Oliva 57
Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

[57. QVALITER PATRIARCHA POSSIT CONFIRMARE SENTENTIAM LATAM PER IVDICES DELEGATOS]

[57.1] Quando aliquis metropolitanus uult facere specialem gratiam suffraganeis suis, hoc modo potest exordium cum narratione ordinari:
rubr. om. MTP absit VCB       Quando: uando (rubricator om. Q) B autem add. V       subffraganeis V fraganeis Pac       potest exordium cum narratione ordinari om. B       ordinari: vacat VC unam lineam MP ad finem
[57.2] ".H.346 Dei gratia sancte sedis Aquilegensis patriarcha, uenerabili fratri .G.347 Concordiensi electo, salutem et benedictionem."
.H.: .B. C rubricator om. T       sedis: apostolice add. B       electo: episcopo C B       tenemur V
[57.3] "Cum teneamur iustas petitiones quorumlibet nostri patriarchatus admittere, tanto affectuosius uenerabilium fratrum coepiscoporum nostrorum preces et fauorabilia rogamina exaudire tenemur, quanto fortius ex episcopalis dignitatis officio fraternitatis sunt nobis federe copulati."
quorumlibet: quoslibet B       coepiscoporum: et episcoporum PT quo episcoporum V om. B       tenemur om. C       nobis sunt tr. B
[57.4] "Hinc est, uenerabilis frater, quod petitiones tuas libenter admittimus, sententiam, quam uenerabilis frater noster Paduanus348 episcopus ex commissione nostra de controuersia, que uertebatur inter te ac abbatem de Beligna349 pro electionis iure, quod uterque uestrum dicebat se habere in plebe sancti Iohannis, litteris patriarchalibus confirmantes|[33va]."
tuas om. PT       ex om. B       de Beligna: talem B       iure: iurae Vac       uterque: utraque T
[57.5] "Si quis autem hanc nostre confirmationis paginam ausu temerario uiolare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et sanctorum omnium se nouerit incursurum."
presumpserit uiolare tr. C       omnipotentis om. B       ominium om. PT       incursurum: ibi ponit B 56.9-22 (vide supra)
[57.6] "Datum."
Datum om. B

Top of page -- Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation
Siglorum conspectus -- Main menu


346 Ulrich II (1161-1181), patriarch of Aquileia. For the Germanic custom of aspirating proper names beginning with vowels, see Boncompagnus 1.2.5.

347 Gerardus, bishop of Concordia (1177-1180).

348 Gerard Marostica, bishop of Padua (1169-1213).

349 Abbey of S. Martinus de Beligna.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999