2.1.1 Quid sit
rhetorica.
Rhetorica est liberalium artium imperatrix, et utriusque iuris
alumna.
2.1.2 Unde dicatur.
Rhetorica dicitur a rectitudine dicendi.
2.1.3 Quid sit eloquentia.
Eloquentia est rivulus a fonte rhetorice derivatus, qui potest
ipsius artis effectus probabiliter nominari. Sed sciendum est quod triplex eloquentia esse
videtur. Est autem eloquentia instrumenti organici aptitudo. Item est eloquentia ipsius
artis regularis cognitio et perfectio. Item ponitur aliquando eloquentia pro arte ipsa.
Unde rhetorica et eloquentia synonima esse videntur. Verum quia super artis rhetorice
documentis et etiam in omnibus generibus dicendorum multi propter inanis glorie appetitum
plurima satagunt invenire, ideo circa inventionis umbracula duxi utiliter
distinguendum.
2.2.1
Quid sit inventio naturalis.
Inventio naturalis est intentio trahendi materiam communem ad ius
privatum, sine illorum exemplis qui de arte consimili tractaverunt.
2.2.2 Quid
sit inventio communis.
Inventio communis est apprehensio auctoritatum et exemplorum, que
sunt in scientis naturalibus et positivis atque consuetudinibus approbatis, quibus
oratores et disputatores intentionem suam affirmando vel negando, directe vel indirecte,
probare intendunt.
2.2.3 Quid
sit variatio.
Variatio est inventionis precipua imitatrix.
2.2.4 Quid
sit translatio.
Translatio est ignote litterature atque idiomatis
interpretatio.
2.2.5 Quis
sit alteratio.
Alteratio est permutatio prose in carmen vel rythmum, vel
carminis et rythmi in prosam.
2.2.6 Quid
compilatio.
Compilatio est diversorum dictorum adunatio.
2.2.7 Quid
depilatio.
Depilatio est furtiva subtractio alieni laboris.
2.2.8 Quid
recitatio.
Recitatio est preconizatio scripturarum.
2.2.9 Quid
expositio.
Expositio est lucida explanatio dubiorum.
2.2.10 Notula
doctrinalis.
Notandum est quod inventor naturalis imitatur creatorem, communis
elemosynarium, variator apem, alterator histrionem, compilator lanificem, depilator furem,
recitator preconem, et expositor claritatem.
2.3.1 Quod que olim appellabatur partes principales
rhetorice principales non sint.
Antiquorum auctoritatibus et doctrinis, non disposui temere
contravenire; sed veritatis clipeo premunitus et de motu veracissime rationis confisus,
assero pro constanti, quod inventio, dispositio, elocutio, memoria et pronuntiatio, non
sunt partes rhetorice principales.
2.3.2 Quod inventio non sit pars principalis.
Inventio namque, prout est apprehensio auctoritatum et
exemplorum, in omnibus artibus et officiis est communis; et prout est intentio trahendi
materiam communem ad ius privatum, non est pars artis, immo artificis qui habet potentiam
a natura.
2.3.3 Quod dispositio non sit pars principalis.
Dispositio siquidem in omnibus artibus liberalibus et mechanicis
est necessaria, quia disponere nihil aliud est quam artificialiter et utiliter ordinare;
quare dictum est: Ezechiel dispone domui tue, idest ordina de domo tua. Ergo principalis
pars alicuius artis esse non potest, quia communis est effectus, qui non minus ad res quam
ad voces noscitur pertinere.
2.3.4 Quod elocutio non sit pars principalis.
Illi qui dixerunt elocutionem esse partem rhetorice artis
principalem, iuxta libitum et non secundum rerum naturam tractaverunt. Elocutio siquidem
est verbale, et ab eloquor derivatur. Unde non video quia maiorem prerogativam debeat
obtinere quam locutio vel prolocutio, que in omnibus artibus et professionibus communiter
significant actionem loquendi.
2.3.5 Quod memoria non sit pars principalis.
Memoria sine dubio non est pars principalis rhetorice, immo est
dominabilis nature proprietas, sine qua motus rationis esse non potest; quoniam in
qualibet arte et in omni professione vocis et rei memoria est principalissimum adiumentum.
Ergo quod est commune non debet alicui arti specialiter assignari, maxime cum ad
similitudinem spiritus vitalis vivificare quamlibet scientiam videatur. Verumtamen est
consonum rationi, quod inter artis rhetorice documenta de memoria specialiter
pertractetur, ex eo quod rhetorica est liberalium artium ornamentum omniumque facultatem
alumna.
2.3.6 Quod pronuntiatio non sit pars principalis.
Pronuntiatio vero non est pars principalis rhetorice; immo est
organicum instrumentum in sola vocis pronuntiatione consistens. Rauci siquidem, trauli et
habentes grossa labia et longos dentes, poliposas nares, debile plectrum et esophagum
iocunde pronuntiare non valent, neque venustatem ostendere in loquendo. Sane quelibet ars
a natura et anime actione procedit; unde per organici obstaculum instrumenti non
admittitur artis notitia, sed effectus. Considerata itaque rerum et vocum natura, dico
quod tres sunt partes rhetorice principales, videlicet causa, persuasio et
dissuasio.
2.4.1
Quid sit causa.
Causa est contrarietas voluntatum, de qua nascitur omnis materia
litigandi.
2.4.2 Quid
persuasio.
Persuasio est, que continet in se captationes benevolentie, atque
argumenta quibus orator satagit animum iudicis inclinare ad credendum ea que
proponit.
2.4.3 Quid
dissuasio.
Dissuasio est propositorum argumentorum necessitatem vel
probabilitatem contrariis refellere argumentis.
2.4.4 De
prima origine persuasionis.
Prima persuasionis origo fuit in celis, quia probabile sine dubio
esse videtur, quod novem angelorum agmina in partem Luciferi sine aliqua persuasione se
non traxissent, quoniam vel de coruscanti splendore ipsius, vel de aliqua voce seu motu
ineffabili persuasio illa processit. Ceterum non est alicuius oratoris vel philosophi de
illo persuasionis initio dicere vel tractare, quia nem debet scrutari opera maiestatis, ne
a gloria opprimatur.
2.4.5 De
secunda origine persuasionis.
Secunda persuasionis origo fuit in paradiso deliciarum, videlicet
quando serpens vetitum pomum exhibuit protoplaustis, dolosius persuadens ut ipsum continuo
degustarent, quia fierent sicut dii, et boni et mali scientiam obtinerent.
2.4.6 De
tertia origine persuasionis
Tertiam persuasionis originem humana conditio adinvenit, set ubi
fuit adinventa certum prebere non valeo documentum. Humanarum autem persuasionum alia est
vocalis, alia realis.
2.4.7 De
vocali persuasione.
Vocalis persuasio est artificiosa dictionum structura, que loco
et tempore sub competenti brevitate profertur.
2.4.8 De
reali persuasione.
Realis persuasio est, per quam sine prolatione vocis aliquid
fieri suadetur. Omnium equidem persuasionum genera evanescunt, ubi copiosa et grata munera
persuadent.
2.4.9 De
dissuasionibus.
Dissuasionum vero doctrina similiter in voce ac re consistit,
sicut liquidius patet ex eo, quod de precedenti contrario clarius elucescit. Tribus nempe
modis orator quilibet dissuadet, scilicet replicando in obiectione, solvendo argumenta et
interpretando ambigua.
2.5.1
De principalibus partibus instrumenti.
Tres sunt partes instrumenti absque dubio principales, videlicet:
exordium, narratio et petitio; quia plures tribus esse non debent, licet reperiatur in
documentis rhetorum antiquorum, quod in sex partes orationis inventio consumitur. Nam si
divisio, confirmatio, confutatio, reprehensio et conclusio sunt principales partes, cur
ordinatio, roboratio, instantia, exortatio et terminatio vel finis non sunt principales
partes instrumenti, maxime cum ille partes in oratione regulariter distingui non possint?
Nec dico quod non sint partes, sed nego quod non sunt principales, prout sunt alie que
principales non dicuntur. Nam si vellemus quelibet accessoria principalia nominare, finis
non valeret principalium partium inveniri.
2.5.2 Quid
sit exordium.
Exordium est orationis precipuum fundamentum, super quod narratio
sicut paries, et petitio velut tectum consistunt.
2.5.3 Quid
narratio.
Narratio est que principalia specificat et affirmat, nec omittit
accessoria opportuna.
2.5.4 Quid
petitio.
Petitio est finis orationis, quo specialiter suadetur quod
narrata necessarium sortiantur effectum.
2.6.1
Quod iudiciale, deliberativum et demonstrativum non sint
principalia genera causarum.
Antiqui oratores tria causarum genera esse dixerunt, videlicet:
iudiciale, deliberativum et demonstrativum; quorum opinionibus et doctrinis viva et
evidenti ratione repugno. In omni siquidem arte liberali vel mechanica ex urgenti
necessitate sunt illa tria genera opportuna, verumtamen deliberativum et demonstrativum
iudiciale precedere debent, ex eo quod nemo valet recte in vocibus vel actibus iudicare,
nisi prius deliberet et demonstret; quia per manifestam cause cognitionem debet quilibet
iudicare. Deliberatio autem primo fit in anima per meditationem et demonstratio secundario
per collationem, a quibus postremo iudiciale procedit. Nam iste sunt omnibus
professionibus et operibus adeo communia, quod nullum specialitatis privilegium potest de
illis alicui facultati aut artibus liberalibus vel mechanicis specialiter assignari.
2.6.2 Quod
duo sint cause principales.
Iurisperiti omnes causas ad numerum fere binum restringunt,
firmiter asserentes quod due sunt cause, criminalis videlicet et civilis, et ista duo
causarum genera in hac rhetorica esse dicemus, quia rhetorica ius civile respicit per
directum, sicut pars que a suo toto separari non valet.
2.6.3 De
origine cause criminalis.
Criminalis cause origo fuit in celis, ubi Lucifer crimen lese
maiestatis commisit.
2.6.4 De
origine cause civilis.
Civilis origo fuit in thalamo Paradisi, ubi protoplausus cepit
cum suo plasmatore causari.
2.6.5 Quod
causarum genera distingui non possunt.
Causarum genera distingui non valent, quia secundarie cause
infinite sunt, et infinitorum non potest esse comprehensio generalis. Ab omni siquidem
actione causa procedit, et quandoque ab actione una plures cause resultant propter
accessoria, que plerumque convertuntur in causas. De certa siquidem per causas, cause per
distinctiones, distinctiones per capitula regulari ordine distinguuntur. A causa tamen
suprema omnes alie cause velut genera subalterna descendunt. Unde tot sunt causarum
genera, quot subicibiles cause possunt in controversiarum varietatibus inveniri. Ad
huiusmodi siquidem causas legitime pertractandas necessaria est industria oratorum, qui
advocati hodie nominantur.
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999