Oliva 59 
Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

[59. DE CONFIRMATIONIBVS FACTIS AB ALIIS PRELATIBVS]

[59.1] Hunc modum confirmandi tenere possunt omnes dictatores patriarcharum, archiepiscoporum et episcoporum, mutatis his, que mutanda sunt conuenienter.
rubr. absit VMCTPB       Hunc: unc TMB (rubricator om. H) Tunc P Nunc C       mutanda sunt conuenienter: mutari debent B
[59.2] Abbates autem archidiaconi, decani, primicerii, prepositi, archipresbyteri|[78va], plebani et priores suas confirmationes possunt facere sollempnes. Set non est in consuetudine generali, quoniam suas largitiones per manum publicam redigi faciunt in scriptis.354 Verumtamen non repugnaret iuri, si hoc modo facerent confirmationes.
decani archidiaconi tr. M       decani: diaconi B       et om. PT       confirmationes tr. B post facere       est om. B
[59.3] Pone aliquis illorum capellam habet, in qua parrochiani debent eligere sacerdotem, et ipse postmodum confirmare tenetur electum. Vnde in hunc modum potest facere confirmationem:
Pone: Pones B       illorum: istorum B       capellam habet: habet ecclesiam C       tenetur confirmare tr. C       facere potest tr. V

Table of contents -- Previous section -- Next section -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu


354 G. CENCETTI "Note di diplomatica vescovile bolognese dei secoli XI e XII" in Studi in onore di V. Federici (Florence 1945) 31, 44.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Università di Pavia 1999