Definitio est specificatio intellectus vocabuli, de cuius intellecta queritur. Definitio dicitur a definio.
3.1.2 Quod nemo valeat definire.
Definire nichil aliud est quam vocabulum secundum specificam differentiam ad finem trahere. Et vocabulum ad illum finem trahere nemo posset, nisi tangeret genera singulorum et singula generum. Ergo nemo potest nec potuit definire, verumtamen large dicitur definitio, quia per talem definitionem vocabuli specificationem ad finem trahimus iuxta genera singulorum.
3.1.3 Quod definitio debeat descriptio appellari.
Definitio deberet descriptio appellari, quia describere nichil aliud est quam particulariter specificare aliqua de vocabulorum intellectibus et naturis.
3.1.4 Quod non sint quelibet vocabula definienda vel describenda.
Non sunt quelibet vocabula definienda vel describenda, sed illa tantummodo que videntur ad utilitatem et declarationem principalium intellectum pertinere. Nam si quereretur qualiter definiri deberet aratrum vel sartago, foret sine dubio questio puerilis. Nimirum tot posset unus fatuus proponere questiones, quod illas infinita sapientum agmina solvere non valerent.
3.1.5 De laude illius qui dixit definitiones periculosas esse in iure.
Dignis est laudibus commendandus, qui dixit definitiones periculosas esse in iure, quia non solum in iure periculum afferunt, sed etiam in omnibus generibus dicendorum. Unde qui aliud vocabulum secundum specificam differentiam ad finem trahere laboraret, in horridi periculi caderet labyrinthum.
3.1.6 De laude illorum qui naturaliter definiunt vel describunt.
Omnes qui naturaliter definiunt vel describunt possunt et debent philosophi appellari, quia nichil est quod magis ad philosophiam pertineat, quam habere scientiam definiendi vel describendi vocabulorum originem et naturas.
Ars est clavigera principiorum, que secundum specificam differentiam erudiendis vias aperit doctrinales.
Ars dicitur ab arto artas, quoniam artista quilibet motu rationabiliter debet artare suos auditores ad credendum ea, que de arte proponit secundum genera singulorum et non secundum singula generum ex eo, quod particularia sunt absque dubio infinita.
Orator es vir facundus, in inventione ingeniosus, in variationibus circumspectus, in pronuntiatione ornatus, honestus in moribus, providus in consiliis et inter varios negotiorum eventus astutus.
Orator dicitur ab oro oras. Nam hoc verbum oro triplicem significationem habere videtur, ut oro idest deprecor, oro idest proloquor, vel oro idest ornate loquor. Et componitur aliquando verbum, et dicitur peroro, ubi verbum ornatius profertur.
Oratoris officium est persuadere cum exquisito artificio perorandi, et habere aptitudinem in loquendo in omnibus facultatibus et doctrinis.
Oratio est sermo qui continuatur in causa, et tribus principalibus partibus exornatur, videlicet: exordio, narratione et petitione; sine quibus oratio perfecta esse non potest.
Rhetor est preco artis rhetorice, quia nil aliud facit nisi quod artis precepta divulgat.
Rhetor a rhetorica dicitur, a qua regulariter derivatur.
Officium rhetoris est transcurrere libros rhetoricos, et exponere litteras secundum glosas doctorum.
Dictator, prout hodie sumitur, est ille qui oratorum dicta legit et repetit, et repetita variat et componit.
Dictatoris officium est materias sibi exhibitas vel a se aliquando inventas congruo Latino et appositione ornare. Tales namque interdum notarii appellantur. Et dicuntur notarii a notis, quas primo faciunt, et illas postea scribunt vel aliis ad scribendum tradunt.
3.1.18 De officio quod olim habebant dictatores.
Dictatore olim suffraganei erant consulum Romanorum, quia dictabant sententias et ardua negotia pertractabant, quibus de causis appellabantur principes candidati.
Prolocutor non est nomen alicuis officii, sed ex compositione recepit significationis argumentum. Unde ille dicitur prolocutor, qui locum et vicem pro aliis obtinet in loquendo.
Lex est sanctio imperialis, qua maiestas imperatoris iubet, vetat, vindicat, punit atque permittit.
Lex dicitur ab hoc verbo legi.
Allegatio est oratio que legibus roboratur.
Allegator est patrocinator litigantium in criminalibus et civilibus causis.
Allegator dicitur ab allego, allegas. Legista namque dicitur, quasi legibus stans.
Officium allegatoris est leges in causis proponere et legum inducere argumenta.
Decretum est sacer canon ex auctoritate summi pontificis et assensu concilii promulgatus.
Decretum dicitur a decerno, decernis.
Decretista est canonici iuris prolator.
Decretista dicitur a decretis, sicut decretalista a decretalibus.
Officium decretiste est causas spirituales et temporales secundum statuta sanctorum patrum audire pariter atque tractare.
3.2.12 Quod decretiste atque decretaliste legum auxilia implorare cognuntur.
Quamquam leges imperatorum nondum dignetur sacros canones imitari, nichilominus tamen decretiste atque decretaliste coguntur legum suffragia implorare, quia sine ipsis non valerent causas incipere vel finire.
Decretalis est primogenita decretorum.
Decretalis dicitur a decreto et est eius diminutivum, sed modo parificari sibi attentat.
Constitutio est legitimum et canonicum supplementum iuris canonici et civilis ex auctoritate papali atque imperiali sanctione procedens.
Casus est specificatio intellectus legis vel decreti, seu decretalis vel constitutionis.
Statutum est quod a civitatum vel aliquarum terrarum communibus statuitur et concorditer promulgatur, et dicuntur huiusmodi statuta leges municipales vel plebiscita.
Textus est primitivus ordo librorum, quem auctores ex iussione maiorum vel amicorum precibus aut voluntate spontanea ediderunt.
Commentum est generalis expositio super textum.
Summa est que textum continuat et exponit.
Apparatus est glosarum diffusio circa textum.
Glosa est dictorum ambiguorum expositio.
Concordantia est legum vel decretorum aut decretalium consimilium inductio ad probandum aliquid vel negandum.
Iudex ordinarius est qui sine speciali mandata potest causas gregis vel populi sibi commissi audire.
Iudex delegatus est cui causa committitur vel iudex delegatus est navis causarum temonarius et procellarum allegationum sedator, qui, flante austro iuris, agmina litigantium ad portum quietis perducit.
Iudex delegatus dicitur a delegatione qua fungitur.
Officium iudicis delegati est citare partes, librare audita, examinare testes, et super accessoriis et principalibus ferre sententias interlocutorias et finitivas, prout iuris ordo requirit.
Subdelegatus est qui a delegato constituitur ad supportandum onus delegationis iniuncte.
Assessor est basis iudicum et columna.
Assessor dicitur ab assideo, quia iuxta latus iudicis assidet.
Officium assessoris est examinare subtiliter allegata cum obiectionibus et responsis, merita causarum diligentius intueri et instillare iudicum auribus consilia equitatis.
Advocatus est vocis aliene vicarius, qui pro munere vel pretio, amicitia vel odio inducitur pro aliis ad loquendum.
Officium advocati est vera proponere, verisimilia fingere, palliare mendacia, velare falsitatem sub imagine veritatis, instruere partem quam fovet in positionibus et responsis, et inducere testes ad roborandum ea, que probare vel confutare intendit.
Notarius est pactorum et conventionum claviger, memoriale armarium et repositorium secretorum.
Notarius dicitur a nota, ex eo quod notat vel notare debet ea, que in formam publicam rediguntur.
Procurator est vicarius actoris vel rei ad ea, in quibus constituitur pro impetitione vel defensione causarum.
Syndicus est universitatis vicarius, qui animam suam tenetur pro universis et singulis ponere, et inter causarum varietates pro cunctis et singulis ad singula secundum iuris ordinem respondere.
Instrumentum est chirographus publica manu confectis, qui adhibitione testium roboratur.
Instrumentum dicitur ab instruo, instruis, quia per instrumentum fit cautele instructio de presentibus, presteritis et futuris.
Testis est iuris et iustitie oculus per quem veritas gestorum videtur.
Exceptio quadupliciter definitur propter diversos effectus.
Exceptio est repagulum, quod actor vel reus ad impedimentum partis adverse inducit vel exceptio est clipeus, quem actor ver reus iuxta causarum principia interponit. Vel exceptio est diverticulum, per quod rei fugere moliuntur. Vel exceptio est tinea iuris et iustitie corruptela.
Exceptio dicitur ab excipio, idest excludo, quia excipere nichil aliud est quam excludere vel repellere propositum adverse partis.
Appellatio est invocatio auxilii ad maiorem pro gravaminibus removendis.
Iudicium est deliberatio secundum quam iudices procedunt vel procedere debent ad sententiam promulgandam.
Equitas est benevola nature, iuris et consuetudinis dispensatrix, que omnia recte ponderat et iustissima statera coequat.
Sententia est causarum decisio, que secundum ius aliquod vel statutum vel consuetudinem approbatam, requisito sapientum consilio, promulgatur.
Sententia dicitur a sentio sentis, quoniam aliquis profert sententiam secundum quod sentiunt sapientes.
Gratia est acceptabilitas, quam habent maiores erga inferiores personas.
Dispensatio est remissio rigoris ab equitate vel gratia speciali procedens.
Rigor est inflexibilis oberservatio iuris.
Amor est specialis affectus proveniens ex linea parentele vel obsequio aut motu spontanee voluntatis.
Timor est onerosa dubitatio futuri damni vel iacture.
Odium est nocendi propositum et pro illatis iniuriis vel offensis.
Munus est acceptabilis verborum seu rerum vel servitiorum exhibitio.
Occasio est indignatio proveniens ex alteratione fragilis voluntatis aut de suspicione sue offensa minima vel quasi nulla.
Machinatio est dolosa fallendi exercitate, que sepe fit de multorum simplicitate lucrosa.
Suspicio est ambigua cogitatio proveniens ex motu animi propter aliquam coniecturam.
Cavillatio est dolosa verborum et rerum gestarum interpretatio.
PRONAY, ANDREAS
ed. C. Marius Victorinus: Liber de definitionibus. Eine spätantike
Theorie der Definition und des Definierens. Mit Einleitung, Übersetzung
und Kommentar Studien zur klassischen Philologie 103 (Peter Lang: Frankfurt,
1997) ISBN 3-631-30757-8
Die hier erstmals übersetzte und
kommentierte Schrift des Grammatikers, Philosophen und Theologen Victorinus
ist die einzige erhaltene antike Monographie über die Theorie der
Definition und des Definierens. In ihr erreicht die Fachsprache der Philosophie
jene terminologische Exaktheit, welche den meisten lateinisch schreibenden
Vorgängern des Victorinus gefehlt hat. Obwohl De definitionibus
großen Einfluß auf die Mönchskultur des Mittelalters ausgeübt
hatte, geriet sie später allmählich in Vergessenheit und wurde
auch von der Forschung weitgehend vernachlässigt. Ziele der vorliegenden
Arbeit sind, den Sinn des Textes durch Übersetzung und inhaltliche
Interpretation zu erschließen wie auch den langen Traditionszusammenhang,
in dem der spätantike Victorinus steht, durch eine Quellenanalyse
aufzuzeigen.
Aus dem Inhalt:
Die Quellenfrage: Victorinus und Platon, Aristoteles, Porphyrios, Cicero,
Quintilian und die Stoiker Antipatros und Sphairos - Die philosophische
Eigenständigkeit des Victorinus - Rhetorische und philosophische Definitionen
- Die 15 Definitionsarten (substantielle, ennoematische, qualitative Definition;
Bestimmung durch Analogie, Negation, Metapher usw.) - Die häufigsten
Definitionsfehler.