Quinque tabule salutationum 4 
Tertia tabula -- Quinta tabula 
Liber .X. tabularum (prol.) -- Liber .X. tabularum (ordo tabularum) 
Glossators and decretists on salutations 
Siglorum conspectus -- Table of Contents

INCIPIT QUARTA.

[4.1] In tertia tabula salutationum dictum est, qualiter imperatores et reges debeant salutare et salutari. Nunc autem in quarta tabula est agendum, qualiter omnis clericus a papa inferius se debeat adinvicem salutare et quomodo debeat salutare inferiores se et ab eisdem salutari.

[4.2] Exemplum. Ierosolimitanus patriarcha hoc modo salutat cardinales: "Venerabili in Christo fratri .A.1 Dei gratia Portuensi episcopo, .G.2 eadem gratia sancte resurrectionis ecclesia patriarcha, veram in vero Salutari salutem" vel "salutem in eo, sine quo non est vera salus" vel "salutem cum sincere karitatis fevore" vel "ardore". Vel potest dicere "salutem et perfectam in Domino karitatem".

[4.3] Qua salutatione possunt uti omnes ecclesiarum prelati et subditi et omnes religiose persone, cuiuscumque sint ordinis vel condicionis, vel "salutem et prosperos in Domino sucessus." Et nota, quod hiis salutationibus omnes ecclesiarum prelati uti possunt et multi alii, si mutent que mutanda sunt convenienter.

[4.4] Si fuerit eius specialis amicus, vocet eum 'precordialem amicum' et 'specialem', 'dilectum' vel 'dilectissimum', secundum quod dictatori occurrerit. Si fuerit consanguineus eius, dicit 'speciali amico et predilecto consanguineo'. Hoc modo salutat cardinales, archiepiscopos, episcopos, patriarchas et omnium nomina premittit in salutatione.

[4.5] Sed potes querere, si archiepiscopos et episcopos, qui subsunt ei, salutabit ita. Dico quod non, sed salutabit eos hoc modo, premittendo nomen suum: ".G. sancte resurrectionis ecclesie patriarcha, venerabili fratri .M.3 Cesariensi episcopo, salutem et benedictionem in Domino" vel potest uti supradictis salutationibus et semper nomen| suum premittit in salutationibus.

[4.6] Super eo quod patriarche, archiepiscopi et episcopi dicunt in suis salutationibus 'Dei gratia' et postea 'licet inmeritus', merito sunt reprehendendi, quoniam ex quo dicitur 'Dei gratia', numquam debet preterea postea se 'inmeritum vocare', quia "gratia Dei" sicut dicit Apostolus "numquam in aliquo vacua fuit."4 Sed si vellet se vocare 'inmeritum', ubi dicit 'Dei gratia', deberet dicere 'permissione divina', quia multa permittit Deus, que de sua gratia non precedunt.

[4.7] Et nota, quod sunt quidam patriarche et archiepiscopi, qui semper in episcopatu suo sunt apostolice legati, sicut Cantuarensis et Eboracensis, et quidam non. Sunt et alii, qui se in suis salutationibus appellant 'primates provinciarum', sicut Gradensis patriarcha et episcopus Pisanus. Gradensis patriarcha dicit: ".I.5 Gradensis patriarcha licet indignus et totius Dalmatie atque Croatie primas." Pisanus dicit: .G.6 Dei gratia Pisanus archiepiscopus, Sardine primas et apostolice sedis legatus,"

[4.8] Et sic diversi secundum diversas provincias et consuetudinem locorum diversis nominibus se appellant. Quas diversitates addiscere studeat providus dictator, cum ei fuerit opportunum. Et nota, quod non solum imitande sunt consuetudines provinciarum et locorum, sed etiam| quilibet dictator vel rhetoricus debet se informare moribus illius, si fieri potest, qui sibi materiam exhibet dictandi, nisi vacuum cerebrum habuerit et mentem vesanam.

[4.9] Nam et ego, cum a partibus Constantinopolitanis redirem, iuxta Giadrum7 cuiusdam episcopi curiam intravi. Post triduum vero iniunxit mihi, ut cuidam episcopo pro eo scriberem, ut ipse ab eo posset benevolentiam captare. Temate recepto secundum formam| curialem dictavi, continuo sibi epistolam presentans; at ille subridens ait, "Hoc unum postea diligenter infra me ipsum excogitavi, ut quasdam similitudines epistole tue superaddas, quas ego ipse studio se dictavi: 'Sicut vulpis amat pullos et vermis areneus muscas, ita semper dilexistis sapientiam.'"

[4.10] Quid plura? Contexui et lanam succidam ipsius curialis purpure et totam epistolam veneno illo toxicavi, dicens quod erat salomonior Salomone. Sic enim oleo adulationis caput eius perunxi,8 quod bipes yrcus vel cimera cornuta honorabiles mihi pelles donavit. Sit ergo vulpes nobis exemplum et vermis araneus consuetudinis nos instruat texere telam.9

[4.11] Preterea sunt quidam patriarche, qui non habent archiepiscopos sub se, sed solummodo episcopos, sicut archiepiscopi.10 Verumtamen quecumque sit, si patriarcha habuerit archiepiscopos vel episcopos sub se, semper appellabat omnes archiepiscopos vel episcopos suffrageneos 'venerabiles fratres' et alios omnes de patriarchatu 'dilectos filios' vel 'karissimos', secundum quod est ipsius curie consuetudo et multototiens erit in arbitrio dictatoris.

[4.12] Similiter omnes archiepiscopi debent appellare suos episcopos 'venerabiles fratres' et mittere illos 'salutem et benedictionem', quia recipiunt ab eo consecrationis munus.11 Alias faciat dictator secundum consuetudinem. Ravennas archiepiscopus sic salutat Bononiensem episcopum: ".G.12 Dei gratia Ravennas archiepiscopus, venerabili fratri .B. Bononiensi episcopo salutem et benedictionem" vel "salutem in vero Salutari" et poteris uti omnibus supradictis salutationibus, si volueris.

[4.13] Preterea licet papa, patriarche et archiepiscopi, qui non solum episcopos appellant 'venerabiles fratres', sed etiam multos ecclesiarum prelatos 'fratros' vel 'filios' indifferenter appellant, non adhibentes| ibi aliquam distinctionem, et quandoque contigit propter imperitiam dictatorum.

[4.14] Quare non possint omnes Christianos appellare fratres? Rationem non video, quoniam Apostolus, quando epistola mittebat ad Romanos13 sive ad Ephesios14 vel ad Corinthios,15 omnes qui erant in ecclesia indifferenter 'fratres' appellebat; et quandoquo dicebat, sed raro, in narratione 'filioli' vel 'filii'.16 Quicquid tamen fuerit, semper dico esse consuetudinem mutandam, si non fuerit contra fidem vel anime salutem.

[4.15] Sunt autem quidam archiepiscopi, qui suis epistolis dicunt 'Dei gratia' in salutatione, et quidam non; dictator vero semper consuetudinem imitetur. Sed de frequentiori consuetudine patriarche, archiepiscopi non debent suis epistolis scribere 'Dei gratia', quia iam videretur, quod facerent sibi eos equales.

[4.16] Preterea patriarche, archiepiscopi et cardinales nomina omnium episcoporum debent premittere in salutationibus, dummodo non sint sub eorum iure metropolito vel legationis, et etiam si Ierosolimitanus patriarcha scripserit episcopo Comaclensi. Licet enim Comaclensis parvam habet civitatem, paucos| redditus et vilem episcopatum, episcopus tamen est et nec subest alicui eorum nisi Ravennati archepiscopo post papam. Ierosolimitanus patriarcha ita debet sibi scribere: "Venerabili in Christo fratri .I.17 Dei gratia episcopo Comaclensi .G. eadem gratia Ierosolimitanus patriarcha salutem in vero Salutari."

[4.17] Eodem modo posset episcopus Comaclensis patriarcham salutare, premisso nomine patriarche. Nec teneretur aliter facere, si ei non placuerit. Sed salva reverentia domini Comaclensis, debent patriarchas et archiepiscopos appellare 'venerabiles patres et dominos', quia sunt maiores illo, at ad maiorem humilitatem demonstrandam. Quod autem de Comaclensi dico, de omnibus aliis episcopis est intelligendum.

[4.18] Cum autem patrarche <vel> archiepiscopi salutant| aliquem prelatum vel clericum de patriarchatu vel archiepiscopatu suo, salutant eum hoc modo: ".G.18 Dei gratia Mediolanesis archiepiscopus, dilecto in Christo filio .B. preposito Cremonensi salutem et benedictionem in Domino." Et sic salutat omnes a maiori usque ad minorem, preter episcopos, mutatis nominibus dignitatum et propriis.

[4.19] Et est notandum, quod si aliquis modo eligatur in patriarcham, archiepiscopum, episcopum aut cardinalem, vel abbatem et vocabatur primo 'magister', extinguitur propter dignitates istas nomen magistrale. Et postea non appellatur 'magister' nec debet appellari. Unde si aliquis scribat episcopo Ferrariensi, non debet eum appellare 'magistrum' nec ipse vocat se 'magistrum'.19 Et dominus papa tacet nomina magistralia in dignitatibus et etiam in omnibus prelatis ecclesiarum et in prioribus similiter. Alii vero in hiis prelatis nomina magistralia tacent et alii ponunt. In subditis nomen magistrale a nullo tacetur.

[4.20] Legati autem domini pape, quicumque illi fuerunt, sive cardinales aut archiepiscopi vel episcopi vel diaconi vel subdiaconi auctoritate legationis et quia funguntur vice domini pape, debent premittere nomen suum omnibus patriarchis, archiepiscopis, episcopis et omnibus aliis, qui sunt in provinciis illis, ad quas in legationem transmittuntur. Et omnes illi debent premittere nomen ipsius legati, predicta ratione.

subdiaconi legi] om. V diaconi M

[4.21] Porro cardinales, quando sunt in legatione, auctoritate legationis debent premittere nomen suum universis ecclesiarum prelatis. Sed multototiens premittunt archiepiscoporum et quamplurium nomina, cum scribunt eis pro aliquo facto, quod non comportat ad legationem, ut puta, quod suis nepotibus conferant prebendas, vel etiam ut diligentius respiciant sue burse defectum, si habuissent defectum.20 Hoc autem salutationis genus Francigene medicinam laxativam appellant, quoniam eorum bursas non modica perturbatione ad vomitum producit. Et nota, quod cardinalium egretudines removeri non possunt, nisi emplastro simplicis auri vel argenti.

bursas ... producit: abusas ... producunt V

[4.22] Si autem non fuerint in legatione, semper premittant nomina patriarcharum, archiepiscoporum, episcoporum et etiam maiorum abbatum, sicut Claravallensis in salutatione. Nam omnes patriarche, archiepiscopi et episcopi debent talium abbatum nomina premittere in salutationibus, si eorum abbatie fuerint exempte per apostolica scripta ab illorum iurisdictione, nisi forte in provincia illa sit sedis apostolice legatus.

[4.23] Omnes autem religiosi viri debent ab omnibus multimode honorari, quia sunt filli Dei excelsi et per dilectionem| Dei et proximi, que karitas est, Deo sunt uniti et membra Christi efficiuntur.

[4.24] Preterea legati, patriarche, archiepiscopi et episcopi eundem modum debent tenere in salutationibus in patriarchatu vel archiepiscopatu domini sui. Ravennas archiepiscopus, quando scribit generaliter omnibus de archiepiscopatu suo pro aliquibus negotiis, salutat eos hoc modo:

[4.25] ".G.21 Ravennas archiepiscopus licet inmeritus, venerabilibus in Christo fratribus et dilectis filiis abbatibus omnibusque ecclesiarum prelatis et universis Dei fidelibus per Ravennatem archiepiscopatum constitutis, ad quos littere presentes advenerint, salutem et benedictionem in eo, sine quo non est vera salus nec benedictio fructuosa", per affirmationem sic: "in quo est salus vera et benedictio fructuosa" vel "in vero Salutari salutem" vel "salutem" simpliciter.

[4.26] Si autem scripserit pro aliquo penitentiali eunti ad Sanctum Iacobum vel ultra mare, hoc modo facit vel facere debet salutationem: "Venerabilibus in Christo fratribus patriarchis, archiepiscopis et episcopis, abbatibus omninum ecclesiarum Dei prelatis et universis Christi fidelibus| ad quos presentes littere advenerint, salutem et benedictionem in eo, sine quo non est salus vera" vel "benedictio fructuosa" vel "in eo in quo est salus vera et benedictio fructuosa" vel "salutem in vinculo karitatis et dilectionis."

[4.27] Hanc formam salutandi possunt tenere patriarche, archiepiscopi, episcopi, si providus dictator sciverit mutare mutanda. Sunt autem quidam episcopi, qui dicunt in salutationibus penitentialium22 "salutem et piam erga peccatores miserationem habere," alii sunt qui dicunt "presentium portitoris sarcinam orationibus et elimosinis iuvare". Eadem ratione dicere possunt "licentiam portandi subtellares presentium portitori tribuere" vel "in necessitatibus sibi providere" et sic salutando possunt caudatis23 quibusdam distinctionibus totum tractatum facere caudatum in salutatione.

[4.28] Provideatis, igitur nescitis in salutationibus vestris caudati, cum totum factum possitis exprimere narrando. Nam perpetuum vituperium est Anglicis, quod caudati vocantur. Nam cauda semper est significativa mali. Nec est signum aliquid in firmamento, quod in astronomia sic indicetur nocivum.

[4.29] Episcopus Bononiensis ita salutat Ravennatem archiepiscopum: "Venerabili patri et domino .G.24 Dei gratia Ravennati archiepiscopo, .G.25 Bononiensis episcopus licet inmeritus, debitam cum subiectione reverentiam". Et potest dicere "ecclesie Bononiensis humilis minister", si voluerit se humiliare. Et sic salutant eum omnes de archiepiscopatu suo, mutatis nominibus et aliis que mutari debent.

[4.30] Et nota, quod omnibus salutationibus, que ponuntur in Secunda tabula, omnes archiepiscopi, episcopi et ecclesiarum prelati et subditi et laici possunt uti, cum scribunt ecclesiasaticis personis, que sunt in maiori dignitate. Et teneantur illis reverentiam exhibere, preter quam| 'osculo pedum', quod--sicut credo--ad solum papam debet transmitti.26 Non dico, quod omnes salutationes ille omnibus conveniant, sed oportet dictatorem providuum esse atque discretum in mutando et variando ea, que mutari debent et variari.

[4.31] Ego etiam non possum dicere omnia, quia omnium consuetudines nescio et scire non possum. Et si possem dicere, non deberem, quia generaret tedium. Sed dico quedam generalia, quibus rationabiliter possimus uti. Consuetudinem vero, sicut dixi, studiosius debes imitari, quia sicut diversi| sunt hominum vultus, ita et mores, et quod unus approbat, alter sepenumero vituperat.

[4.32] Abbas Vallis Umbrosianus sic salutat abbatem Claravallensum "Venerabili patri et domino .G.27 Dei gratia Claravallensi abbati et toti eiusdem ecclesie capitulo, frater .A.28 peccator monachus Vallis Umbrosiane congregationis abbas licet indignus" vel "humilis abbas"; (quidam dicunt quod dicit "archimandrita") "verum in vero Salutari salutem".

[4.33] Abbas Claravallensis eodem modo salutat vel salutare potest eum et sic possunt se abbates adinvicem salutare. Sed consueverunt, sicut audivi, abbates et viri religiosi dicere sibi adinvicem: "salutem et orationem in Domino". Huiusmodi enim religiose persone semper nituntur ad humilitatem demonstrandum et omnes prelatos ecclesiarum premittunt in suis salutationibus, nisi subsunt eis et semper minores omnibus se volunt demonstrare.

[4.34] Aliquis monachus ita potest salutare abbatem suum: "Venerabili patri et domino .B. Dei gratia cenobii sancti Proculi29 abbati dignissimo, frater .I. peccator monachus promptam in omnibus obedientiam et devotam." Et sic possunt plures sibi scribere.

[4.35] Abatisse sic se salutant: 'Venerabili in Christo matri" vel "sorori .A. Dei gratia monasterii sancti Barbatiani30 abatisse dignissime, .G. peccatrix monacha et cenobii sancti Columbani humilis abbatissa salutem et orationem in Domino.'

[4.36] Hoc modo salutat monacha suam abbatissam: "Venerabili in Christo matri ac domine .G. cenobii sancti Barbatiani abatisse dignissime, soror .M. peccatrix monacha debitam obedientiam cum omnimoda subiectione."

[4.37] Diaconi vero, archidiaconi, primicerii, archipresbyterii, plebum priores et huiusmodi ecclesiarum prelati et subditi, unus premittit nomen alterius in salutatione et appellat eum "venerabilem in Christo fratrem" aut "precordialem amicum" vel "specialem" vel "preelectum consanguineum", si consanguineus est; et dicit "salutem cum sincere dilectionis affectu" vel "salutem cum sincere karitatis fervore" vel 'ardore" vel "in vero Salutari salutem" et multas alias salutationes possunt ponere.

[4.38] Subditi autem hoc modo salutabunt suos prelatos: "Venerabili patri et domino .G. ecclesie de Carpo31 archipresbytero, .M. eiusdem ecclesie canonicus tam proptam quam devotam in omnibus reverentiam." Et possunt uti salutationibus in Secunda positis, si convenienter sciverit mutare mutanda.

in Secunda legi: insertis codd.

[4.39] Magister salutat discipulum tanquam amicum, dicens "dilecto et amabili socio" vel "dilecto et precordiali amico salutem cum sincere dilectionis affectu" vel "salutem cum indissolubili dilecionis vinculo" et potest uti omnibus optationibus salutationis,32 quos amici sibi adinvicem mittere sueverunt. Verumtamen non debet eum appellare 'discipulum', sed 'socium', ne propter hoc videatur esse superbus.33

[4.40] Discipulis vero ita valet suum salutare magistrum: "Domino et magistro .I." vel "Magistro et domino .I., .H. ipsius humilis disciplinus et devotus quicquid devotorum et reverentie potest" vel "seipsum in omni genere devotionis" vel "quicquid servitii et reverentie potest." Et potest uti cunctis optationibus salutationis, quas minores persone mittere maioribus consueverunt.

[4.41] Item quis potest captare benevolentiam, si signatur proprietas a facultatibus, in quibus student ipsi doctores. Dicitur aliquando grammatico: 'philosophie alumpno'; dialectico: 'vicario Aristotilis'; rhetorico: 'floribus eloquentie', 'purpurato' aut 'viro facundo' aut 'eloquentie titulus| radiato'.

[4.42] Item in quandrivio erudito potest dici 'phylosophie thesaurario' vel 'philosophie radiis illustrato' vel 'philosopho venerando'. Item in physica studenti dici potest 'physicalis professionis doctori' vel 'ministro' aut 'scientie naturali inquisitori' aut 'vicario Ypocratis et Gallieni'.

[4.43] Item theologo dici potest 'theologie thesauerario' vel 'sacri' aut 'divini verbo doctori' vel 'theologie ministro'. Item in iure canonico studenti dici potest 'sacrorum canonum professori' vel 'doctori sacrorum canonum'. Item in iure civili studenti dici potest 'iuris perito' vel 'iuris professori'.

EXPLICIT QUARTA TABULA.


1 Petrus Gallocia was cardinal bishop of Porto from 1190-1211.

2 Not identified.

3 Haymar Monachus, patriarch of Jerusalem (1194-1202). He was archbishop of Caesarea 1182-1197, holding both offices for three years. From 1171-1177 Monachus was magister and chancellor of patriarch Amalrich of Jerusalem.

4 Cf. I Cor. 15.10

5 Johannes Signole, patriarch of Grado (1190-1201).

6 Villanus Gaetani, archbishop of Pisa (1146-1167, 1172-1175). He was succeeded by Ubaldus Lanfranchi (1176-1208).

7 Zadar.

8 See Alexander Neckam In Ecclesiasten 1.16 (Cambridge, Trinity College, R.16.4, fol. 160rb): Homo qui se alicuius momenti putat esse, cum sit pulvis et cinis, appetens caput suum impinguari oleo adulationis misere, ridendus esse videtur, nonne et lugendus and 2.5 [fol. 191rb]: Oleum fert [sc. Effraim] in Egypto, qui vitio servit adulationis. De hoc oleo dicit propheta David: 'Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.' Quid est autem Egyptus nisi mens tenebris viciorum obvoluta. Hoc oleum dum impinguat caput mentis, turpiter ipsum fedat and 2.12 [197vb]: Adulationis vitium ab aula nomen contraxit. Set proh dolor transivit a palatiis principum ad collegium claustralem. Set o res monstruosa ipsi senes iam cineriti [vel emeriti] student impinguare capita prelatorum oleo adulationis. Cf. Oliva 1.5, De obsidione Ancone prol., De amicitia 30, Boncompagnus 1.1.13, 1.13.1, Rhetoria novissima 9.5.7.

9 See Palma 24.7-11; Oliva 1.10-11, Boncompagnus 1.23.5 §2.

10 This was the case of the patriarch of Aquileia and before 1154 had also been so of the patriarch Grado. See Oliva 18.4.

11 This attempt to scholastically construe the language of official letters as a precise instrument of constitutional law is typical of Boncompano's epistolary hermeneutics, not quite seriously offered as precept. Other examples of this might be adduced: Oliva XXX

12 Guilelmus, archbishop of Ravenna (1190-1201).

13 Rom. 1.13.

14 Perhaps Boncompagno thinks here rather of Gal. 1.2, for 'fratres' is not used in the salutation of the epistle to the Ephesians (but see Eph. 6.23).

15 I Cor. 1.10; II Cor. 1.8.

16 Oliva 10.25 (note 188). The diminutive 'filioli' is used by Christ of his disciples in Marc. 10.24 and Joh. 13.33; in Galat. 4.19 and throughout I Ioh. (seven times) it is used to denote "the baptized" [I Ioh 2.1.12.18.28, 3.7.18, 4.4, 5.21].

17 Johannes II, bishop of Comacchio (11XX-XXXX).

18 S. Galdinus de Sala, archbishop of Milan (1166-1176). He was canonized in 1188. See Oliva 58.2

19 On Huguccio, see WOLFGANG P. MüLLER "Huguccio of Pisa: Canonist, Bishop and Grammarian?" Viator 22 (1991) 121-152. This passage is cited (from my edition) by MüLLER at 152, note 131.

20 See Boncompagnus 1.13.1 and 5.1.23 on nephews at the Roman curia.

21 Guilelmus , archbishop of Ravenna (1190-1201).

22 See Boncompagnus 3.19.

23 See Tractatus virtutum §4.

24 Guilelmus, archbishop of Ravenna (1190-1201).

25 Bishops of Bologna: Gerardus Scambecchi (1187-1198), succeeded by Gerardus Ariosti (1198-1213). See Oliva 49.1.

26 See above, Quinque tabule salutationum 2.6, 2.12.

27 Guido, abbot of Clairvaux (1193-1213). See above Quinque tabule salutationum 2.6.

28 Not identified.

29 A Gerardus is abbot of S. Procoli in 17 June 1197 (SALVIOLI 316, pp. 201-2). See above, Quinque tabule salutationum 1.15 and Boncompagnus 3.20.7.

30 On the Bolognese nunnery of S. Barbaziano, see Oliva 7.3 and above, Quinque tabule salutationum 1.20.

31 Carpi (dioc. Modena).

32 See above, Quinque tabule salutationum 1.32, 2.16.

33 For terminology, cf. OLGA WEIJERS Terminologie des universites au XIIIe siecle (Rome 1987) 167-172.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Università di Pavia 1999