Oliva 51 
Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

[51. DE CONFIRMATIONIBVS FACTIS AB IMPERATORE]

[51.1] Tractatis compendiose confirmationibus, que ad papam pertinere uidentur, eas non duxi sub silentio preterire, que pro imperatore ac regibus fieri possunt.
rubr. absit MVTPCB       Tractatis: ractatis TMB (rubricator om. t) Tractatus C       compendiose: compediose PTV breuiter B
[51.2] Imperator namque confirmare potest, de iure etsi non de facto, uniuersos reges et omnes principes seculares. Item confirmare potest patriarchas, archiepiscopos, episcopos, abbates et omnes ecclesiarum prelatos iure temporalium possessionum, quia etsi per iura regum possessiones possidentur, multo fortius per iura imperii Romani.327
potest confirmare tr. B       etsi non de facto om. B       archiepiscopos patriarchas tr. Bac       iure: iura B
[51.3] Nec dico, quod imperator possit aut debeat uiros ecclesiasticos in spiritualibus confirmare, aut quod ad eum principaliter confirmatio spectet, sed potest confirmare, idest ratam habere electionem, quam uiri ecclesiastici fecerunt. Nam fere omnes magni ecclesiarum prelati Romanorum imperatori fidelitatem iurant.328 Non est ergo indecens, si pro temporalibus imperialis confirmatio tamquam a speciali patrono secondario impetretur.329
Nec dico--secondario impetretur om. B       speciali: spirituali CT       secondario: seculario C

Top of page -- Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu



327 The idea that legitimate title stems from royal dispensation also appears above, Oliva 8b.25. The emperor is proclaimed the source of legitimate possession in a preamble: Rhetorica novissima 5.4.12.1. See also above, Oliva 34.3.

328 According to the Concordat of Worms (1122), on which see PETER CLASSEN "Das Wormser Konkordat in der deutschen Verfassungsgeschichte" in Investiturstreit und Reichsverfassung Vorträge und Forschungen 17 (Stuttgart 1973) 411-460 and above, Oliva 5.5.

329 For Boncompagno's ideas of patronage, see Boncompagnus 4.4.11, 5.1.24, 6.3.13 and his Prooemium ad Summam Codicis Azonis.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999