Oliva 56
Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

[56. QVALITER PATRIARCHE, ARCHIEPISCOPI ET EPISCOPI POSSINT FACERE CONFIRMATIONES]

[56.1] Licet prouectis non sit necessarium plura exempla de confirmationibus|[33rb] habere, pro illis tamen, quos ingenia torpentia possident, proposui breuiter pertractare, qualiter patriarche, archiepiscopi et episcopi possint facere confirmationes. Vtantur ergo dictatores hoc exordio generali:
rubr. om. PT absit MVC       sit om. C       pertractare: protractare V       generali: vacat MC ad finem lineae
[56.2] "Quotienscumque nobis petitiones a iuris et equitatis radice procedentes offeruntur, eas absque temporis dilatione teneamur admittere, ne aliqua possit ius alicuius dilatio impedire."
Quotienscumque--paginam etc. (infra 56.5) ponit B post capitulum 57       Quotienscumque: uotienscumque B (rubricator om. Q)       equitatibus PT       procedentes: procedentis B       teneamur: tenemur B om. M       ne: nec PT       ius: uis
[56.3] Post exordium autem hoc modo potest ordinari narratio generalis:
exordium om. B       narratio ordinari tr. V
[56.4] "Hinc est, dilecte filii, quod prebendam", si prebendatus est, uel "ecclesiam", si dominium est adeptus ecclesie, "quam tibi uenerabilis frater noster Bononiensis episcopus" uel "dilectus filius noster archipresbyter de Monte Vellio assignauit, litteris archiepiscopalibus confirmamus" uel "patriarchalibus", si patriarcha fuerit, "confirmamus, nostri sigilli munimine roborantes."
filii: fili B       si prebendatus est om. B       ecclesiam: etiam PT tuam add. B       si dominium est adeptus ecclesie om. B       quam: quod B       uenerabilis frater noster Bononiensis om. B       uel...archipresbyter de Monte Vellio om. B       noster: nostre CPT       confirmamus add. Mpc in marg.       si patriarcha fuerit om. B
[56.5] "Si quis autem hanc nostre confirmationis paginam etc."

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999