnam quarum esse Bononiam non ambigimus, que tam claritudine ciuium quam studii celebritate inter Italicas ciuitates noscitur multimode refulgere.286 Vniuersi ergo fideles imperii nouerint, quod ciuitatem ipsam et ciues sub imperii Romani protectione atque mundiburdio suscipimus in signum gratie imperialis sibi totum suum episcopatum pro comitatu presentialiter largientes."
inter om. T       Ytalicas MC       reflorere T       ergo om. C       imperii om. C       nouerint: quod ciuitates add. P       sub: super PT
[36.4] "Excipimus tamen castellum, quod uulgo dicitur Medicina cum omnibus pertinentiis suis, quoniam ad imperialem iurisdictionem nullo mediante cognoscitur pertinere."

[36.5] "In prefato siquidem episcopatu liceat eis accipere foderum, albergariam et collectam preterquam ab ecclesiis et domibus hospitalibus, quas uolumus ab omnibus exactionibus liberas permanere."

quas: quos PT       uolumus: uolimus M       exactionibus: actionibus C
[36.6] "Damus illis potestatem suspendendi latrones, decolandi homicidas, puniendi quemlibet excedentem, audiendi causas litigantium et ferendi sententias super criminibus et ciuilibus controuersiis, secundum quod ordo iudiciarius postulabit."
criminibus: criminalibus C       ciuilibus: ciuibus PT       secundum: secundo M
[36.7] "Concedimus eis liberum arbitrium cudendi monetam ex argento et ere uel ex argento puro seu etiam ex auro purissimo, si maiori parti uel omnibus conplacebit."
Concedimus: etiam add. C       cudendi: condendi C       ex om. M       si: se T
[36.8] "Reconfirmamus illis omnes possessiones, aquosa loca et siluosa, culta et in|[30ra] culta, fructifera et infructifera, que nunc possident uel eorum antecessores alicubi possiderunt."
et om. M       nunc: non C
[36.9] "Largimur eis auctoritatem accipiendi pedagium ubicumque in suo episcopatu uiderint expedire et faciendi aqueductum seu nauigium a radicibus montium usque ad introitum Padi uel paludum."
episcopatu om. C       aqueductum: ea qua ductum PT       seu: siue T       introidum V
[36.10] "Ex his autem et predictis nostris largitionibus nullum censum nullumue redditum exquirimus ab eis, nisi quod uiros scolasticos, qui de diuersis mundi partibus ad eandem confluunt ciuitatem, propensius diligant et honorent ipsorumque iura studeant feruentius manutenere."287
his: hiis C       nostris om. C       nullumue: nullum PT       quod: qui C       confluunt: confluent PT conflunt V       diligent C       honorent: honorem P
[36.11] "Nos quidem omnia supradicta inuiolabiliter obseruari iubemus et in sua firmitate persistere salua per omnia iustitia imperiali."
supradicta: predicta C       obseruari: seruari C
[36.12] "Precipimus ergo, ut nullus nostre curie, princeps clericus uel laicus seu aliqua persona infra Romanum imperium constituta ex hiis aliquid infringere uel minuere presumat."
aliqua persona: aliquam personam PT       infra om. C       minuere: munire T minuminere C
[36.13] "Ceterum siquis hoc facere ausu temerario attemptauerit, banno subiciat imperiali et .C. libras auri purissimi nostre camere componat et totidem ciuibus pretaxatis."
ausu: ausus PT       subiciat: subiaceat C       libras om. C
[36.14] "Quod ut ratum et inconuulsum omni tempore consistat, presentem paginam sigilli nostri munimine roboramus."|[30rb]|[76vb]
inconuulsum: conuulsum M       nostri om. C       roboramus: tredecim lineas vac. P undecim T viginti M sexdecim V

Top of page -- Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu



283 For an explanation of this initial, see above, Oliva 19.2-4.

284 For analysis of this charter, see STEVEN M. WIGHT "A Model Imperial Charter for the Commune of Bologna" (paper delivered at the 1988 meeting of the Medieval Association of the Pacific, abstract in Chronica 1990).

285 For the nuances of this word 'incrementum', see Liber de obsidione Ancone 31 (ZIMOLO ed. 55.1-2) and Boncompagnus 1.13.1, 3.1.2, 4.1.4, 4.1.6, 5.22.1, 6.6.1.

286 See Liber de obsidione Ancone 29 (ZIMOLO ed. 52.11-14, 53.17-54.4).

287 An obvious reference to the most famous imperial privilege with application to Bologna, DF.I.243 (authentica Habita). For the most recent study: KURT ZEILLINGER "Das erste Roncaglische Lehengesetz Friedrich Barbarossas, das Scholarenprivileg (authentica Habita) und Gottfried von Viterbo" RHM 26 (1984) 191-217.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999