Rhetorica novissima 11
Table of Contents-- Book 10-- Book 12-- Tituli 
Incipits-- Siglorum conspectus

INCIPIT LIBER UNDECIMUS.

11.1 De consiliis.

11.1.1 Quid sit consilium.

     Consilium est deliberationis auxilium, quod postulatur a viris prudentibus vel amicis in communibus negotiis vel privatis.

11.1.2 Unde dicatur.

     Consilium dicitur a consiliario, ex eo quod consilium est effectus consiliarii.

11.1.3 Quid sit consiliarius.

     Consiliarius est, qui ratione scientie vel officii seu amicitie aut interventu precum vel munerum, consilium cum deliberatione noscitur exhibere.

11.1.4 Quid sit deliberatio.

     Deliberatio est cautela, secundum quam homines eligere satagunt, quid sit in rebus dubiis eligendum.

11.1.5 Quid sit cautela.

     Cautela est congrua et sollicita provisio de futuris.

11.2 De sapientia et virtute.

11.2.1 Quod per sapientiam et virtutem debeant omnia consilia terminari.

     Sapientia et virtus sunt in consiliis velut duo luminaria, que clarificant mortalium animos et ipsos in semitam dirigunt veritatis. Sed quia triplex est sapientia, ideo tripliciter describenda. Similiter virtus est triplex et ideo tripliciter distinguenda.

11.2.2 Quid sit sapientia Dei.

     Sapientia Dei est divine maiestatis auctoritas, qua summus opifex cuncta ordinat et disponit.

11.2.3 Quid sit sapientia mundanorum.

     Sapientia mundanorum est arbitraria potentum constitutio, per quam fraus, dolus et astutia cavillosa iugiter exercentur.

11.2.4 Quid sit sapientia philosophorum.

     Sapientia philosophorum est divinarum et humanarum rerum sollicita indagatio.

11.2.5 Quid sit virtus Dei.

     Virtus Dei est omnipotentia ineffabilis.

11.2.6 Quid sit virtus hominis.

     Virtus hominis est habitus animi omnia honesta complectens.

11.2.7 Quid sit virtus rerum.

     Virtus rerum est specifica potentia, que ipsis rebus naturaliter est insita.

11.3 De impedimentiis consiliorum.

11.3.1 Que sunt que deliberationem impediunt nec permittunt consilia utilia exhiberi.

     Decem et septem sunt, que deliberationem faciunt vacillare nec permittunt utilia consilia exhiberi: diversitas, alteratio, subversio, pusillanimitas, fraus, superstitio, furor, invidia, proditio, negligentia, pigritia et omnia que in titulo DE LEGITIME SENTENTIE OBSTACULIS continentur.

11.3.2 Quid diversitas.

     Diversitas est contrarietas voluntatum.

11.3.3 Quid altercatio.

     Altercatio est odibilis contentio.

11.3.4 Quid sit subversio.

     Subversio est utilium consiliorum permutatio.

11.3.5 Quid pusillanimitas.

     Pusillanimitas est dispositio animi timorosa.

11.3.6 Quid fraus.

     Fraus est dolosa nocendi exercitio.

11.3.7 Quid superstitio.

     Superstitio est fastus elationis, qua superstitiosus omnibus superesse laborat, nec arbitratur quod sibi possit aliquis coequari.

11.3.8 Quid arrogantia.

     Arrogantia est effrenata mentis dispositio, suorum excedens terminos meritorum.

11.3.9 Quid superbia.

     Superbia est elatio furiosa, quam aliquis de sua potentia et prosperitate cum excellenti fastu et prerogativa ostendit.

11.3 10 Quid potentia.

     Potentia est, que sua materiali valet gladio pretueri et aliena per violentiam occupare.

11.3.11 Quid furor.

     Furor est, qui velut turbo consurgit et incipit absque omni provisione sevire.

11.3.12 Quid invidia.

     Invidia est lesio conscientie, que de alienis prosperitatibus toxicatur.

11.3.13 Quid proditio.

     Proditio est blanda et melliflua verborum positio de conscientia venenosa procedens.

11.3.14 Quid negligentia.

     Negligentia est dubitatio anime onerosa proveniens ex metu laboris, ad aliquid incipiendum vel finiendum inceptum.

11.3.15 Quid pigritia.

     Pigritia est animi dispositio imbecillis, in qua ex occultis vitiorum accidentibus robur spiritum delitescit, et compages membrorum horrescunt. Unde piger quasi dormiens excitatus a somno vacillat et nescit in quam partem declinet. De pigro nempe Salomon Lapidabitur piger stercore bovino, ex eo quod bos est pigrum animal, quia non precedit aratrum nec trahit vehiculum nisi ferreo stimulato repungatur.

11.3.16 Quod amor, timor, odium et munus sint superius definita.

     Amor, timor, odium et munus in titulo DE LEGITIME SENTENTIE OBSTACULIS sunt regulariter definita.

11.4 De diversis opinionibus super serie consiliorum.

11.4.1 De suffragiis exordiorum in consiliis.

     Illi, qui volunt surgere in consiliis ad loquendum, exordiri appetunt propter consuetudinem generalem. Unde ad librum DE CAUSARUM EXORDIIS recurrere non postponant, quoniam ibi per variationis auxilium exordiendi valebunt suffragia reperire.

11.4.2 Quod ardua non debeant sine consilio terminari.

     Temeraraium est et periculosum valde ardua negotia sine deliberatione atque consilio terminare, presertim cum Salomon suadeat nichil esse absque consilio faciendum, ex eo quod post factum minime penitebit.

11.4.3 Quid sit iunioribus in consiliis deferendum.

     Iunioribus est in consilia deferendum, quoniam ipsi queque singula perspicacius contemplantur et ex complexionibus habilitiate ac excellentia virium communia et privata negotia sciunt utilus pertractare.

11.4.4 Quod senum in consiliis deferre debeamus.

     Senum consilia debemus inviolabiliter observare, quia ex etatis annose maturitate discretius et utilius tractant res publicas et privatas, nec labuntur facile in ruinam, quia et rerum antiquarum sunt memores et sapientius eventus preconsiderant casuales.

11.4.5 De opinione Sarecenorum super senum consiliis.

     Saracendi versimiliter arbitrantur, quod senes Christiane professionis quanto plus in etate procedunt, tanto magis eorum ingenia pigritantur et sensus corporis delitescunt, ex eo quod immoderata vinorum degustatio tam animales quam naturales virtutes conturbat. Unde salutifera non possunt consilia exhibere. Senes autem eorum compositas vel simplices aquas degustant, quare non fit substantialis humiditatis dissolutio, neque deperditio memorie naturalis. Unde in maiori temporis incremento magis inveniuntur sagaces ad consilia exhibenda.

11.4.6 Quales esse debeant qui ad exhibenda consilia eliguntur.

     Illi, qui ad exhibenda consilia eliguntur, debent esse scientia redimiti, constantes in fide, avaritie contemptores, bone opinionis odore fragrante, in disumendo sagaces, in exquirendo seduli, in deliberando callidi, in rerum varietate astuti, et in opinionum diversitatibus circumspecti.

11.4.7 De illis qui conqueruntur quod consilia postulata semper in contrarium terminantur.

     Ecce a nobis iugiter consilia postulatis, exquiritis diligenter, quid super dubiis sit agendum et demum spretis consiliis singulorum semper in contrarium vestra consilia terminatis. Unde vos velut signum ponitis ad sagittam, culpam nostre imprudentie de contrariis eventibus imponentes. Si vero casualiter alquid cedat vobis ad commodum, horrida improperia sustinemus et de insipientia et ingratitudine infamamur.

11.4.8 De secretorum revelatione consiliorum.

     De nobis exeunt, qui velut serpentes callidi sibilant in auribus aliorum et nostra consilia revelare non timent. Unde nescio, qua via procedere debeamus, presertim cum iuramenti religio violetur et nemo sit, qui fidem possit alicui adhibere.

11.4.9 De prolixitate consiliorum.

     Consilia vestra fluctuant et tumescunt et in uno instanti sunt velut prompuaria eructantia ex hoc in illud. Facti estis retrogradi, motu orbiculari volvimini et ad finem pervenire aliquem non curatis. Eritne semper vestra deliberatio in suspeno? Ecce video, quod more muliebri vagamini, pueriliter intabescitis meditando, et in vanarum opinionum devergimini labyrinthum. Minor quidem esset iactura nunquam super aliquo consilium requirere, quam interminabili prolixitate infundi.

11.4.10 Notula doctrinalis.

     Illi, qui habent potentiam et officium dominandi, consiliorum seriem et materiam ita ordinant aliquando et disponunt, quod omnes que sibi desiderant complacere possunt videre ordinem respondendi, quod fieri potest non solum in publicis negotiis, sed etiam in privatis consiliis amicorum.
     Item properat aliquis et dicit: Sepe a me consilia requiruntur, sed dictis meis nulla credulitas adhibetur, unde si male cessit reipublice, non est mihi aliquatenus imputandum.
     Item non est illis consilium exhibendum, qui iuxta motum insanie voces et actus producunt.
     Item in iudiciis ultionem fit reductio ad memoriam de obsequiis vel offensis. Introducuntur iura, mores, consuetudines, rigores, dispensationes, merita personarum vel excessus pro condemnationibus vel absolutionibus faciendis.
     Item fiunt consilia solemnia, secreta, communia et privata, voluntaria spontanea, et mutabilia, in quibus versantur assidue omnes mortalium actiones.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999