Oliva 52 
Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

[52. QVALITER IMPERATOR CONFIRMAT REGES]

[52.1] Cum imperator aliquos in reges confirmat, hoc modo potest dictator facere confirmationem:
rubr. om. C absit TPVM De confirmatione regum B       Cum: um TM B (rubricator om. c)       in om. MT B       confirmat: firmat B       confirmationem: Imperatore careamus unde pro imperatoris nomine ponatur (ponitur C) primum elementum (electionum C) add. PTC
[52.2] ".A. Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, dilecto imperii fideli .H.330 duci Austrie, salutem et gratiam suam."

[52.3] "Ex tue fidelitatis litteris intelleximus, quod principes regni Dacie te nuper in regem elegerunt, pro quo electionem ab illis factam a nostra maiestate appetis confirmari."331

princeps T       Dacie: de C       electionem ab illis: electionis TP       maiestate: magestate B       confirmari MC: confirmare VTP
[52.4] "Nos uero, tue sinceritatis constantiam intuentes, electionem ipsam litteris imperialibus confirmamus, statuentes ut totam Daciam atque Achaiam|[78ra] iure possideas regali, et archiepiscopis, ad quos coronationis officium pertinere dignoscitur, firmiter iniungimus,|[32vb] ut te in proximo Pentecostem non differant coronare."
tue om. PT       Achiam PT B       iure...regali om. B       coronationis absit B sed habet ibi spatium pro hoc vocabulo       dignoscitur: dinoscitur B       in proximo Pentecostem non differant om. B       proximo: in add. P       Pentecosten V       conaruonare Vac
[52.5] "Preterea in signum gratie atque confirmationis nostre, tue strenuitati annulum aureum,332 qui gemma que dicitur carbunculus radiatur, transmittimus, firmiter inhibentes ne ullus tuam coronationem impedire presumat."
Preterea in signum--Datum (infra 52.7) om. B
[52.6] "Ceterum, si aliquis contra imperialia statuta uenire presumpserit, tanquam reus lese maiestatis capite puniatur et uniuersa, que habet, redigantur in fiscum."
aliquis: aliquiquis Vac       redigatur V
[52.7] "Datum."

Top of page -- Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu



330 Henry Jasmirgot, duke of Austria (1156-1177), formerly duke of Bavaria (1142-1156). However, this may be a reference to Henry the Lion, duke of Bavaria (1156-1180) and duke of Saxony (1142-1178).

331 Boncompagnus 4.1.3 §3 is a response to an imperial Wahlanzeige (letter announcing an election) from the Danish king, who also recognizes that the Danish kingdom and crown is subject to the empire: Et licet excellentie vestre augmentum corda gratificet plurimorum, ego tanto ferventius gaudeo et exulto, quanto pre ceteris Romano teneor subesse imperio, a quo specialiter coronam et regnum Dacie recognosco.

332 Liber de obsidione Ancone (ZIMOLO ed. 31.14-15). A ring figures prominently in the Babenburger-Staufer scheme to win a crown for Austria; see Continuatio Garsten. MGH SS 9.597 (cited in PERCY SCHRAMM Herrschaftzeichen 190): In signum recipiendi regni.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999