Peter of Blois' Libellus de arte dictandi rhetorice1

In the following table, words printed in smaller type indicate those directly borrowed from Aurea Gemma <Gallica> 1.2-73
 
 
Libellus 259-268 Aurea Gemma <Gallica> 1.2
Salutationum varietates secundum personarum distinguntur diversitates. Personarum etenim alie sunt summe, alie sublimes, alie mediocres, alie private, alie infime. Summesunt, quibus dignitate nulla superior reperitur, ut dominus papa et imperator Romanus. Sublimes ut patriarche, archiepiscopi, reges, episcopi, duces, comites palatini, marchiones. Mediocres sunt ut decani, archidiaconi, abbates, prepositi, primicerii, thesaurarii, castellani, prefecti, consules, qui in quibusdam civitatibus pares dicuntur. Private sunt, quenullam administrant dignitatem, ut milites et clerici. Infime sunt ut rustici etomnes opera civilia frequentantes ut cerdones et huiusmodi.  Varietates igitur salutationum secundum diversitatem personarum distinguentes, considerare debemus, quod personarum quedam sunt summe, quedam sublimes, quedam mediocres, quedam private, quedam infime. Summe persone sunt, quibus nulla maior, nulla par esse potest, sicut [ut B] papa et imperator, quod etiam singularitas nominis ostendit. Sublimes sunt reges, patriarche, archiepiscopi, episcopi, duces, marchiones, comites palatini. Mediocres sunt [om. B] archidiaconi, abbates, decani, prepositi, capicerii, primicerii, thesaurarii, vicecomites, vicedomini, prefecti, consules. Private sunt, qui [que B] in honesto officio constitue nullam tamen [om. B] amministrant [administrant B] dignitatem, ut clerici, milites. Infime sunt rustici, opifices omnes [et omnes opfices B]. 
Libellus 330 Aurea Gemma <Gallica> 1.3
gloriosum de hostibus triumphum ...gloriosum semper de hoste triumphum...
Libellus 436-441 Aurea Gemma <Gallica> 1.8, (1.61)
In petitione deprecativa quinque convenit observari: ut sit facultas faciendi penes eum, cui supplicamus; ut sit iusta petitio vel sit moderata; ut sequatur remuneratiosaltem divina. Quintum est, ut precesserit meritum petentis, licet non in operis exhibitione, saltem in devotione. Deinde caute subiungimus, quod non de meritis nostris confisi, sed potius de liberalitate ipsiusad preces convertimur. Quinque observari competit vel convenit [om. B], que in omni petitione servantur, scilicet ut sit facultas faciendi penes [apud B] eum [om. A], cui supplicamus. Deinde, ut sit iusta [iusta sit tr. B] petitio. Tertio, ut sit modus [moderata 1.61] in petitione. Quartum, ut sequatur remuneratio, si non humana, tamen [saltem B] divina. Quintum, ut precesserit meritum petentis, si non operis exhibitione, saltem in exhibendi devotione. Deinde debet subiungi, quod non de meritis nostris confisi, set de benignitate et de clementia ipsius, ad quem preces convertimus. 
Libellus 475-500 Aurea Gemma <Gallica> 1.9
In deprecatoria tamen epistola tale fit exemplum caractaris altioris: Reverentissimo domino P. Dei gratia Francorum regi serenissimo G. Senonensis minister licet indignus salutem. Salutatio: Et manu ferrum habere non immoderate percutiens aliquem perimat ex prophetis, vel sic modestius: misericordie visceribus habundare. Exordium: Gloria regum Francie non ex tirannide, set ex pietate et mansuetudine celebratur. Et cum omnes mansuetudinis famam adepti sint, precipue vestre prosapie reges nomen pietatis quasi egregium possiderunt. Summo itaque regi gloria, qui serenitati vestre virtutem pietatis indulsit, ut, quod a parentibus accepistis quasi a natura, geminaretis ex industria. Narratio: Vehementi quidem admiratione concutimur, quomodo vestre iussioni prepositus vester imputare presumpserit, quod ecclesie nostre canonicum nostrum falsis suggestionibus accusatum vinculis mancipavit. Quem ab infantia bone indolis et honeste conversationis novimus extitisse. Petitio: Ad vestram itaque misericordiam quasi ad aram misericordie confugimus, a qua non licet quemquam honesta petentem tristem discedere. Apud quem sic intenditur rigor iustitie, ut non excludatur temperamentum misericordie. Semper quidem ecclesia nostra regie celsitudini devota permansit et fidelis semperiussionibus vestris obnoxia semperde vestra salute et incolumitate. Nichil tamen de nostris presumentes, sed de innata vobis mansuetudine confidentes vestre pietati preces affectuosas et sollicitas porrigimus, quatinus intuitu et ecclesiastici iuris obtentu canonicum nostrum iubeatis liberari et secundum statuta canonis iudicari. Conclusio: ut vestre celsitudinis conservare dignetur imperium, qui regibus dat salutem Post hec oportet induci exempla liberalium aliquorum, ut de Cesare, qui nichil obliviscebatur preter iniurias, hoc modo: 

Glorioso regi Francorum .L. a Deo ordinato .P. Iotensis ecclesie humilis ministra [minister B] cum grege sibi commisso misericordie visceribus habundare. Gloria regum [regni B] Francorum non ex tirannide, set ex pietate et mansuetudine celebratur. Et cum omnes reges Francorum ex pietatis gloria sint adept , precipue reges vestre prosapie nomen pietatis quasi egregium et spirituale possederant.Summo itaque regi gloria, quivirtutem pietatis in vobis auxit, qui, quoda parentibus accepistis quasia natura, geminastis in vobis de industria
 
 
 

Ad vestram itaque mansuetudinem quasi ad aram [ianuam B] misericordie confugimus, a qua non licet quemquam tristem recedere [discedere B], apud quem [sic add. B] intenditur rigor iustitie, ut non excludatur temperamentum misericordie. Semper quidem ecclesia nostra regie celsitudini permansit fidelis et devota, semper et in pace et in bello vestris iussionibus fuit [om. B] obnoxia semperque pro [semper B] vestra salute et incolomitate [incolumitateB] extitit sollicita. Licet ergo si res ita se habeat, nichil [nil B] tamen de meritis nostris presumimus, set de innata vobis mansuetudine et iustitia confidimus. Aurem itaque vestre misericordie precibus accomodate et ecclesie nostre semper pro vobis oranti manum misericordie vestre clementer extendite [porrigite B],ut regni vestri celsitudinem conservare dignetur, qui dat salutem regibus

Libellus 503-510 Aurea Gemma <Gallica> 1.13
Advertere etiam debetis, quomodo per totam epistolam commendatur pietas, per quam consequi propositum intendit. Hoc autem non solum in humanis observatur petitionibus,verum etiamin divinis consecrationibus, ut si Deus ad hoc invocatur ut humanis misereatur et parcat miseriis, non invocari debet eius potentia vel rigor iustitie inflexibilis sed commendari et extolli dulcedo pacientie. Cum vero invocatur ad vindictam, invocanda est eius magnificentia et fortitude. Si quis caute observaverit in pluribus obtinebit. Hoc etiam sollerti vigilantia observandum est, ut non solum verborum consonantia, set significationis ipsius secundum rationem eorum attendatur consequentia. Verbi gratia: Si habes in proposito et in intentione aliquem ad beneficentiam invitare, debes eius liberalitatem et munificentiam super omnia commendare. Et hoc non solum in humanis petitionibus observandum est, verum etiam in divinis obsecrationibus; ut si Deus ad hoc invocatur, ut misereatur et parcat humanis excessibus, non debet invocari eius potentia vel rigor inflexibilis iustitie, set commendari et extolli [superextolli B] dulcedo divine misericordie. Quando vero ad vindictam invitatur, eius invocanda est potentia et magnificentia et iustitia. Sic etiam in humanis negotiis eadem attendatur rationum consequentia. Si enim hec diligenter observaveris et personarum dignitates observaveris, quod volueris in causis omnibus obtinebis. 
Libellus Aurea Gemma <Gallica> 1.32
Discordiosis, sic: 'Servare unitatem spiritus vinculo pacis'vel sic: 'Lapidi, qui facit utraque unum, firmiter adherere.' Postea bona concordie et mala discordie distinguere debet Archiepiscopus vel episcopus vel quilibet prelatus sancte ecclesie scribens ad ecclesiam, in qua est discordia, hoc modo salutationem ordinabit: .R. Dei gratia Remensium humilis minister dilectis fratribus suis Meldensis ecclesie canonicis servare unitatem spiritus in vinculo pacis vel tunicam Ihesu Christi non scindere vel firmiter adherere lapidi, qui facit utraque unum.  Postea debet commendare bonum concordie et vitium discordie reprehendere, hoc modo: Sicut concordia res minime summi profectus capiunt incrementum, sic econtrario discordia res maxime status sui grave et plerumque irreparabile sustinent detrimentum
Libellus 539-540 Aurea Gemma <Gallica> 1.37
Alicui parentibus non deferenti sic: 'Debitum honorem parentibus exhibere.' Alicui non deferenti debitum honorem parentibus, hoc modo: Iuxta preceptum Domini patrem et matrem honorare vel debitam reverentiam parentibus exhibere vel aggrestem contra parentes contumatiam deponere
Libellus 541-542 Aurea Gemma <Gallica> 1.40
Crudeli obstinato sic: 'ab operibus misericordie non feriari,' vel sic: 'ex operibus pietatis beatitudinem sperare.'  Item alicui obstinato et ab operibus iustitie ferianti [declinanti B], hoc modo: Viscera misericordie induere vel ex operibus misericordie beatudinem sperare vel compati aliene miserie vel meminisse se hominem esse.
Libellus 543-544 Aurea Gemma <Gallica> 1.42
Adolescentisumme dignitatis sic: 'Non etati, sed dignitati mores conformare,' vel sic: 'morum maturitatem cum dignitate assumere.' Alicui adolescenti summam dignitatem amministranti, scilicet archiepiscopatum vel episcopatum vel abbatiam, hoc modo: Non etati set dignitati mores conformare vel morum maturitatem cum dignitate assumere vel proprietatem lascivientis etatis morum gravitate vincere
Libellus 545-548 Aurea Gemma <Gallica> 1.43-44
Negligenti pastori, sic: 'Ponere sibi in exemplum Heli negligentisexitum.' Deinde potest historiam iungere, sic: 'Scimus quod Heli vir licet modestus, quia filios non corrupuit peccantes, sicut in tolerando fuit particeps culpe, ita in vindicta extitit consors pene. Alicui rectori negligenter curam subditorum agenti, hoc modo: Sagaci industria supra Dominicum gregem vigilare vel proponere [ponere B] sibi exemplum: Heli negligentis filios repentinum exitum [exitium B]. 

Postea debes sententiam in salutatione prelibatam proximo versu explicare, hoc modo: Scimus quidem historia referente Heli virum sanctum et iustum fuisse, set quia filios suos peccantes non redarguit, prout debuit et potuit, sicut consentiendo factus est particeps culpe, sic etiam sustinuit sententiam vindicte. Consentire enim est errorem alterius adulatione fovere vel tacere, cum possis et debeas ex officio dignitatis corrigere

Libellus 549 Aurea Gemma <Gallica> 1.47
Felici superbo, sic: 'Non insolescere ex donis fortune.'  Item alicui ex temporali felicitate superbienti: Temeritatem blandientis fortune magnitudine animi despicere vel non implicari rerum earum amore que non amittuntur sine dolore vel non insolescere ex donis fortune [vel--fortune om. B] vel in bonis caducis spem nullam ponere.
Libellus 550-552 Aurea Gemma <Gallica> 1.49
Alicui puero severitatem exhibenti, cum dignitas non requirat: 'In vere florem non fructum producere,' vel sic: 'florem fructum non prevenire. Item: alicui morum severitatem quam aggrestem ante tempus pretendenti, cum nec dignitas nec officium aliquod hoc exigant, per metaphoram sic scribes: In vere florem non fructum producere vel ante etatem non maturescere vel fructu florem [florem fructu tr.B] non prevenire [pervenire B]. Deinde illud Tullii subiungere: Non potest in eo fructus esse diuturnus, quod nimis cito maturitatem consequitur, et similia per metaphoram inducere. 
Libellus 553-554 Aurea Gemma <Gallica> 1.50
Senis lascivo, sic: 'Cum capitis canitie mentis maturitatem,' vel: 'senectuti reverentiam exhibere.'  Econtra seni iuvenalem lasciviam excercenti, hoc modo: Cum captas canitie, senectutem mentis assumere vel conveniente adolescentie lasciviam deponere vel reverentiam senectuti debitam morum turpitudine non ammittere.
Libellus 555 Aurea Gemma <Gallica> 1.35
Tiranno sic: 'Eius timere iudicium, qui aufert spiritum principum.' Ad aliquem tirannum vel invasorem bonorum ecclesie, hoc modo: Examen districti iudicii metuere vel penas Gehenne sibi preponere vel timere iudicium eius, qui aufert spiritum principum
Libellus 556-558 Aurea Gemma <Gallica> 1.36
De adversitate dolenti, sic: 'Benedicere Dominum in omni tempore', vel: 'contra Dominum non murmurare'; 'in tribulatione non deficere'; 'viriliter agere et confortari in Domino.' Ad aliquem dolentem de adversitate aliqua, hoc modo: Benedicere Dominum in omni temporevel aliter sancti Iob exemplo pacientiam assumere vel contra Dominum non murmurare vel consolationem Paracliti suspirare vel in tribulatione non deficere vel auxilium de tribulatione sperare
Libellus 677-679 Aurea Gemma <Gallica> 1.64-65
NE QUIS CUM AMICO CONTENDAT. 

'Quid detestabilius quam eum hostiliter prosequi, cum quo familiter vixeris?' 

'Qui habet amicum habet se alterum; qui amicum fecit, <se ipsum> geminavit.' 

...Quid enim est turpius quam litigare cum amico? Quid detestabilius est quam insequi hostiliter [detestabiliter B] cum quo vixeris familiariter [familiaritatem B]? 

Utere igitur preceptis philosophicis in correptione amici. Quorum quidam sic ait: "Qui habet amicum habet se alterum." Consideret igitur se ipsumet quod sibi non vult fieri, amico ne fecerit.

Libellus 929-930 Aurea Gemma <Gallica> 1.66-67
Ceterum eloquentie amatori necessaria est cognitio locorum laudis et vituperii. Sunt autem tres; tripliciter enim laudamus  Quibus autem ex locis argumenta laudis vel vituperationis eliciantur, in Summa rethorice dictum est, set tamen hic breviter aliud perstrigendum est. Quotiens igitur litteras commendaticias componimus, in quibus continetur laus certe persone, considerandum est quot sint genera expetendarum rerum. 

Omnium que expetuntur tria sunt genera. Quorum alia in corpore, alia in anima, alia extrinsecus sita sunt. 

Libellus 930-932 Aurea Gemma <Gallica> 1.69
Extollendo bona ipsius corporis, que suntpulcritudo, venustas, membrorum velocitas, vires et huiusmodi; Bonacorporis sunt pulchritudo, venustas, membrorum velocitas, vires et cetera.
Libellus 932-934 Aurea Gemma <Gallica> 1.68
Item alio modo bona anime magnificando, que sunt prudentia, iustitia, fortitudo et temperantia et sub hiis contente virtutes; Bona anime 'virtutes' appello. Est autem virtus habitus animi bene constituti in modum nature rationi consentaneus. Habitus est qualitas difficile mobilis. Sunt igitur virtutes quattuor, scilicet prudentia, que Grece dicitur fronesis et alia dicitur sophia, que sapientia dicitur, iustitia, fortitudo, temperantia. Alie vero omnes tamquam ex his quatuor fontibus derivantur. 
Libellus 934-935 Aurea Gemma <Gallica> 1.70
Tertio modo bona extrinsecus sita, que sunt nobilitas, divitie, dignitas, primatum, familiaritas.  Bona extrinsecus [sita add. B] dicuntur, que neque naturam anime neque naturam corporis sequuntur, ut sunt divitie, nobilitas, dignitas, gloria. 
Libellus 935-941 Aurea Gemma <Gallica> 1.71
Sciendum est, quod argumenta, que a virtutibus eliciuntur, absolute laudabile ostendunt et, que a bonis corporis vel extrinsecus sitis, indifferentia sunt. Ad laudem enim et vituperium facile retorqueuntur, quia ex habitu huiusmodi bonorum neclaudabilis quis ostenditur nec vituperabilis similiter, sed eorum usus moderatus laudem meretur. Abusio quidem eorundem parit vituperium. Ab habitu virtutum fit laudabilis.  Sciendum est itaque, quod ex quatuor virtutibus et earum pedissequis et appendiciis cetera laudis argumentaeliciuntur, quia absolute virtutum habitus laudabilem eum, qui ipsas habet ostendit. 'Absolute' autem idcirco dixerim, quia et bona corporis et bona extrinseca indifferentia sunt, id est neque laudem neque vituperationem continentia. Quocirca ex habitu earum rerum nemo ostenditur laudabilis nec etiam vituperabilis. Quid ergo? Moderatus usus earum rerum ostendit aliquem laudabilem et immoderatus comprobat vituperabilem. 
Libellus 957 Aurea Gemma <Gallica> 1.60
Loci vituperationis per contrarium intelligantur.  ...Non enim omnia persequi possumus, set quoddam seminarium iecimus, sicut Tullius cum diligenter enarraret locos laudis ex eisdem, inquit locis argumenta vituperationis eliciuntur, siquis eis utatur per contrarium
Libellus 957-958 Aurea Gemma <Gallica> 1.73
Contaminatur enim persona hominis cum ostenditur vitiis plenus, bonis vacuus.  Si quem vero vituperare proponis, omnibus eum virtutibus vacuum [vacare B] et vitiis omnibus habundantem ostendes vel predicabis; et bonis corporis extrinsecus sitis, que communia sunt tam bonis quam malis, inmmoderate et intemperanter usum designabis et ita personam eius omnibus modis contaminabis [et bonis--contaminabis om. B]. Si litteratus est, desidem in studio fuisse et luxoriosum ostendes in otio, et inimicis placabilem et amicis inexorabilem se exhibuisse demonstrare contendes. 
Libellus 967-969 Aurea Gemma <Gallica> 1.52
Sunt autem lociconsolationis dictatoribus admodum necessarii. Est autem consolatio doloris mitigatiorationis innixa beneficio. Sunt autem loci septem.  Set quia in Summa rethorice conquestionis omnis loci pene tractati et sufficienter sunt enumerati, de locis consolationis est agendum, quorum doctrina, etsi fere omnibus sit ignota, tamen admodum est necessaria et sub certum numerum colligenda. Quia vero consolatio est doloris quedam mitigatio rationis innixa beneficio, sicut varie sunt species doloris, sic varias oportet esse species consolationis, quia iuxta modum vulneris oportet adhiberi modus medicaminis. 
Libellus 969-978 Aurea Gemma <Gallica> 1.53
Primus locus est, cum ostendimus incommodum, quodaliquis sustinet, <non> novum et inusitatum, set frequenter etiam summis virisaccidisse. Et supponenda sunt exempla, sicut Carmentis consolatur filium suum Evandrum exilium suum impatienter ferentem, hoc modo

"Passus idem Tydeus et idem Pegaseus Iason...

Non tamen ut primus meres mala talia passus, 

Obruit ingentes ista procella viros.

Dum malum a multis communicatur, facilius a singulis toleratur; gravis est adversitatis sarcina singularis. 

Primus locus igitur consolationis est, cum ostendimus id, quod alicui accidit et quod ei dolorem incutit, non novum nec inusitatum esse, set summis et sapientibus viris accidisse. Et utendum erit exemplorum suppositione: Qualiter Carmentis in Ovidio Fastorum consolatur Evandrumin patienter ferentem exilium, hoc modo: Non tamen ut primus mere mala talia passus, obruit ingentes ista procella viros...Passus idem Tideus idem Iason Pegaseus [Pegaseus Iason B] et cetera. Sicut enim omne bonum pulchrius elucessit, cum in multorum communionem deducitur, sic econtrario, dum malum a multis participatur, facile [facilius B] toleratur. Cum enim homo sit sociale animal, nullius boni sine socio iocunda est possessio. Item adversitatis sarcina sit ei intolerabilis, nisi fuerit communis ei cum pluribus. 
Libellus 979-981 Aurea Gemma <Gallica> 1.54
Secundus locus consolationis est, cum ostendimus eam calamitatem, que nos ducit in merorem, non fortune temeritati, sed nature necessitate potius imputandum,.sicut de amicorum morte vel gravi infirmitate. Secundus locus consolationis est, cum demonstramus eam calamitatem, que nos deducit in merorem [ad mortem B], non fortune temeritati ascribendam esse, set communi hominum infirmitati, sicut de morte amicorum nostrorum vel de gravi infirmitate, que fortune non sunt subiecta, set nature
Libellus 982-983 Aurea Gemma <Gallica> 1.55
Tertius locus consolationis est, cum erumpna, que toleratur, aut in se levis aut parum duratura esse ostenditur Tertius locus est consolationis [om. B], cum erumpna, que toleratur, aut non gravis esse ostenditur acsi querimonia excluditur; aut si gravis fuerit, brevis et transitoria declaratur esse et ideo tolerabilis esse comprobatur, quia "Omnia brevia tolerabilia", sicut ait Tullius. Sic quidam consolatur se dicens tyrannus, "Mea passio aut levis est et ad mortem inferendam insufficiens; etsi gravis est, non tamen plus quam bidui vel tridui possidebit spatium."
Libellus 984-986 Aurea Gemma <Gallica> 1.56
Quartus locus consolationis est, cum adversitas, que nos deprimit,divine providentie imputatur, ut sit nobis ad exercitium, non ad exitium Quartus vero consolationis [om. B] est locus, cum adversitas, que nos deprimit queque nobis luctum ingerit, non ad exitium set ad exercitium virtutis data nobis esse ostenditur et idcirco non nobis set divine providentie attribuitur. 
Libellus 987-991 Aurea Gemma <Gallica> 1.57
Quintus locus consolationis est, cum omnia mundana vana et caduca esse monstrantur, nec efficere, quod pollicentur. Et ideo de eorum adeptione non est gaudendum nec de amissione eorum dolendum, quoniam cum labore adquiruntur, cum sollicitudine possidentur, cum dolore amittuntur.  Quintus locus consolationis [om. B] est, cum omnia, que expetuntur et in quibus beatitudo constituitur, vana et caduca esse probantur nec posse efficere, quod [ea que B] polliceretur [pollicentur B], et idciro nec adeptione eorum gaudendum nec de amissione dolendum, quia quod possidetur cum amore, non amittitur sine dolore. Quo consolationis genere utitur Philosophia in libro De consolatione.
Libellus 992-996 Aurea Gemma <Gallica> 1.58
Sextus locus consolationis est, cum exemplis probamus mala, que aliquis patitur, non ignominiam sed gloriam paritura; sicut Erculi, Enee et Ulixi et aliis, quibus labor continuus et virtus adversitatibus exercitata et nunquam mersabilis undis honori fuit, non dedecori, quibus exilium fuit patria felicius, sicut in Ovidio De Ponto satis ostenditur. Sextus locus consolationis [om. B] est, cum de evidentissima ratione et exemplorum suppositione probamus, quod labores et erumpne quas aliquis patitur, non ignominiam sibi pariant set gloriam, sicut Iasoni, Enee, Ulixi, Erculi [om. B], Chatmo. Quibus omnibus continui labores et virtus duris rebus et asperis exercitata et tamen indefessa gloriam peperi<n>t, quibusque exilium felicius fuit patria,sicut ostendit Ovidius De Ponto in libro suo. 
Libellus 997-999 Aurea Gemma <Gallica> 1.59
Septimus locus consolationis imperfectis conuenit, cum fortunam mobilem mutabilemque et facilem in partem aliam et conuertibilem demonstramus. Septimus locus consolationis est, cum fortunam mutabilem et in contrariam partem relabi facile [facilem A] ostendimus, quod consolationis genus imperfectis convenit
Libellus 1000-1001 Aurea Gemma <Gallica> 1.60
Eisdemlocis possumus aliquando desolare et utendo contrariis cogere desperare hoc modo:  Ex his septem locis tamquam ex sedibus propriis argumenta eliciuntur consolationis, quibus animus hominis merore confectus, in meliorem spem inducitur et in priorem et in proprium statum reformatur. Eisdem vero locis econtrario utendo [om. B] adducere in desperationem poteris quemlibet. Quocumque autem modo hoc fiat ingenio tuo relinquatur. Non enim omnia persequi possumus, set quoddam seminarium iecimus, sicut Tullius cum diligenter enarraret locos laudis ex eisdem, inquit locis argumenta vituperationis eliciuntur, siquis eis utatur per contrarium. 

In the following, bold type signals some similarites between the prologue to the Libellus and some widely scattered words passages from the Aurea Gemma <Gallica>. Libellus 430-432 shows some general similarities to the Aurea Gemma <Gallica> 1.51, but it was taken from one of Peter of Blois' most important sources, the Summa dictaminum of master Bernardus (Budapest, Orszagos Széchényi Könyvtar, Clmae 10, fol. 23r). On the possible connection between Aurea Gemma <Gallica> and the Summa dictaminum of master Bernardus, see WORSTBROCKRepertorium 120: "Surely the 'Aurea Gemma Gallica' presupposes the standing tradition of the Italian Ars dictandi; still any specific source relationships remain hidden. Yet the express recommendation of an argumentative use of the proverb (fols. 64r-v, 67r-v) and also the term varietates saluationum could connect to the 'Summa' of master Bernardus." WORSTBROCK refers here to the doctrinal recommendation made at 1.27 and exemplified throughout in the model salutations, above all in 1.30,32,34-38,40-50. The phrase varietates salutationum (1.2,29,78) appears before master Bernardus, in Hugo of Bologna Rationes dictandi prosaice (ROCKINGER ed. 61).

Similarities between

Libellus, prologue  and Aurea Gemma <Gallica>
5-6dictandi scientiam...perfectum perfectam dictandi scientiam1.29
6summulas (cf. also 244, 796) Summis rethorice 1.10, 1.52, 1.66, 1.77
6conscripsisse conscribere2.3, 2.4, 2.6, 2.12, 2.15(testaments) 
8 emarcescant  marcesceret1.1, 1.77
9-10 Turonensium sequaces sequacibus1.1
22 animus in emensum diffususauditoris abanimis omnium auditorum longe relegat1.62
Libellus 430-432 and Aurea Gemma <Gallica> 1.51
Petitio dicitur oratio, qua aliquid in epistola petitur; cuius septem sunt species. Alia enim est preceptiva, alia deprecatoria, alia comminativa, alia hortativa, alia consolatoria, alia imperatoria, alia premunitiva. ...Et quia omnes epistole aut conquestionem continent aut consolationem aut petitionem, vel premii vel pene, vel correptionem vel criminationem vel laudem alicuis persone vel negotii, quibus ex locis argumenta horum omnium eliciantur deinceps dicendum est. 

1Peter of Blois' Libellus de arte dictandi hetorice is cited according to the line numeration of MARTIN CAMARGO ed. Medieval Rhetorics of Prose Composition. Five English Artes Dictandi and Their Tradition Medieval & Renaissance Texts & Studies 115 (Binghamton, New York, 1995) 45-74. --- CAMARGO does not discuss the Aurea Gemma <Gallica> in the notes (pp. 75-87) or introduction to this edition (pp. 2-4, 37-44), nor in his article "The Libellus de arte dictandi rhetorice Attributed to Peter of Blois" Speculum 59 (1984) 16-41, which portrays Peter's text as a compilation based on master Bernard's Summa dictaminis (forthcoming ed. by MONIKA KLAES) and the anonymous Summa Floribus. (ed. CAMARGO "A Twelfth-Century Treatise on Dictamen and Metaphor" Traditio 47 (1992) 161-213). --- For the sources used by Peter of Blois, see FRANZ JOSEF WORSTBROCK "Die Frühzeit der Ars dictand in Frankreich" in Pragmatische Schriftlichkeit im Mittelalter: Erscheinungsformen und Entwicklungsstufen. Akten des Internationalen Kolloquiums 17.-19. Mai 1989 edd. HAGEN KELLER, KLAUS GRUBMüLLER and NIKOLAUS STAUBACH (München 1992, Münstersche Mittelalter-Schriften, Bd. 65) 131-156 at XXX. --- WORSTBROCK and CAMARGO did not find evidence of borrowing in lines 649-679, see Preambles in Peter of Blois' Libellus de arte dictandi rhetorice adapted from the papal curia and from other artes dictandi.


***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999