Rhetorica novissima 13
Table of Contents-- Book 12-- Epilogus-- Tituli 
Incipits-- Siglorum conspectus

| INCIPIT LIBER TERTIUS DECIMUS.

13.1 De contionibus.

13.1.1 Quid sit contio.

     Contio est conventus populi, qui secundum consuetudinem civitatis aut loci ad clamorem tubarum vel campane sonitum congregatur.

| [51v] L

13.1.2 Quid sit contionator.

     Contionator est, qui sicut tuba exaltat vocem suam super agmina populorum.

 agmina om. L

13.1.3 De officio contionatoris.

     Officium contionatoris est adulari, interponere mendacia palliata et uti persuasionibus deceptivis.

13.1.4 De consuetudine contionandi.

     Consuetudo contionandi viget in civitatibus et oppidibus Italie propter eximiam libertatem.

 viget] et add. L    Ytalie L

13.1.5 Quot sunt que impediunt contionem.

     Quinque sunt, que impediunt contionem, videlicet: clamor, rumor, tumultus, fremitus, strepitus.

13.1.6 Quid sit clamor.

     Clamor est ingens vocum emissio.

voci L

13.1.7 Quid sit rumor.

     Rumor est tumultuosus clamor populi.  Et rumor aliquando ponitur pro novis, que recitantur.

13.1.8 Quid tumultus.

     Tumultus est verborum non intelligibilium alta prolatio.

13.1.9 Quid strepidus.

     Strepitus est pedum repercussio cum| clamore.

cum | [52r] L

13.1.9a Quid fremitus.

     Fremitus est repercussio dentium cum horribili vocum emissionem.

13.1.10 Narratio doctrinalis.

     Omnes contionatores habent contionandi scientiam magis per consuetudinem quam naturam, quia non potest esse scientia naturalis, maxime cum verba contionatorum in abusionem et aperta mendacia dilabuntur, nec esse valet, quod aliquando non referant veritatem.

mendacia] frequentius add. L           referunt L

13.1.11 De moribus contionatorum.

     Mos contionatorum est ascendere in spectaculum et in gestibus corporum ostendere venustatem. Petunt in primis, ut eis audientia et intelligentia prebeantur et infulati precones non desinunt proclamare dicentes 'audi, audi'. Postea Deum omnipotentem et ipsius matrem Virginem gloriosam et illius apostoli vel sancti merita, quem cives aut habitatores locorum patronum reputant et tutorem, exorant, ut illa contio ad honorem et statum militie atque populi debeat multimode pertinere.  Insistunt postea laudibus venativis et civitates aut oppida vel personas magnificis extollunt preconiis et exaltant. Postea incipiunt specificare materiam pro qua fit contio et nituntur militibus atque populo iuxta beneplacitum suadere. Si vero contionator ex officio teneatur sumere de aliquibus ultionem vel ad faciendum exercitium intendat militiam et populum animare, ascendit dextrarium in montem, qui terram videtur in fremitu conculcare, super que sedet accinctus gladio, terribilem ostendit faciem, supercilia elevat, extendit cyra et pedes in streupis, agitat calcaria, brachium elevat ad suprema, dextra manu innuit, voce hortatur, infert minas, reducit ad memoriam facta clarissima et victorias antiquorum. In fine siquidem cuiuslibet contionis quilibet contionator persuadet turbis et agminibus populorum, ut de his que retulit suam debeant ostendere voluntatem. Unde omnes et singuli tumultuosos clamores emittunt, pallia elevant et reflectunt, et altius proclamantes dicunt: 'fiant, fiant'. Verum quia contionandi officium rarissime ad viros pertinet litteratos, idcirco hec plebia doctrina est laicis Italie reliquenda, qui ad narrandum magnalia contionum a sola consuetudine sunt instructi.

primis] principiis L        prebeantur] prebeatur L       Deum L: dominum ed. Gaudenzi        laudibus om. L      exaltant] et add. L        de aliquibus sumere tr. L        intendat] intendit L     ascendit] Ascendat L         videtur] intendit L        super que] super quo L       gladio L:  gladii ed. Gaudenzi           streupiis L         cyra] crura???L       pallia] pillia L          reflectunt et ] inflectunt L        Ytalie L         instructi] in|stituta  [52v] L

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999