INCIPIT LIBER DUODECIMUS.
12.1 De
colloquiis.
12.1.1 Quid sit colloquium.
Colloquium est aliquorum conventus in locis et terminis
constitutis, in quo communia vel privata negotia pertractantur.
12.1.2 Unde
dicatur.
Quia diverse persone et diversis terris et locis pro communibus
et privatis negotiis collocuntur, ideo talium personarum conventus dicitur colloquium ex
quadam consuetudine approbata.
12.1.3 Pro
quibus causis fiat colloquium.
Colloquium fit aliquando pro matrimoniis contrahendis, aliquando
pro excitandis guerris et seditionibus, aliquando pro facienda treugua vel pace, et pro
aliis negotiis que numerari non possent.
12.1.4 Quid
sit treugua.
Treugua est pacis preambula, et interposita quies
guerrarum.
12.1.5 Quid
sit pax.
Pax est quies anime cum statu corporis et incolumitate
dilectorum.
12.1.6 De
consuetudine colloquii.
Consuetudo colloquii est adeo generalis, quod in omnibus mundi
partibus observatur.
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999