Oliva 38 
Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

[38. DE CONFIRMATIONIBVS ARCHIEPISCOPI]

[38.1] "Guilielmus293 Dei gratia sancte Rauennatis ecclesie archiepiscopus, dilectis filiis Ioseph294 priori sancti Victoris295 et fratribus ibidem Christo famulantibus tam presentibus quam futuris, in perpetuum."
rubr. absit PTCMV       Guilielmus (Iacobus V)--archiepiscopus scriptis in litteris elongatis V non C       Guilielmus--sancte om. PTM       sancte om. C       Rauenatis CT om. M       priori om. C
[38.2] "Religionis et honestatis propositum debet sollicitudo ecclesiastica diligentius intueri et petitiones a radice iustitie procedentes fraterna karitate admittere, ne protractione temporis possit ius aliquod dilabi uel perire. Tunc enim sacrificium laudis offertur Altissimo, tunc pergitur directis passibus per itinera karitatis, quando ministri Christi et dispensatores ministeriorum Dei religiosas personas, que membra Domini sunt et ecclesie iure speciali premuniunt, ipsarumque iura et possessiones a prauorum incursibus pretuentur."
et om. PT       iustitie radice tr. C       caritate C       protractione: protractionis T protectione C       temporis: ipsis C       possit aliquod: presit C       aliquod ius tr. V       caritatis C       ministeriorum om. C       ipsarumque CPT: ipsarum
[38.3] "Considerantes igitur uestre religionis|[31ra] feruorem, morum honestatem, bone opinionis odorem et salutiferum exemplum, quod cunctis piam et honestam uitam ducere uolentibus exhibetis, ecclesiam sancte Victoris, in qua diuino estis mancipati obsequio, sub beati Apollinaris et nostra protectione suscipimus."
cunctis om. C       uolentibus: uolentis C       exhibetis: exhibentibus T       qua: quo C       mancipati estis tr. C       sub beati: subeat C
[38.4] "Statuentes ut quecumque spiritualia et temporalia iura in archiepiscopatu sancte Rauennatis ecclesie metropolitane iure nostro possidetis aut actenus possedistis uel in futurum aliquorum largitione canonice adipiscemini, firma uobis uestrisque successoribus omni tempore permaneant et nostre auctoritatis robore premunita. Vt autem hec omnia maiorem suscipiant firmitatem, quedam propriis duximus uocabulis exprimenda."
ecclesie om. C       metropolitane: metropolitani PT       nostro legi: uestre codd.       possidetis Vac       adipiscemini: adipiscenti C       suscipiant: suscipimus PT
[38.5] "Confirmamus ergo et auctorizamus uobis canonicam sancti Iohannis in Monte296 cum omnibus pertinentiis suis, capellam sancti Eutropii297 cum omnibus pertinentiis suis, decimas quoque ac primitias parrochie uostre, oblationes uiuorum et defunctorum liberamque sepulturam, saluo tamen illarum ecclesiarum iure, a quibus corpora transumuntur, uobis concedimus et largimur."
canonicum C       capellam--suis om. M per homoioteleuton       Eutropii C: Europii VPT       iure: iura C
[38.6] "Volumus etiam, ut omnes uestras terras, uineas, oliueta, piscationes, paludes, colonos inquilinos, prata, loca siluosa et aquosa cum omnibus usibus eorum absque alicuius contradictione possideatis."

[38.7] "Decimas nempe de noualibus uestris uobis ubique concedimus et de terris aut uineis, quas propriis sumptibus colitis, nulli cogamini decimas uel primitias exhibere. Licitum sit uobis recipere clericos ad religionem uestram uenire uolentes nullius contradictione obstante."298

colitis: colligitis CM       cogamini: cogatis C       clericos recipere tr. C       uestram: uiuere add. Tac
[38.8] "Si autem aliquis de uestro claustro, quod absit, aliqua leuitate|[77rb] uel minori prouidentia ductus aufugerit, precipimus, ut|[31rb] nullus abbas aut clericus siue laicus ipsum audeat retinere."
ductus: fuerit add. PT       aufegerit V affugerit C
[38.9] "Statuimus tandem, ut alicui non liceat uestras ecclesias ullomodo perturbare uel earum possessiones auferre seu minuere uel temerariis uexationibus fatigare."
earum: eorum C
[38.10] "Si uero aliqua ecclesiastica seu secularis persona contra huius nostri decreti paginam temere uenire presumpserit et semel aut bis commonita dignam non exhibuerit satisfactionem, stet diabolus a dextris eius; cum iudicatur, condempnetur et oratio illius fiat in peccatum.299 Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, ut diripiant alieni labores illius; non sit illi adiutor300 in hoc seculo neque in futuro, set cum Iuda proditore sempiternis ardoribus301 crucietur."
seu: uel C       huius: ius PT       commonita: canonica PT commorata C       dyabolus C       iudicatur: iudiciat P iudicat T       condempnetur: condempnetus M       fenerator: frenitator C       ut: et C       alieni: altius C       labores: non sit repit. PT       sit: sint C
[38.11] "Cuncti uero, qui, predictorum fratrum et ecclesiarum, in quibus Altissimo famulantur, iura nostrique priuilegii tenorem studuerint diuine pietatis intuitu conseruare, germinent sicut lilium, uiuant in uite presentis transcursu cum letitia et exultatione, floreant in eternum ante Dominum et in extremi iudicii examine mereantur sanctorum cetibus aggregari. Amen."
Cuncti: Tunc PT       nostrique PT: nostri codd.       germinent M (germinet C): geminent PV geminetur T       floreant: flore aut PT       in eternum om. C (vacat C decem litteras)       Amen: vacat spatium quatuor litterarum P

Top of page -- Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu


293 William, archbishop of Ravenna (1190-1201). See above, Oliva 10.8, 18.28, 18.32.

294 Joseph, prior of SS. Iohannis in Monte et Victoris (1198-1201). See Quinque tabule salutationum 1.14, which names Joseph's predecessor Rodulphus (1192-1197).

295 Bolognese house of canons regular, Ecclesia SS. Iohannis in Monte et Victoris (IP 5.262-4). See an 1133 privilege, printed in Sarti-Fattorini 2.249, 253. For a privilege (with a preamble!) granted by the commune of Bologna to the canons, see SAVIOLI ed. no. 249, pp. 87-88.

296 It is uncertain when the two houses were joined.

297 I have not identified this chapel. Eutropius was bishop of Orange (463-494), with a feast day of 27 May. See M. HEINZELMANN art. in Lexikon des Mittelalters.

298 Cf. BRIGITTE MEDUNA Studien zum Formular der päptstlichen Justizbriefe von Alexander III. bis Innocenz III. (1159-1216): die non obstantibus-Formel SB Wien Phil.-hist. Kl. 536 (Vienna 1989).

299 Psal. 108.6-7 (Iuxta LXX).

300 Psal. 108.11-12 (Iuxta LXX). This line also appears in the negative sanction of the 1059 papal election decree of Nicholas II (Gratian Decretum D.23 c.1).

301 Isai. 33.14.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999