INCIPIT LIBER PRIMUS
1.1 De
origine iuris.
1.1.1 Quatuordecim fuerunt origines iuris sicut per
evidentia et manifestia exempla ostendam. Prima fuit in celis.
1.1.2 Secunda in
Paradiso deliciarum.
1.1.3-4
Tertia in Adam qui iuis reperit naturale, et illud ius duravit usque ad quartam originem
iuris, que fuit in monte Synay, ubi dedit Dominus legem Moysi scriptam duabus tabulis
testamenti.
1.1.5 Quinta fuit
in iure gentium, quod gentiles populi observabant; sed ubi fuerit illa iuris origo sciri
non valet, propter nimiam temporis vetustatem. Erat enim ius illud ex omni parte confusum,
propter varietates deorum, quibus diversimode sacrificia offerebant. Verumtamen adhuc sunt
quidam inter Cumanos et quosdam alios, qui habitant ultra Ruteniam et Brussiam, qui
firmiter credunt esse tot deos quot sunt genera creaturiarum. Unde proprias bestias
et reptilia, que casualiter in mane illis occurrunt, genibus flexis adorant.
1.1.6 Sexta fuit
in consuetudine; sed sciri non potuit, ubi fuerit consuetudinarii iuris origo, quoniam
antequam Romani mitterent decemviros in Greciam ad accipiendam et reportandum ius scriptum
atque non scriptum, plurime atque maxime fuerant civitates in orbe terrarum, quarum
habitatores ex motu naturalis rationis aliquas sibi consuetudines procurabant, secundum
quas vivere tenebantur; quoniam aliter gubernari non poterant numerose multitudines
populorum. Illi autem, qui sine certa lege manu, idest potentia, mundum regere videbantur
ex arbitrii libertate aliquas consuetudines procurabant, quas inferiores observare,
imminente necessitatis articulo, tenebantur. Sed Romani ius consuetudinarium, quod
scriptum non erat, prius apud Lacedemones invenerunt.
1.1.7 Septima
fuit Athenis, quoniam Athenienses iure scripto primitus utebantur.
1.1.8 Octava fuit
in editionibus Evangeliorum.
1.1.9 Nona fuit
in sanctorum patrum statutis, que Gratianus de Urbeveteri postea compilavit, et illa
compilatio fuit per sacrosanctam Romanam ecclesiam approbata. Unde hodie ius canonicum
appellabatur, sed decretales non separantur ab illius corporis unione, pro eo quod magis
aperte causas decidunt.
1.1.10 Decima
fuit tempore Iustiniani principis christianissimi, qui fuit ipsa iuris origo, quia sicut
Deus a materia primordiali elementa divisit et produxit in lucem, ita Iustinianus confusas
origines et materias legum clarificavit ad illuminationem studentium et gloriam iuris
canonici et civilis. Iste siquidem fuit, qui non subtiliter facta in melius emendavit.
Unde laudabilior fuit illis, qui primitus invenerunt. Sed provideat quilibet, ne sub umbra
et velamine illius legis crimen hereditatis expilate committat, quoniam in iure nemo
potest emendationis privilegium obtinere, nisi emendationis auctoritas per principem
habeatur, quia cuius condere, ipsius et interpretari. Hoc enim ius est ex omni parte
perfectum, quia licet in eo fuerit aliqua diminutio in reductione duodecim tabularum,
omnimodam suppletionem habuit in Pandecta, que adhuc est in urbe Pisana. Hoc etiam ius
porrigit baculum iuri canonici, quo se substentat, quia sine illo non haberet originem
actionum neque certam semitam vel progressum ad determinandas causas publicas et
privatas.
1.1.11 Undecima
fuit apud Gothos, qui legem gothicam ediderunt, que hodie in quibusdam partibus
observatur.
1.1.12
Duodecima fuit tempore imperatoris Karoli et quorumdam regum, qui Longobardis legem
dederunt, que vocatur hodie Longobarda. Sed non debet dici lex, immo potius fex, quoniam
est fece turpium vulgariata sordidata. Posset etiam dici, si natura facultatis grammatice
pateretur, lex siquatua; quia fere lex quelibet inceptionem habet ab hac dictione Si
quis.
1.1.13
Tertiadecima fuit in leges municipales, quas hodie Italia specialiter imitatur propter
omnibmodam libertatem. Sed iste leges municipales atque plebiscita sicut umbra lunatica
evanescunt, quoniam ad simultudinem lune crescunt iugiter et decrescunt secundum arbitrium
conditorum.
1.1.14
Quartadecima iniuriosi et dampnabilis iuris origo fuit tempore Machometti, qui dum iumenta
et asinas custodiret, se transtulit in prophetam et quandam legem detestabilem adinvenit,
quam suspendit super cornua tauri viventis, et ipsam insipienteibus populis presentavit.
In lege siquidem illa nil aliud fieri persuasit, nisi quod homines velut iumenta in suis
stercoribus computrescunt. Corpus autem illius iudicis abhorrendi apud Mecham in tumulo
ferreo est suspensum, quod in aere substentatur subsidio calamite. Successor autem illius
vocatur 'calyph', qui sedem suam posuit in Baldacha. Omitte sane XII iuris orgines, et
duas tantum prosequar ordine regulari.
1.2 De
origine iuris qui fuit in celo.
Causa, que
controversia nominatur, in sede polorum videtur habuisse, videlicet quando Lucifer per
fastum superbie sedem suam ab Aquilone ponere attentavit, cupiens committere vitium
ingratitudinis in rerum omnium creatorem, et ausu temerario ledere maiestatem. Videns
autem princeps et vexillifer militie angelorum, quod suo iniurari ceperat creatori,
deiecit illum et universos angelos tenebrarum de sede celorum, sicut legitur in Apocalypsi
Iohannis. Sic ergo in celis originem habuit iniuriarum actio, a qua interdictum unde vi
prosiluit, unde vim per vim repellere omnes leges et cuncta iura permittunt. Ab illo
siquidem interdicto processit, quod ius cum vi contendit et de contentione lis oritur et
omnis innumerosa materia litigandi.
1.3 De
origine iuris que fuit in Paradiso deliciarum.
In Paradiso namque
deliciarum supernus iudex omnes legales effectus distinxit. Iussit enim, vetuit, citavit,
iudicavit, punivit atque permisit. Iussit nempe cum dixit Ade: De omni ligno Paradisi
comede. Vetuit cum dixit: De ligno autem scientie boni et mali ne comedas.
Citavit cum dixit: Adam, ubi es? Et ille continuo doli mali exceptionem proposuit
dicens: Socia quam dedisti mihi me decepit. At supremus iudex, exceptione doli mali
cassata, in tres excedentes trinam promulgavit sententiam iudicando. Nam Ade dixit: Maledicta
terra in opere tuo. Et mulieri dixit: In dolore paries. Serpenti autem dixit: Super
pectus tuum gradieris, et ponam inimicitiam inter te et semen tuum et semen mulieris, et
ipsa conteret caput tuum. Punivit quando ad nostram posteritatem labem originalis
peccati transmisit, unde corruptioni et destructioni miserabiliter subiacemus. Permisit,
liberum arbitrium unicuique conferendo. Preterea ille idem iudex, actioni negotiorum
gestorum intendens, de suorum bonorum possessione petivit a villico, et ab illis quibus
talenta crediderunt specificam rationem. In Veteri namque Testamento titulum de pactis
invenit, quia cum populo Israelitico pacta sepius iniebat.
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999