Quinque tabule salutationum 3 
Secunda tabula -- Quarta tabula 
Liber .X. tabularum (prol.) -- Liber .X. tabularum (ordo tabularum) 
Glossators and decretists on salutations 
Siglorum conspectus -- Table of Contents

INCIPIT TERTIA.

[3.1] Pertractata secunda tabula, in qua continentur solummodo salutationes, que transmittuntur domino pape, agendum est de tertia, in qua continentur solummodo salutationes imperatorum et regum.

[3.2] Dominus imperator sic salutat omnes reges, qui non sunt vasalli eius: "Philippo1 Dei gratia illustri Francorum regi, .H. eadem gratia Romanorum imperator et semper augustus, cum sincere dilectionis perseverantia" et ita salutat Constantinopolitanum et appellat eum 'regum'. Si autem scripserit alicui regi, qui sit vasallus eius, salutat eum hoc modo: ".H. Dei gratia (sicut supra) dilecto fideli .G.2 illustri regi Dacie, salutem et gratiam suam."

[3.3] Rex Francie salutat imperatorem hoc modo: ".H. Dei gratia Romanorum imperatori et semper augusto, .P. eadem gratia Francorum rex, salutem cum sincera dilectione" et sic salutat eum reges, qui non sunt sub eo.

[3.4] Constantinopolitanus imperator, sicut dicitur|, cum arrogantia salutat nostrum imperatorem premittendo nomen suum hoc modo: "Ysaac Romeon imperator et semper augustus, nobilissimo viro .H. Romanorum advocato, salutem cum omnimoda prosperitate."

[3.5] Imperator salutat imperatricem hoc modo: ".H. Dei gratia (sicut supra) dilecte uxori sue .C. eadem gratia Romanorum imperatrici et semper auguste, salutem cum sue bone voluntatis et gratie plenitudine." Et quando imperatrix salutat imperatorem, his verbis utitur vel uti debet: "Invictissimo domino .H. Dei gratia (sicut supra) .C.3 eius uxor fidelissima| Romanorum imperatrix et semper augustus, quicquid dilectionis reverentie potest" et sic omnes regine possunt salutare maritos suos, mutatis nominibus dignitatum et propriis, secundum quod mutari debent.

[3.6] Et nota, quod imperatrices et regine ac omnes mulieres debent plurimum honorare maritos suos in salutationibus et in omnibus aliis, quia sicut ait Apostolus "caput mulieris est vir."4

[3.7] Imperatrix hoc modo salutat vel salutare potest reginas: "Dilectissime amice sue .A.5 forma et morum elegantie decorate et Dei gratia regine Francie, .C. eadem gratia Romanorum imperatrix et semper augusta, salutem cum indissolubili vinculo amoris." Et sic possunt se salutare adinvicem omnes regine ac magne domine, mutatis hiis que mutanda sunt convenienter.

[3.8] Et est sciendum, quod mulieres appentunt laudari, quia "vulpes amat fraudem, lupus agnum, femina laudem." Qualiter autem imperatores, reges et regine adinvicem se salutant, ex supradictis facile patebat, si sciveris revolvere ac mutare, secundum quod oportebit.

[3.9] Imperator salutat episcopos cardinales hoc modo: ".H. Dei gratia (sicut supra) .A.6 venerabili Albanensi episcopo, salutem et omne bonum."

[3.10] Presbyteros cardinales hoc modo: ".H. Dei gratia (sicut supra) .M.7 viro venerabili tituli sanctoru .Io. et Pauli presbytero cardinali, salutem et omne bonum", et si fuerit amicus eius, appellat eum 'specialem amicum', et sic salutat omnes archiepiscopos et episcopos extra imperium suum commorantes.

[3.11] Omnes alios clericos tam archiepiscopos quam episcopos tam duces quam marchiones tam comites quam consules civitatum et omnes nobiles viros appellat "dilectos fideles" et salutat eos in hunc modum: ".H. Dei gratia (sicut supra) dilecto fideli" vel "dilecto imperii fideli Coloniensi archiepiscopo, salutem et gratiam suam" et sic salutat omnes, mutatis nominibus dignitatum| et propriis.

[3.12] Hinc collige, quod omnes reges eundem possunt modum tenere, nisi quod debent premittere nomina cardinalium, quando salutat eos. Et nota, quod quando imperator vel reges alicui sunt indignati, dicunt 'salutem pro meritis'.

[3.13] Imperatrix eodem modo salutat omnes, mutatis hiis que mutari debent convenienter. Sed regine debent in omnibus remissivis loqui quam imperatrix. Et etiam omnes reges debent subesse imperatori et imperio exhibere omnimodam reverentiam vel fidelitatem. Et nota, quod imperatrix et regine ac omnes mulieres propter femineum sexum magnam debent ecclesie reverentiam exhibere, quia earum caput est vir, idest Christus qui est ipsius ecclesie caput.8

[3.14] Cardinales autem hoc modo salutant imperatorem: "Invictissimo domino .H. Dei gratia Romanorum imperatori et semper augusto et Scicile regi, .A.9 eadem gratia Prenestinus episcopus promptum famulatum cum gloria et honore in longitudinem dierum." Et hac salutatione possunt uti omnes cardinales, archiepiscopi, episcopi, duces et principes, qui non sunt de imperio suo.

[3.15] Omnes archiepiscopi, episcopi, duces, principes, marchiones, comites, proceres, consules civitatum| et omnes a maiori usque ad minorem, mutatis nominibus dignitatum et propriis sicut mutari debent, possunt eos salutare hoc modo: "Invictissimo domino .H. Dei gratia Romanorum imperatori et semper augusto, .C.10 Coloniensis archiepiscopus, licet immeritus, promptissimum et semper devotum in omnibus famulatum" et ita possunt salutare imperatricem, mutatis hiis que mutari debent. Hinc extrahe formam salutandi reges et reginas et muta quod mutandum est.

[3.16] Et nota, quod licet hoc nomina, scilicet 'glorissimus' <et> 'invictissimus', possunt largo modo dici tam pro imperatoribus| quam pro regibus tam 'serenissimus' et 'invictissimus', tamen ad imperatorem debet proprie pertinere.

EXPLICIT TERTIA.


1 Philipp II Augustus, king of France (1179-1223).

2 Cnut VI, king of Denmark (1182-1202).

3 Constance, wife of Henry VI and empress (1190-1198).

4 Ephes. 5.23.

5 Agnes of Meran, third wife of Phillip II Augustus, queen of France (1196-1200). Philipp had abandoned his second wife, Ingeborg of Denmark, the day after their marriage in 1193. Popes Celestine III and Innocent III resolutely refused to grant a divorce.

6 Albinus, cardinal bishop of Albano (1189-1206).

7 Melior, cardinal priest of SS. Giovanni et Paolo (1185-1197).

8 Ephes. 5.23.

9 Johannes Anagninus, cardinal bishop of Preneste (1190-1196).

10 Perhaps confused with archbishop Conrad of Mainz (1183-1200). See Quinque tabule salutationum, above 1.9 and Oliva 53.1.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999