Quinque tabule salutationum 5 
Tertia tabula -- Quarta tabula 
Liber .X. tabularum (prol.) -- Liber .X. tabularum (ordo tabularum) 
Glossators and decretists on salutations 
Siglorum conspectus -- Table of Contents

INCIPIT QUINTA.

[5.1] In quarta tabula tractatum est qualiter omnis clericus debeat se adinvicem salutare. Nunc autem tractandum est de salutationibus, que pertinent ad viros seculares et mulieres, in quibus oportet nos uti secularibus verbis.

[5.2] Duces equidem, principes, marchiones et comites ita se salutant "Nobilissimo viro .R. Dei gratia duci Austrie, .H.1 eadem gratia Saxonie dux, salutem cum indissolubili amicitie vinculo" vel "salutem et quicquid excogitari potest melius" vel "salutem et quicquid potest" vel "salutem et prosperos in omnibus successus" vel "salutem et prosperis successibus habundare." Hiis autem salutationibus omnes magni viri et populares universi usque ad servos glebe2 convenienter possunt uti, mutatis hiis que mutari debunt.

[5.3] Ceterum sunt multi principes, qui salutando retinent consuetudines speciales, quarum diversitates nemo ad plenum scientie valeret. Dux Venetie ita ordinat salutionem suam ".P. Ziani3 Dei gratia Venetie, Dalmatie atque Croatie dux et dominus medietatis et quarte partis et dimidie totius imperii Romanie."4 Item .R.,5 qui vulgo dicitur esse 'comes sancti Egidii', in salutatione sua ita dicere consuevit: ".R. Dei gratia dux Narbone, comes Tolosanus et marchio Provincie."

[5.4] Aliquis dux vel princeps sic salutat consules civitatum: "Nobilibus viris Veronensium consulibus et universo eiusdem civitatis populo, .H.6 Dei grati Saxonie dux, salutem et omnimoda prosperitate" vel "salutem et omnum bonum."

[5.5] Si esset legatus imperatoris, premitteret nomen suum iure legationis omnibus in tota provincia, in qua est legatus, commorantibus, nisi forte scripserit occulte pro aliquo suo speciali facto et nisi voluerit facere illis gratiam, quibus mittit. Sed non vocat se 'legatum', immo debet se vocare 'presidem'.7 Nam Pylatus olim preses erat Ierosolimitanus pro Tiberio Cesare, quando Christum crucifixit. Similiter inveniatur a preside secundum carnem.

[5.6] Sed est differentia inter principem et presidem: Princeps est ille, qui habet hereditario iure unam prouinciam ad minus. Unde improprie dicitur princeps, nisi habuerit unam provinciam. Preses est ille, qui non non habet hereditario iure, sed mandato imperatoris uni vel pluribus provinciis ad tempus preest, sicut faciebat Pilatus in Iudea.

[5.7] Romani senatores8 sic salutant consules Viterbienses: ".A. et .B. Dei gratia alme Urbis summi senatores dilectis amicis consulibus Viterbiensibus et toti populo salutem cum sincera dilectione." Si autem fuerit unus solus senator, dicit sic: ".B. Dei gratia alme Urbis summus senator (sicut supra)." Prefectus dicit "alme Urbis prefectus".

[5.8] Et nota, quod Romani senatores et prefectus auctoritate senatus et prefecture ratione Urbis Romane, que caput mundi dicitur9 et sola dicitur 'Urbis' antonomasice,10 debent premittere sua nomina omnibus laicis preter quam imperatori et imperatrici, regibus et reginis et omnibus clericis preter quam summo pontifici. Patriarche, archiepiscopi, episcopi, cardinales et omnes, que sint in mundo tam clerici quam laici, preter papam, imperatorem et imperatricem debent premittere| nomina senatorum et prefecti, quando scribunt eis.

[5.9] Sed Roma, que olim erat domina omnium provinciarum, nunc versa est in luctum cithara ipsius,11 tenebrescit orrida et fere omnis gloria ipsius ad nichilum redacta. Servanda est illa ergo consuetudo, que a paucis retro temporibus inoleuit.

[5.10] Duces, marchiones et magni viri hoc modo salutant milites, qui non sunt vasalli eorum: ".H.12 Dei gratia Saxonie dux, dilecto amico .A. de Mucillo13 nobili et strenuo militi, salutem cum prosperitate" vel "salutem et omnem bonum." Si autem fuerit vasallus eius, dicit sic: ".H. Dei gratia Saxonie dux, dilecto fideli suo .B. de Corviago,14 salutem et gratiam suam" vel "salutem et omne bonum." Si diligit eum, tantum appellat eum 'nobilem virum'. Sic salutat omnes fideles suos a maiori usque ad minorem tam viros quam mulieres, mutatis hiis que mutari debent.

[5.11] Consules civitatum ita salutant huiusmodi magnos viros: "Inclito ac magnifico viro .H.15 Dei gratia duci Saxonie, Bononiensium consules cum universo eiusdem civitatis populo salutem et promptum servitium" vel "salutem cum sincera dilectione."

[5.12] Et sic possunt omnis, que sunt minores illis et non sunt vasalli eorum, illos salutare. Vasalli vero eorum non debent dicere 'salutem', sed salutabunt eos hoc modo: "Illustri ac magnifico viro domino .B.16 Dei gratia marchioni de Monte Ferrato, .G. de Castello Novo17 eiusdem fidelis promptam semper et sincere fidelitatis constantiam" vel "promptum semper et fidele servitium" vel "promptum servitium cum sincera fidelitate" vel "promptitudinem servitii cum constantia sincera fidelitatis." Et sic possunt omnes vassali dominos suos salutare, mutatis hiis que mutari debent.

[5.13] Potestas ita salutat aliam potestatem: "Nobili et egregio viro .B. potestati de tali loco <.?.> potestas de tali loco" idest "potestas Bononiensium, salutem cum sincere dilectionis affectu."

[5.14] Quando ponit se cum consiliariis suis, dicit hoc modo: "Viro egregio .C. potestati" de tali loco, .B. potestas de tali loco et eius consiliarii, salutem cum indissolubilis amoris vinculo."

[5.15] Quandoque ponitur potestas consiliarii et populus in salutatione et tunc dicit hoc modo: "Nobili et prudenti viro .G. potestati Bononiensium consiliariis et honorabili eiusdem civitatis populo, .I. urbe Venetorum potestas consiliarii et populus universus" vel "totus populus, salutem cum perpetue dilectionis augmento."

[5.16] Consules autem civitatum semper premittunt nomina consulum alterius civitatis, quibus scribunt hoc modo: "Nobilibus viris Mediolanensium consulibus consiliariis et magnifico eiusdem civitatis populo, Bononiensium consules et consiliarii et universus populus, salutem cum sincere dilectionis constantia."

[5.17] Et si non fuerit ita magnus populus, sicut est in pluribus civitatibus, dicas 'honorabili populo'.

[5.18] Consules castellorum aut villarum vel burgorum hoc modo se salutant: "Dilectis amicis consulibus de Monte Vellio,18 consules de Nonantula salutem cum dilectione."

[5.19] Cum autem consules civitatum salutant consules burgorum sive castellorum, dicunt sic: 'Consules Bononiensium, consulibus et toti populus de Monte Vellio, salutem cum prosperitate."

[5.20] Consules castrorum hoc modo salutant consules civitatum: "Dominis metuendis consulibus Bononiensium, consiliariis et universo populo, consules Sancti Iohannis in Persigeta19 cum toto populo, promptum in omnibus servitium" vel "salutem cum promptitudine serviendi."

[5.21] Si autem non fuerint consules in civitate aliqua et sit ibi| potestas, ordinabis ita salutationem: ".G. Bononiensium potestas consiliarii cum universo populo." Ceterum in quibusdam civitatibus consiliarii appellantur 'consules', in quibusdam sunt potestates insimul et consules absque consiliariis. Tu autem revolvas te ad consuetudinem.

[5.22] Aliquis miles ita salutat suum amicum militem: "Nobili et strenuo .A. de Mucillo20 militari gloria prefulgendo, .G. salutem cum indissolubilis dilectionis vinculo" vel "salutem cum sincere dilectionis perseverantia" vel "salutem et quicquid excogitari potest melius" et sic possunt se a maiori usque ad minorem salutare, cuiuscumque sint conditionis, mutatis hiis que mutari debent.

[5.23] Aliqua magna domina sic salutat aliam: "Forma sensu et genere decorate domine .M. uxori .A. de Mucillo amice dilectissime, .B. uxor .P. Terra Versarii, salutem cum sincerissimo vinculo dilectionis" vel "salutem et quicquid excogitari potest melius " vel "pretiosius."

Terra Versarii: Traversari Voltolina ed.

[5.24] Rustici hoc modo possunt se salutant et omnes populares: "Dilecto amico .I., .M. salutem et amorem."

[5.25] Antiqui non utebantur huiusmodi circumlocutionibus in salutatione, sed qui phylosophi erant, se simpliciter salutabant: "Lucius, .S., salutem" vel ".P., .I. suo salutem."

[5.26] Pater autem sic salutabat filium: "Dilecto filio .M., .P., salutem et paternam benedictionem." Mater sic salutat filium: ".B. suo dilectissimo filio, .I., salutem et maternam benedictionem." Si fuerit unicus, dicit sic ".B. dilectissimo filio, .I. anime sue dimidio, salutem et maternam benedictionem." Si autem pater et mater cum omnibus filiis et filiabus, cum omnibus consanguineis et amicis et vicinis voluerint suum salutare, sic salutabunt eum: ".B. et .M. parentes, .I. et .S. fratres, .G. et .A. sorores, cum omnibus consanguineis, cognatis, amicis pariter et vicinis, dilectissimo filio, fratri, cognato, consanguineo et amico .P. cum paterna benedictione," passu littere, "et sincere dilectionis vinculum."

[5.27] Si voluerint premittere nomen filii, poteris ponere quod in principio est in fine. Si autem quis habuerit filium, qui promotus sit ad sacros ordines, sive sit prelatus sive non, debet pater nomen filii premittere, nisi forte genitor fuerit primo vel post ad eosdem ordines promotus. Porro spiritualis paternitas maior est carnali. Nam quicumque digne recipere sacres ordines, pater quorumlibet laicorum esse intelligitur, quia eligitur in sortem Domini et efficitur membrum Christi et ecclesie. Et licet nomen filii premittatur carnalis, tamen paternitas non debet in salutatione taceri, etsi filius eius apostolicus esset. Verumtamen pater non debet filium appellare 'patrem', nisi filius esset papa vel cardinalis vel patriarcha vel archiepiscopus aut episcopus aut abbas aut prior aut magnus prelatus.

[5.28] Filius ita salutat patrem: "Reverendo genetori .M. pre cunctis mortalibus diligendo, .G. suorum filiorum minimus, salutem et filialem subiectionem."

[5.29] Matrem salutat hoc modo: "Reverende matri .M. pre cunctis mortalibus diligende, .G. omnium suorum filiorum minimus, salutem et filialem subiectionem."

[5.30] Si voluerit salutare patrem et matrem et fratrem, sorores, cognatos, consanguineos et vicinos, dicit ita: "Reverendis parentibus .B. et .M. peramandis fratribus .I. et .A. dilectissimis sororibus .I. et .O. omnibusque cognatis, consanguineis, amicis et vicinis, .P. eorum filius, frater et amicus cum filiali subiectione, salutem et sincere dilectionis vinculum."

[5.31] Maritus ita debet salutare uxorem, ponas dignitatem utriusque, si habuerit dignitatem| aliquam vel comitatum: ".G. dilectissime uxori sue .B. salutem cum vinculo pacis et dilectionis." Vir enim semper debet premittere nomen suum, quia sicit dicit Apostolus: "Caput mulieris est est vir".21

[5.32] Uxor ita salutabit virum suum: "Pre cunctis mortalibus reverendo at diligendo .G. domino et marito, .S. eius fidelissima uxor, salutem cum omnimoda devotione."

[5.33] Et nota, quod duo relativa in salutationibus non debent poni, ut 'domino suo' et postea 'eius fidelis' vel 'suis' et postea 'eorum', quia huiusmodi relativorum multiplicitas turpem facit repetitionem et tedium non modicum generare videtur.

[5.34] Patruus sive avunculus sic salutat nepotes: "Suo dilecto nepoti .B., .A. salutem cum sincera dilectione." Nepos sic salutat patruum vel avunculum: "Reverendo patruo" vel "avunculo .B., .I. suorum nepotum minimus, salutem cum promptitudine serviendi" vel "salutem cum sincere dilectionis perseverantia" vel "quicquid fidelitatis et servitii potest."

Patruus--reperire (5.38) om. Ö

[5.35] Amator sic potest salutare aliquam, cuius amorem affectat habere: "Nobili et sapienti domine .M. morum elegantia decorate, .I., salutem et promptum in omnibus servitium." Vel aliter: "Nobili et prudenti domine .M. forma, sensu et moribus plurimum relucenti, .I., se ipsum totum" vel "quicquid sibi" vel "salutem et si aliquid valet salute preciosius inveniri" vel "salutem et quicquid fidelitatis et servitii potest."

[5.36] Amasius sic salutat amasiam post factum: "Anime sue dimidio et suorum oculorum lumini .B. speciossisime amice sue, .I. animam et corpus et si plura posset" vel "quicquid habet et habere videtur" vel "se ipsum et sua." Vel aliter: ".G. amice dilectissime forma sensu et genere decorate" vel "salutem cum perpetui amoris perseverantia."

[5.37] Amasia sic salutat amasium: "Anime sue dimidio et suorum oculorum lumini .G. amico dilectissimo, .B. salutem cum indissolubilis amoris vinculo." Vel aliter: "Nobili et prudenti viro .V. pre cunctis mortalibus metuendo et diligendo, .B. salutem et si salute valeret aliquid preciosius inveniri."

[5.38] Ad hec salutationes22 et narrationes23 ad laxiviam in Rota veneris valebis plenius reperire.

EXPLICIUNT QUINQUE TABULE SALUTATIONUM


1 Henry the Lion, duke of Saxony (1142-1178). See above, Quinque tabule salutationum 2.9 and below, 5.4, 5.10, 5.11.

2 According to MARC BLOCH "Serf de la glebe" Revue Historique XX (1924) 220-242, Irnerius coined this phrase in a gloss on the Codex and continued throughout the Middle Ages to be used only by those with legal training. Although Boncompagno more often used simple 'servus' (sixteen times: see Boncompagnus 5.10.21), 'servus glebe' also appears above (Quinque tabule salutationum 1.24, 2.14), in Tractatus virtutum §45 and Liber X tabularum ordo capitularum §6.

3 Petrus Ziani, Doge of Venice (1205-1228). He was the count of Arbe (Rab) a city-island in Dalmatia before he became Doge, led the Venetian fleet against Ancona in 1174 and was elected Doge in 1205 at Constantinople, after Henricus Dandulo died. See IRMGARD FEES Reichtum und Macht im mittelalterlichen Venedig. Die Familie Ziani (Tübingen 1988).

4 See U. LAZZARINI "I titoli dei dogi de Venezia" in IDEM Scritti di paleografia e diplomatica (Venice 1938) 189ff.

5 Counts Raimund V (1148-1194) and Raimund VI (1194-1222) of Toulouse and of St. Gilles.

6 Henry the Lion, duke of Saxony (1142-1178). See above, Quinque tabule salutationum 2.9, 5.2 and below, 5.10, 5.11.

7 See Oliva 44.3 for another example of Boncompagno offering a serious proposal for revision of terminology.

8 On the Roman senators see FRANCO BARTOLINI ed. Codice diplomatico del Senato Romano dal MCXLIV al MCCCXLVII 1. Fonte per la storia d'Italia 87 (Rome 1948); on the prefects of Rome: art. by JüRGEN PETERSOHN. See also Oliva 19.14, Isagoge 1.38-39, Rhetorica novissima 9.4.8.

9 Cf. devise of the Staufer seals, "Roma caput mundi...", quoted in Oliva 9.23.

10 The applellation 'Urbs' is also extended to Venice, below Quinque tabule salutationum 5.15.

11 Enrico da Settimello Elegia 1.25-26: Nunc mea versa est in luctum cithara (CREMASCHI ed. 28). The ultimate source is Iob 30.31: Versa est in luctum cithara mea, and Ovid Ex pont. 3.4.46: ad laetum carmen vix mea versa lyra est. See also Walter of Chatillon Carm. 17.1.1-2 (STRECKER ed. 148 = Carmina Burana 86.1-2): Versa est in luctum/ cythara Waltherii. and F. RICO On Source, Meaning and Form in Walter of Chatillon's 'Versa est in luctum'" (Barcelona 1977).

12 Henry the Lion, duke of Saxony (1142-1178). See above, Quinque tabule salutationum 2.9, 5.2, 5.4 and below, 5.11.

13 Mugello (region located in the diocese of Florence, on the north bank of the upper Sieve river). See Quinque tabule salutationum above, 1.22 , 2.11 and below, 5.22-23.

14 Castel di Corzano (dioc. Forli). Located above the west bank of the upper reaches of the river Savio, 2 km. north of Guidi fortress of Bagno di Romagno. See above, Quinque tabule salutationum 2.13.

15 Henry the Lion, duke of Saxony (1142-1178). See above, Quinque tabule salutationum 2.9, 5.2, 5.4, 5.10.

16 Boniface, marquis of Monteferrato (1192-1207).

17 This man, apparently a vassal of marquis Boniface of Monteferrato, is also mentioned in Mirra 15.1. See also Rota veneris 2.1. and De amicitia 23. There are at least three possible locations with this name in Piedmont.

18 Montevecchio (dioc. Bologna).

19 Cf. HESSEL (ital. tr.) 164, SAVIOLI 120 (1135), 206 (1170); STUMPF 3272

20 Mugello (region in the diocese of Florence, located on the north bank of the upper Sieve).

21 Ephes. 5.23.

22 Rota veneris 2.1-4 and 5.1.

23 Rota veneris 3.1-3.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Università di Pavia 1999