Rhetorica novissima 4
Table of Contents -- Book 3-- Book 5-- Tituli 
Incipits-- Siglorum conspectus

INCIPIT LIBER QUARTUS

4.1 De naturis et consuetudinibus oratorum.

4.1.1 De diversitatibus pronuntiandi

     Iuxta naturarum et complexionum diversitates, mortales diversimode pronuntiare noscuntur. Quidam enim pronuntiant temporale, ut sanguinei, quidam furiose ut cholerici, quidem inter utrumque ut phlegmatici, quidam timide ut naturaliter melancholici, verumtamen propter motus accidentales complexiones iste alterabiliter permutantur. 

4.1.2 De his que dant audaciam proloquendi

     Scientia, pecunia, nobilitas, potentia, libertas, gaudium et favor auditorum secundum nature cursum dant audaciam proloquendi. 

4.1.3 De his que auferunt proloquendi

     Ignorantia, paupertas, ignobilitas, impotentia, servitus, tristitia, contrarietas auditorum auferunt audaciam proloquendi. 

4.1.4 De illis qui per motum iracundie ius memorandi et pronuntiandi amittunt

     Resultat in pluribus iracundie calor, qui velut igniculus ad suprema conscendens memoriales cellulas adurit pariter et canturbat, unde memorandi et proloquendi virtutem amittunt. 

4.1.5 De illis quibus accidit in contrarium

     Ex quadam occulta natura provenire videtur, quod plures iracundie calore succensi expeditus proloquuntur et copiosius memorantur. In me ipso autem, quanto magis fervor iracundie invalescit, tanto amplius memoria roboratur et pronuntiatio expeditur. 

4.1.6 De illis qui sola magnitudine vocis confidunt

     Quidam scientia et rationali motu privati, de sola magnitudine vocis confidunt, unde fluctuant in loquendo et boatu triumphabili proloquuntur, molientes cum sonoritate vocis aures audientium demulcere. 

4.1.7 De illis qui propter negligentiam et timorem immutescunt

    Thesaurus desiderabilis in multorum pectoribus aliquando sepelitur, quia non pauci sunt magna sapientia prediti, qui negligentia vel timore sicut penitus ignorantes mutescunt. 

4.1.8 De illis qui primo timent et postea invalescunt

     Quosdam in loquendo timor prius invadit, unde voce tremula proloquuntur, sed eorum timidum principium finis robustus exornat. 

4.1.9 De illis quibus accidit in contrarium

     Robustum principium aliquorum debilis finis deturpat, quia secure inter eloquentie procellas navigant, sed viliter periclitantur in portu. 

4.1.10 De horribili timore quorumdam

     Timor horribilis et pusillanimitas abhorrenda ita invadunt animos aliquorum, quod quando sunt in multorum presentia constituti, livent, pallent, trepidant, perhorrescunt, guttatim urinam emittant, vel quandoque verecundum solvunt de regione inferiori tributum, et ita mandant oblivioni, que non parum excoxerant et diutius ruminaverant. 

4.1.11 De illis qui coram paucis non timent et in multorum presentia contremiscunt

     Non debet eredi, quod sit nature vitium, sed aut pusillanimitas vel timor accidentalis, quod aliquot prolocutores in paucorum presentia sunt audaces et in sermonibus copiosi, sed in conspectu multitudinis numerose tanquam virgule in decursu fluminum contremiscunt. 

4.1.12 De illis quibus accidit in contrarium

    Vigor nature ita in plurimis roboratur, quod coram paucis trepidant et in multorum presentia invalescunt. 

4.2 De gestibus prolocutorum.

4.2.1 De illis qui principium sumunt a tussi

     Prava consuetudo vel fastus vel elatio sive oblivio quosdam prolocutores inducit a tussi voluntaria vel excusatoria inchoare.  Verumtamen quidam tussiunt aliquando, ut trachiam arteriam expurgent, quoniam accidere consuevit, quod ex laboriosa meditatione humores ad esophagum discurrunt.  Unde prolocutores  coguntur fauces in principio expurgare, ne offendiculum spiritus proveniat in loquendo. 

4.2.2 De illis qui per pravam consuetudinem superstitiosos gestus ostendunt

     Prolocutores ab honesta consuetudine deviantes cum quadam superstitione surgunt ad loquendum, et postea damnabiles gestus ostendunt, et abstergunt faciem, reaptant post aures capillos, propria respiciunt indumenta et corrungant nares, ac si videretur eis astantium caterva fetere. 

4.2.3 De illis qui subsidariis dictionibus abutuntur

    Ex prava consuetudine vel insufficientia  litterature noscitur provenire, quod multi prolocutores subsidariis dictionibus abutuntur.  Quidam enim frequentissime repetunt "vere" seu "revera, pro certo", et etiam pudorosum defectum substentant.  Alii namque repetunt "usque adeo, dumtaxat, aliquando, liquido, liquidius."  Nimirum tot sunt dictiones in orationibus, que contra decorem eloquentie repetuntur, quod non possent ab aliquo numerari. 

4.2.4 De illis qui abutuntur lepidis et concinnis

     Aliquot molles et delicati prolocutores, more femineo abutuntur lepidis et concinnis, repetendo frequenter hec nomina, videlicet "speciosus, gloriosus, generosus, delicatus, caleis, suavis, amabilis, affabilis" et "tractabilis" cum suis comparativis, superlativis et adverbiis descentibus ab eisdem. Preterea sunt alii, qui sine intermissione quasdam auctoritates, sententias generales, quedam exordia et proverbia repetere ad subsidium dignoscuntur.  Hos autem atque predictos non absque nota pudoris afficit repititio tediosa.  Et est notandum, quod huiusmodi subsidia, verborum lepiditates, excocte orationes, ambigua dictamina et concinna a viris prudentibus puerilia et frivola reputantur. 

4.2.5 De illis qui fingunt se ignorare que longis temporibus excoxerunt

     Inanis glorie ventum sorbere optantes in suarum principiis orationum simulant, ut vulpecule, que vineam satagant eloquentie demoliri.  Faciem siquidem et oculos ad celum elevant et suspirant, et se fingunt sub admirationis velamine meditari, ut videantur, quod numquam super his, que debent dicere, cogitarint. 

4.3 De doctrina honestatis habenda.

4.3.1 De honestate habitus, gressus et risus. 

     Cum habitus corporis,|
[11r] gressus pedum et risus dentium iuxta Salomonem de homine iudicent, cuilibet prolocutori expedit honestate morum pollere.  In primis quidem ita debet esse modestus in habitu, quod suum ordinem vel officium non excedat.  In incessu autem nimis velox esse non debet vel tardus, ridere debet sine cachinno, presertim cum immoderatus risus in ore stultorum consistat.  Notantur quidem in eo habitus, gressus corporis, vocis prolatio, significatio verborum et modus proferendi. 

4.3.2 De captatione benevolentie a iudicibus et auditoribus captanda

     Quilibet prolocutor debet per verba, gestuum honestatem, iudicum et auditorum animos sibi reddere benevolos et attentos, quia multum vadet partibus, quas fovet conferre, si penes omnes favorabilem gratiam invenire. 

4.3.3 De temperantia incipiendi

     Ea solummodo que ab antiquis oratoribus de incipiendi doctrina omissa fuerunt, supplebo. Dico ergo quod persone sublimes et viri, qui per sapientam vel religionem seu dignitatem sunt famosi, plane ac submissa voce debent incipere, ut in eis gravitas prenotetur, nisi aliud exigat rerum eventus.  Nam auditores in prolationibus talium personarum magis attenti existunt.  Reliqui vero ita debent incipere, quod in ipso principio notam reprehensionis non incurrunt.  Et dicatur eis "altius, altius", quod fieri non potest absque prolocutorum pudore. 


4.3.4 De reverentia iudicibus exhibenda

     Reverentia debet iudicibus exhiberi, prout exigunt dignitates et merita personarum. Sit equidem coram iudicibus ecclesiasticis cum inclinatione capitum extractio berictorum. In huiusmodi autem reverentiis honesti mores et approbate consuetudines observentur. 

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999