INCIPIT LIBER
QUINTUS DE CAUSARUM EXORDIIS[11r]
5.1
De diversitatibus exordiorum.
5.1.1
Quidam exordiuntur de radice narrandi, sicut exquisitissimi|[11v]
oratores.
liber De causarum exordiis om. ed.
titulus exordientium L exquitissimi
L
5.1.2
Quidam adulando, ut per captationem benevolentie alliciant
animos auditorum.
5.1.3
Quidam prolixe, ut copiosi oratores esse cernantur.
5.1.4
Quidam ratiocinando vel insinuando, ex eo quod iniustas
causas fovere nituntur.
5.1.5
Quidam ad suffragium ignorantie.
suffragium] sufflagium L
5.1.6
Quidam ex consuetudine vel abusu.
5.1.7
Quidam ex timore vel ingratitudine quam in iudices
commiserunt.
in om. M?
5.1.8
Quidam audientiam postulando.
audientiam] audaciam M?
5.2 De causarum
exordiis.
5.2.1
Quod exordium vocale vitari non possit.
Quandocumque orator ponit vel respondit, quadam naturali consuetudinaria
necessitate cogitur exordiri pro eo, quod speciales narrationes in exordia
circa principium convertuntur.
Quandocumque--convertuntur om. L
5.2.2
Quod exordium reale vitari non possit.
Quandocumque surgit orator, exordiri videtur, quoniam in illa surrectione
incipiunt auditorum animi preparari. Item abstractio caputii vel
birrecte, exhibitio reverentie ac expurgatio ysophagi ad audiendum preparant
animos auditorum.
Quandocumque]
Quoniam prem. L in illa] illa
ed. nulla M? preparari] prearari
M? caputi L
birecte L exibitio L
audiendum] audientium M?
5.2.3
Quod exordium debeat de narrationibus prosilire.
Cuncta siquidem exordia preter quam in abominabili cause genere vel fabula,
vel debent de specialium narrationum serie prosilire aut narrationibus
esse germana.
rubr. exordia...debeant L
habominabili L prosilire] quam silire
L
5.2.4
De brevi exordio.
Breve exordium est, quod sine prolixitatis vitio et demulcenti lepiditate
atque concinnantia preparat animos auditorum.
lipiditate L concinantia L
5.2.5
De prolixo exordio.
Prolixum exordium est quando a materie sue origine separatur, et per alia
vel consimilia verba repetitur, quod est dictum.
quando] quod L a om. L
5.2.6
Quid sit brevitas.
Brevitas est in qua commode principale tangitur et utile accesorium enarratur.
5.2.7
Quid prolixitas.
Prolixitas est inutilium verborum effusio tediosa.
rubr. Quid sit prolixitas L
5.2.8
De illis qui carent artificio eloquentie.
Illi qui carent artificio eloquentie vel ingenii sollertia, que provenit
a natura, sicut ebrii pervagantur in omnibus generibus dicendorum.
5.2.9
Quod non sit ad postulandum illotis manibus accedendum.
In iure siquidem civili, oratori cuilibet suadetur, ne illotis manibus
ad postulandum accedat, quia temere incipit sine alicuius exordii amminiculo
perorare.
perorari] permanere M?
5.3
De exordiis, que valent coram papa vel clero proponi.
5.3.1
Duodecim varietates exordiorum quibus a summo pontifice
audientia postulatur.
5.3.1.1
|[12r]
Priusquam montes fierent aut formaretur terra et orbis, a seculo primitivo
predestinatum fuit, quod deberetis in apostulatus cathedra et speculo eminentioris
ecclesie residere. Unde, cum sitis pastor ovium omniumque Christianorum
princeps, merito universi, qui nomine Christiano censentur, ad vos possunt
et debent recurrere cum fiducia pleniori. Ergo sine ulla dubitatione
in conspectu vestre sanctitatis proponam, que ad presentem causam et factum
imminens pertinere cognoscam.
titulus
vel clero] et clero L
formarentur L speculo]
specula L imminens] imminentia
L
5.3.1.2
Mediator Dei et hominum, coram quo loqui presumo, non considerabit mee
scientie parvitatem nec respectum habebit ad meorum insufficientiam meritorum,
sed tamquam clemens et benignus pater me dignabitur clementer et benigne
audire.
5.3.1.3
Claviger ethereus, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit,
dignabitur audire que profeam et intelligere que significabunt prolata.
5.3.1.4
Cum respicio altitonantem et thesaurarium regni celestis, loqui timeo
et confido. Timeo, quia scientie parvitas contra me allegat.
Confido, quia cum simplicibus est sermocinatio Domini, et non est apud
illum acceptio personarum. Unde confidenter proferam, que ad presens
negotium pertinere noscuntur.
et thesaurarium]
thesaurium L Timeo] Time L
apud illum om. L
5.3.1.5
Si loqui timeo et allegare pavesco, nemo debet mirari, quia sum velut
passer ante thronum alterius dei et agni, et sicut fistula plumbi de qua
progreditur aqua insipida et turbata. Verumtamen de sola clementia
et benignitate vestra confisus, que dicere proposui non omittam.
tronum L
omittam] obmictam L
5.3.1.6
Si livent labia, si pallet facies, si lingua balbutit et membra quelibet
contremiscunt, nullus debet admiratione moveri, quia in illius presentia
locuturus assurgo, qui ligandi et solvendi obtinet potestatem,|[12v]
cui obediunt imperia et regna terrarum, et nemo est, qui audeat dicere
"Cur ita facis?" Peto igitur cum omni devotione mihi audientiam
exhiberi.
admiratione]
amiratione L locuturus] loquuturus L
exhiberi] exiberi L
5.3.1.7
Coram patre universorum patrum, qui vice Symonis Barione in terris plenitudinem
obtinet potestatis, locuturus, surrexi humiliter audientiam postulans,
et in iure quod proponam favorem.
Barione] Baryone
L favorem tr.
L ante quod
5.3.1.8
Respice me domine et videbo; dabis loquendi ausum, et in presentia sanctitatis
vestre proponam, que videbuntur veritatem continere et iustitiam, quia
tu es ipsa veritas et in te consistit omnis iustitie plenitudo.
vestre] tue
L continere tr. L post iustitiam
5.3.1.9
Coram illo qui tangit montes et fumigant, qui domat colla imperatorum
et regum, qui coronat meritos et emeritos decoronat, ad loquendum surrexi.
Unde non est mirum si timeo, immo si tremo, et verba mea profero cum timore.
Peto igitur ut de consueta pietatis clementia mihi audientia conferatur.
immo] ymo
L timore] tremore L
5.3.1.10
Vobis, qui vice Petri tenetis claves regni celorum et potestatem omnimodam
habetis in orbe terrarum, supplico in omni genere humilitatis, ut mihi
benignam dignemini audientiam exhibere.
5.3.1.11
Ad vos, qui estis Christi vicarius et cultor Christiane fidei principalis,
clamare non cesso, rogans humiliter et exorans, ut in his que intendo proponere
vestre pietatis aures dignemini misericorditer inclinare.
5.3.1.12
Cum ex divina predestinatione apostolicam in terris optineatis potestatem,
et papa, idest pater patrum, a Christiane fidei cultoribus nomineris, et
ex officio iniuncto sis principale refugium impotentium, non sine motu
rationabili ad pedes tue sanctitatis recurro, supplicans ut audire digneris
et audita intelligere cum effectu.
in terris
om. L optineatis] optineas L
pater om. L inpotentium] inpotentum
L tuo] vestre L recurro]
incurro L
5.3.2
Narratio doctrinalis.
In presentia domini pape sibi tamquam alteri deo singulariter loquimur,
imitando etiam consuetudinem Romanorum. Item loquimur ei pluraliter
sicut dignitatis altitudo requirit.
5.3.3
Quinque varietates exordiorum quibus a cardinalibus
audientia postulatur.
5.3.3.1
Cardinales merito appellamini, quia estis ecclesie Romane principales
basides et columne. Ante itaque tantos principes et ministros locuturus,
assurgo petens humiliter, ut mihi benignam audientiam et intelligentiam
conferatis.
basides] bassides
L columne] columpne L
5.3.3.2
De vestrorum procedit virtutibus meritorum, quod in latere vicari Dei
sicut principales ministri et consiliarii resedetis. Unde comprobamini
ius et iustitiam pre ceteris confovere. De iure igitur inducor|[13r]
audientiam a vestra petere sanctitate, super iure quod prosequi coram
vobis intendo.
audientiam
om. L intendo] volo L et
tr. ante prosequi
5.3.3.3
Coram illis ad loquendum surrexi, quorum sapientia et consilio mundus
regitur universus. Unde non ambigo tam audientiam quam iustitiam,
in vestra presentia positus, obtinere.
5.3.3.4
Cum sitis preclara ecclesie Romane luminaria et candelabra splendore
iustitie radiantia, confidenter possunt ad vos recurrere, qui iustitiam
suam nequeunt alibi optinere. Confisus igitur de iuris rigore, sub
examine vestre campum litis ingredi non pavesco.
candelebra
L splendore] spendore ed.
vestre] vestro L ingredi] regredi
L pavesco] timesco L et add.
Exordium ad amicum. Licet nullis meis exigentibus meritis teneamini
mihi in aliquo complacere, verum ratum professionis et vestra precipua
bonitate confido per me postulata suffragia a vobis cum fiducia optinere.
5.3.3.5
Cuncta edificia ruine paterent, si cardinales desuper liminaribus tollerentur.
A simili namque dico, quod rueret iustitia et periret, si eam sollicitudinis
humeris non supportarent domini cardinales. Confidenter igitur pro
iure meo, quem venti persecutorum agitant et commovent ad ruinam, sub vestro
iudicio allegare intendo, postulans ut que dicturus ero auribus percipere
dignemini et seriem intelligere dicendorum.
hedificia
L paterent] paterentur L
eam] ea L supportarent] subportarent L
quem] quod L
5.3.4
Exordium quo uti possumus coram cancellario domini
pape.
Desiderabilis rei eventus nobis respondet ad votum, quia misit nos celestis
claviger ad precipuum ecclesie ianitorem, videlicet cancellarium, qui nos
per equitatis cancellum in aulam iustitie intromittet, ubi causa nostra
terminabitur et sine protractione temporis decidetur.
rubr. domini om. L
5.3.5
Exordium quo uti possumus coram vicario domini pape.
Satis erraret a tramite rationis et viam non cognosceret equitatis,
qui crederet quod dominus papa vos suum constituisset vicarium, nisi scivisset
firmiter, quod in vobis viget sapientia, regnat iustitie et consistit pietas
cum plenitudine caritatis. Unde a vobis confidenter postulo mihi
benignam audientiam exhiberi.
a tramite] attramite. L
plenitudine L] plenitude ed. exiberi
L
5.3.6
Exordium quo uti possumus coram cardinali qui est
pape consanguineus.
Ex proxima consanguinitatis linea, qua summo pontifici estis coniuncti,
et propter vestrorum insignia meritorum maiorem apud eum gratiam optinetis.
Quibus de causis credimus et speramus, quod causam nostram diligentius
audietis et fine curabitis celeri terminare.
insignia] insigna L
5.3.7
Exordium quo uti valemus coram apostolice|[13v]
sedis legato.
Inter cives apostolorum et principales mundi cardines potestis merito
computari, quia portatis pacem et provincias predicationibus et operibus
illustratis. Sub tanto igitur patre atque reparatore nominis Christiani
ius nostrum intendimus prosequi et consequi; quoniam apud alios iudices
fatigati sumus diuturnis laboribus et expensis, nec potuimus rationem aliquam
invenire.
et om. ed. igitur] ergo
L invenire] prohabere L
5.3.8
Duo exordia regulariter variata quibus uti possumus
coram patriarchis, archiepiscopis et episcopis.
5.3.8.1
Celestis provisor ad hoc vos fecit in patriarchali cathedra residere,
ut ius impotentum gladio iustitie defendatis. Confidenter igitur
vos exoro, ut mihi contra ius oppresso propitiabilem audientiam conferatis.
Hoc exordium regulariter variabitur, si ubi dicitur patriarchali,
dicatur archiepiscopali vel episcopali.
rubr.
patriarchiis L ius]
iura L
5.3.8.2
Cum sitis patriarcha, idest patrum princeps, et principale refugium
impotentum, securius vos exoro ut me velitis benigne audire.
Hoc exordium naturaliter poterit variari, si ubi dicitur patriarcha,
dicatur archiepiscopus, idest superintendens, episcopus,
idest intendens.
Hoc--intendens
tr. ed. perp. post quatenus etc. [5.3.9]
archiepiscopis L
5.3.9
Exordium quo uti valemus coram quolibet iudice ordinario.
Cum sitis iudex ordinarius et animarum cura sit vobis annexa, gregem
vobis commissum tenemini defensare et singulorum causas diligenter audire.
Unde securius vos deprecor quatenus etc.
causas L] causos ed.
5.3.10
Exordium quo uti possumus coram tehologo.
Coram vobis, qui estis, disponente Domino, thesaurarius theologice discipline
et dispensator ministeriorum Dei, loquor animi fiducia pleniori; quoniam
ex officio caritatis causam iustam diligentius audietis, et iusto curabitis
iudicio terminare.
rubr. possumus] valemus L rubr.
theologo L
theologice] theoloyce L ministrorum L
animi] cum L iustam] istam L
5.3.11
Tres exordiorum varietates quibus uti possumus coram
doctoribus decretorum.
5.3.11.1
Redundat mihi ad gloriam et honorem, quando coram illo patrocinium presto
in causis, qui pater estis gregis, fons artium, theologie minister, tuba
Dei, decretorum columna, decretalium basis, et iuris civilis alumnus.
rubr.
possumus] valemus L estis]
est L columpna L
bassis L alumpnus L
5.3.11.2
Festivum reputo et sollemne, quando mereor coram illo causari, qui retinuit
in iure canonico principatum, qui miles est ecclesie ac imperii; quare
multiplicis honoris insignia retinet, quia potest utriusque gladii officium
exercere.
sollempne
L est om. L
insignia] insigna L
5.3.11.3
Non sine causa cedit mihi ad plenitudinem gaudiorum, quando coram illo
exerceo ministerium allegandi, ante cuius examen canonica iura clarescunt,
librantur audita, scientia revelatur, imperitia detegitur, iustitia roboratur
et iniquitas delitescit.
cedit] accidit
L canonica] canoni L
imperitia---roboratur om. L per homoileuton
5.3.12
Tres exordiorum varietates quibus uti possumus coram
iudicibus delegatis.
5.3.12.1
A celsitudine sedis apostolice fuit|[14r]
vobis causa commissa, unde pars nostra plurimum gratulatur, ex eo quod
semper equitatem et iustitiam dilexistis. Et ego, qui sibi coram
vestra presentia meum disposui patrocinium impartiri, non sine rationabili
causa exulto, quia firmiter spero quod utrique parti studebitis iustitiam
exhibere.
rubr.
iudicibus] a summo pontifice add. L
causa] ista add. L vestra]
vestri L exibere L
5.3.12.2
Ab apostolorum principis successore vobis est causa ista commissa: de
quo debet pars utraque letari, quia tam in exhibitione audientie quam in
observatione iustitie per tramitem canonicum procedetis.
utraqua pars
tr. L observatione] conservatione
L
5.3.12.3
De commissione vobis facta possunt litigantes non modicum exultare,
quoniam in auditione causarum consuevistis esse benevoli, et in observatione
iustitie incorrupti.
benevoli]
benivola L observatione]
conservatione L
5.3.13
Tres exordiorum varietates quibus uti possumus coram
iudicibus quibuslibet dummodo iustitia postulatur.
5.3.13.1
Duo sunt que in presentia vestra dant mihi ausum loquendi: primum quia
sapientia vestra est velut inexpugnabilis murus iustitie, que non potest
aliquorum precibus vel persuasionibus violari. Secundum quia
iustam causam foveo et iustitiam postulare intendo.
rubr.
possumus] valemus L rubr. quibuslibet
iudicibus tr. L rubr. postuletur
L loquendi ausum tr. L
5.3.13.2
Tria sunt que me ad loquendum coram vestra presentia sine omni dubitatione
invitant. Primum est vestra benignitas, que omnibus et singulis benignum
prebet auditum; secundum quia vestre sapientie magnitudo iusta et equali
statera librat audita. Tertium quia violentibus a rationis tramite
deviare non relaxatis habenas, sed in chamo et freno constringitis maxillas
eorum.
secundum quia]
secundum quod L chamo L] camo
ed.
5.3.13.3
Vestre sapientie magnitudo, constantia quam habetis in factis, compassio
quam ostenditis contra ius gravatis et desiderium quod geritis in observatione
iustitie dant mihi spem et fiduciam pleniorem ad loquendum coram vobis
pro iustitia, quam non dubito me posse optinere de iure.
5.3.14
Novem exordiorum varietates quibus uti possumus in
omnibus causarum principiis coram quibuslibet iudicibus.
5.3.14.1
Aurum eloquentie ab omni specie rubiginis expurgatur, si prolixitas
abicitur et insistitur brevitati, que humanis auribus tamquam balsamus
instillatur. Igitur prolixitate reiecta, rei seriem sub competenti
brevitate narrabo.
5.3.14.2
Incipio sine ornatu verborum et tam simpliciter quam suppliciter mihi
postulo audientiam et intelligentiam exhiberi.
5.3.14.3
Non utar picturato fastu verborum, sed loquar simpliciter et dicam utiliter,
que ad factum pertinere videbo.
5.3.14.4
In evidentie sunt merita nostrorum iudicum et opera sua illos aperte
commendant. Unde, postpositis eorum laudum preconiis, ostendam que
sit mea intentio, et ad quem finem desiderem pervenire.
eorum tr.
Lac post laudem
5.3.14.5
Expeditioni cause non congruit iudicum laudibus insistere|[14v]
vel dicendorum principium exornare. Unde ad principale factum
sub competenti brevitate procedam.
5.3.14.6
In postulando audientiam nolo diem detinere sermone; sed breviter ad
negotium principale procedo et dico.
5.3.14.7
Urgens necessitas et evidens utilitas importune requirunt, quod breviter
principale factum enarrem et ad expeditionem cause festinem. Dico
ergo breviter, quod...
5.3.14.8
Mora que ad se trahere periculum consuevit, me ad loquendum sine prefatione
inducit. Unde breviter formam negotii propono dicens etc.
ad se rep.
L post trahere negotiis L
etc. om. ed.
5.3.14.9
Loco exordii vobis, tamquam principalibus dominis cum reverentia et
fidelitate inclino, desiderans ad expeditionem cause breviter pervenire.
5.4
De exordiis, que proponi valent coram imperatore atque regibus, principibus
et officiariis eorundem.
5.4.1
Quatuor exordiorum varietates que pro cunctis et singulis
valent coram imperatoria maiestate proponi.
5.4.1.1
Romanorum imperator serenissime, qui solium glorie triumphalis in trono
imperialis celsitudinis optinetis, qui cuncta naturalia et civilia iura
pectoris arcano servatis, audire dignemini et intelligere, que in conspectu
serenitatis vestre proponam.
titulus
De exordiis--eorundem] De exordiis que valent
coram imperatore preponi L
rubr. proponi tr. L ante valent
iura] in vestro add. L archano L
5.4.1.2
Imperiali maiestati que, disponente Domino, totius orbis optinet monarchiam,
humilter supplico ut his que ante tribunal celsitudinis vestre proponam,
aures imperialis clementie dignemini misericoriter inclinare.|[15r]
supplico rep.
L clementie] clementi L
5.4.1.3
Invictissimo Cesari et triumphatori Urbis et orbis duxi humiliter supplicandum,
ut ea, que coram sua maiestate proponam, benigne audire dignetur.
5.4.1.4
Romanorum imperatori et semper augusto, qui orbem terrarum iuris et
iustitie freno constrigit, et serenissime imperatrici auguste atque universis
principibus, qui sunt principales imperii basides et columne, humiles preces
effundo, ut mihi benignam et favorabilem dignentur audientiam exhibere.
5.4.2
Due varietates exordiorum quibus pauper uti valet
coram imperatore.
5.4.2.1
Ad illum per quem reges regnant, iustitie conservatur in terris, et
cui a Domino collata est potestas gladii temporalis, converto sermonem,
supplicans ut de gratie sue munere mihi dignetur conferre audientiam placabilem
et benignam, quia pauper sum et impotens nec valeo penes alium refugium
invenire aliquod.
rubr.
pauper] et impotentes add. L
rubr. valet] possunt L
potestas est collata tr. L
converto sermonem supplicans] converso sermone supplicamus L
mihi tr. L ante de aliquod
tr. L ante invenire
5.4.2.2
Ante serenitatis vestre presentiam constitutus, quam Altissimi providentia
orbi preposuit universo, ut iura pauperum tueatur, peto, ut mihi sit presidium
vestra maiestas, quoniam alium non habeo ad quem recurram.
5.4.3
Tres exordiorum varietates quibus uti valemus in conspectu
regum.
5.4.3.1
Vestre regali celsitudini, que tale regnum cooperante Domino
in iustitia et equitate gubernat, duxi humiliter supplicandum, ut benigne
velitis audire que dicam, vel ut auribus cordis percipere dignemini, que
in conspectu serenitatis vestre proponam.
rubr.
varietates exordiorum tr. L serenitatis
tr. L post proponam
5.4.3.2
Maiestati vestre, que iustitiam diligit et iniquitatem abhorret, humilia
porrigo rogamina cum reverentia debite servitutis, ut que duxi proponere
clementer audire velitis et audita intelligere sicut placet.
aborret L
rogamina tr. L post porrigo
5.4.3.3
Ad loquendum coram vestre serenitatis presentia sola iustitia me inducit,
quam pre ceteris mundi regibus inviolabiliter conservatis. Unde spero
plenius et confido, quod me benignius audietis.
conservatur]
observatur L
et plenius tr. L
5.4.4
Exordium quo uti possumus coram imperii cancellario.
Propter vestre sapientie magnitudinem et titulum supreme nobilitatis
vos imperialis maiestas ostium imperii constituit et cancellum, industrie
vestre claves iustitie conferendo, quibus dignis debite gratie tribuatis
accessum et indignos extra benevolentie ianuas repellatis. Cum summe
ergo fiducia coram vobis assurgo.
hostium L repellatis om.
L ergo] igitur L
5.4.5
Exordium quo uti possumus coram prefecto.
Cum ex imperiali auctoritate sitis imperialis aule prefectus, optineatis
gladiatoriam|[15v]
potestatem et tam in causis criminalibus quam civilibus iustitiam teneamini
conservare, decet vos omnium et singulorum causas audire, temeritates rescindere
tyrannorum et de criminosis legitimam sumere ultionem.
5.4.6
Exordium quo uti possumus coram vicario imperatoris.
Vicarie officium ad quod estis assumpti, universis aperte demonstrat,
quod multis polletis virtutibus meritorum. Multiplicis gratie insignia
optinetis, quia indubitabiliter est credendum, quod ille sit dignus, quem
digna vox maiestate regnantis in suum vicarium preelegit.
insignia] insigna L digna] dignus L
5.4.7
Tres exordiorum varietates quibus uti possumus coram
iudicibus imperialis aule.
5.4.7.1
Ex auctoritate imperiali estis imperialis aule iudices constituti, ut
sitis provisores causarum et aliorum errores iusto iudicio corrigatis.
Quare ad vos, tamquam ad securum portum recurro.
rubr.
aule imperialis tr. L
5.4.7.2
Cum sitis imperatorie maiestatis candelabra et inextinguibilia luminaria,
decet vos ferre opem contra iustitiam pregravatis et impotentium causas
diligenter audire. Ad vos ergo recurrimus, supplicantes...
luminaria]
iuris add. L ergo] igitur L
5.4.7.3
Quia maiestas imperialis de sapientia et industria vestra confidit,
ideo vos preelegit ad corrigendum omnium et singulorum errores. Unde
tam in causis appellationibus quam in gravaminibus contra formam iuris
illatis ad examen vestrum fit tamquam ad portum salutis recursus.
5.4.8
Exordium quo uti possumus coram senatore Urbis.
Alme Urbis vos Dominus constituit senatorem, ut iura impotentum tam
sapientia quam temporali gladio defendatis. Unde ius meum coram excellentia
vestra propono, supplicans ut mihi benignam audientiam conferatis.
5.4.9
Exordium quo uti possumus coram cancellario Urbis.
Per cancellum alme Urbis ingredi cupientes, ab ipsius cancellario postulamus
attentius, ut nobis clavibus audientie dignetur portas iustitie aperire.
ut nobis om. L dignetur
om. L
5.4.10
Exordium quo uti possumus coram potestate.
Propter famosum nobilitatis titulum vestre et animi sapientia ad potestarie
fuistis officium evocati. Unde tenemini cuilibet in vestre civitatis
ambitu et districtu audientiam exhibere et iustitiam conservare.
nobilitatis tr. L post vestre
exhibere] exibere L
5.4.11
Exordium quo uti possumus coram consulibus.
Ex proprietate vocabuli, qua consules estis et dicimini, tenemini universis
qui a vobis postulant equitatem in exhibitione audientie consulere atque
in conservatione|[16r]
iustitie subvenire.
5.4.12
Tres exordiorum varietates quibus uti possumus coram
iudicibus ab imperatore delegatis.
5.4.12.1
Princeps ille, per quem possessiones legitime possidentur, vobis causam
audiendam commisit, credens quod sitis principii iustitie protectores.
Unde firmiter credimus, quod in audiendo facti seriem eritis absque nostro
gravamino parati et in observando iustitiam paratiores.
causam] istam
add. L audiendam]
audientiam L gravamine]
rogamine L parati...paratiores]
prompti...promptiores L
5.4.12.2
Romanorum imperator vobis causam istam commisit, volens quod sicut ordo
iuris postulat procedere debeatis.
vobis om.
L iuris ordo tr.
L
5.4.12.3
Vobis, qui estis in causa presentis examine de beneplacito imperatorie
maiestatis iudices constituti, humilter supplicamus, ut nobis favorabilem
audientiam prebeatis et plenitudinem iustitie conservetis.
5.4.13
Due varietates exordiorum quibus uti possumus coram
illis qui iustitiam diligunt et impotentes defendunt.
5.4.13.1
Surgo ad loquendum coram illo, qui est iustitie clipeus, iuris defensor,
amator equitatis, extirpator malitie, sedator scandali et refugium impotentum.
rubr.
possumus] valemus L clippeus
L
5.4.13.2
Coram illo ad loquendum surrexi, qui sperantes in iustitia non relinquit,
oppressos relevat, relevatos substentat, viduas protegit, orphanos pretuetur,
imbecilles defensat, refovet debiles, prostratos erigit et erectos roborat
in virtute.
illo] illi
L iustitia] iustitiam L
orphanos] horphanos L et
om. L
5.5
De exordiis, que proponi valent coram legum doctoribus et professoribus
iuris.
5.5.1
Septem varietates exordiorum quibus uti possumus coram
legum doctoribus cum prerogativa laudum.
5.5.1.1
Causari sub ipsius audientia disposui, qui tamquam alter Iustinianus
legum interpres esse videtur, et Papianus in responsis et solutionibus
questionum.
rubr.
exordiorum varietates tr. L
5.5.1.2
In illius presentia disposui allegare, qui facundus est in eloquio,
in doctrina fecundus, in pronuntiatione venustus, moribus compositus, forma
specious, consiliis providus et discretionis titulis redimitus.
moribus] in
omnibus bene L speciosus] venustus L
consiliis] in prem. L titulis]
titulus L
5.5.1.3
Sub illius examine disposui militare, qui dominorum dominus appellatur,
quia in iure parem non habuit nec habebit secundum.
5.5.1.4
Ante illum iurisperitum subeo causandi certamen, per quam iura vigent,
iustitia reformatur, equitas relucescit, falsitas abicitur|[16v]
et veritas reseratur.
5.5.1.5
Ante illum patronum causarum locuturus assurgo, qui gloriose vocis confisus
munimine, in cathedra insuperabiliter magistratur, corda letificat, roborat
ingenia, expellit ignorantiam, inducit sapientiam et serenat faciem auditorum.
5.5.1.6
Ante militis illius examen in agone contendam, qui evaginato iuris gladio
rescindit malitiam opinatam, pacta secat iniusta, vulnerat testes iniquos,
ferit iustitie corruptores, sauciat allegationes dolosas et linguas mutilat
detractorum.
corruptores]
corruptiones L
5.5.1.7
Fateor me coram illo causari pro iure, qui tenet claves iuris canonici
et civilis, qui solvit questiones nodosas, elucidat ambiguas et obscuras
et casus explicat intricatos.
5.5.2
Sex exordiorum varietates pro iunioribus qui non consueverunt
allegare in causis.
5.5.2.1
Tamquam sponsus de thalamo legali procedens prosilio ad certamen causarum,
supplicans iudicibus et auditoribus universis, ut mihi audientia prebeatur;
quia, si strepitus vel tumultus meum initium perturbaret, timore afficerer
et pudore.
5.5.2.2
Inter mearum allegationum primitias rogamina vobis effundere promptiora
teneor et supplicare attentius, ut me benignius audire velitis et intelligere
sollicitius, quoniam allegandi conflictus mihi verecundiam et timorem inducit.
vobis effundere
tr. L post teneor attentius] actentius
L
5.5.2.3
Sicut vitulus novellus, qui cornua et ungulas allegationum producit,
teneritudine sum affectus. Unde cum pallore verecundie incipio advocari.
Quare tam iudices quem assessores prece votiva exoro, ut cum audiendi favore
sustentent initium proloquentis.
qui om.
L cum audiendi] audiendi L
5.5.2.4
Apprehendi nuper pharetram et arcum legalem iuris chordam utcumque tetendi,
primitivam allegationum sagittam immisi, sagittare cupiens et ferire sicut
ordo legalis requiret. Ceterum, si prius non sagittavero per directum,
nemo debet admiratione moveri, quia manus lingue ad sagittandum in causis
incipit erudiri.
cordam L
utcumque] ubicumque L immisi
om. L admiratione] ammiratione
L
5.5.2.5
De iure nature videmus animalia irrationabilia timere in exercitiis
primitivis. Unde firmiter credo et indubitabiliter confido, quod
vos qui ratione humanitatis, formam iuris habetis, in mearum allegationum
primordio mihi benigne audientie gratiam et sollicite intelligentie benevolentiam
curabitis exhibere.
benevolentiam]
benivolentie benivolentiam L exhibere om.
L
5.5.2.6
Ex ore infantis et quasi lactentis advocatio legalis procedit et adolescens|[17r]
progreditur ad conflictus causarum et confidit sub examine iudicum placitari.
Unde fieri debet maior dispensatio in silentio et exhibitione gratie specialis.
5.5.3
Quinque varietates exordiorum quibus utitur qui solus
contra plures allegare intendi in causis.
5.5.3.1
Quamquam sim in hoc certamine singularis, non tamen vereor agmina bellatorum,
quia iustitia quam foveo me defendet et conferet victoriam peroptatam.
5.5.3.2
Solus et singulariter plures aggredior advocatus, confidens quod merebor
clipeo iustitie premuniri.
plures] ad
prem. L clippeo L
5.5.3.3
Caterva multitudinis onerose confidit in machinationibus cavillosis
et idcirco me superare intendit. Sed iustitia, pro qua pugno, mihi
erit in auxilium et tutelam.
5.5.3.4
Deus, qui verus iudex est, diligit et protegit veritatem, quia ipse
veritas est et vita. Veritas quidem claudi et ligari potest, sed
vinci non potest, quia suorum paucitate contenta est et multitudine hostium
non terretur.
claudi] claudit
L terretur] terrectur L
5.5.3.5
Si creditis pre multitudine patrocinantium optinere, fallimini erratis,
quia numerosa multitudo nihil habet honesti.
fallimini]
falimini L numerosa] onerosa L
5.5.4
Tres varietates exordiorum quibus utitur ille qui
dicit se non esse instructum in causa.
5.5.4.1
Causa ista per viros disertissimos est diuitius pertractata, et tam
presentes quam absentes advocati in principalibus et accessoriis fuerunt
instructi. Sed ego noviter ad certamen litis accedens vix possum
rei seriem per speculum intueri. Unde si ommisero de contingentibus,
non debeatis mirari, maxime cum nemo decenter loqui valeat ex abrupto.
est] et L
absentes...presentes tr. L omisero
ed. loqui om. L
arrupto L
5.5.4.2
Terret me allegatio repentina, quam promere cogor intuitu amicorum,
quia non sum in causa ista instructus neque prescivi, que debeam allegare.
Unde, si ex parte omisero proponenda, non mirabimini, sed de speciali gratie
munere veniam conferatis.
ommisero L
munere gratie tr. L
5.5.4.3
Cum nemo repente habere valeat scientiam ignotorum, insufficientiam
meam debetis mansuetius tolerare et supportare cautius humeros imbecilles,
quia non sum in huius cause articulis prout convenit eruditus.
cautius] inter
add. L imbeccilles L
5.6.
De exordiis illorum, qui allegando precedunt vel subsequentur
5.6.1.
Sex exordiorum varietates quibus uti valemus quando
canonum vel legum doctores in eiusdem partis auxilio in allegationibus
precesserunt.
5.6.1.1
|[17v]
Erit vox mea sicut aquile sibilus post rugitum leonis et tamquam fistula,
que vix auditur postquam tube clangor sonuit in auribus auditorum.
rubr.
vel] et L rubr. doctores] nos add. L
5.6.1.2
Sonus aque legalis que transit per canales iuris verba produxit in medium,
quibus diluit et abstersit presentis cause velamen. Unde presumptuosum
esse videtur, quod ego qui sum aque luctuose rivulus, dicta debeam ornatissima
perturbare. Licentia tamen ipsius habita, referre curabo, que videbuntur
ad eiusdem cause commodum pertinere.
Sonus] Fons
L abstersit] absterxit L
luctuose] lutuose L
5.6.1.3
Aureum iuris candelabrum assurrexit et omnia presentis cause merita
ordine miro distinxit, probanda probavit ad unguem et confutanda penitus
enervavit instruens adversarios, ut labores effugiant et evitent onera
expensarum. Igitur nec mihi, qui sum velut plumbum, quod cito liquescit,
expedit plura dicere neque cum adversariis amplius litigare. Sed
ex quo volunt, loquar de mandato illius, qui postremo supplebit omnem impotentis
defectum.
ordine] ordinare
L confutanda] confirmanda L
evitent] vitent L
5.6.1.4
Eloquium domini .B., sicut ros matutinus celitus descendere comprobatur,
qui non linguis hominum sed angelorum loqui videtur, ex eo quod cuncta,
que utrique parti expedire noscuntur, sine defectu narravit et qui omnia
dixit, nihil omisit. Verum quia rebelles et increduli usque ad calculum
sententie non silebunt, ideo protervitati eoram obsistam, reservato allegandi
honore illi, qui domat effrenes.
qui] quia
L omisit] ommisit L
5.6.1.5
Festiva et sollemnis allegatio domini .B. omnium et singulorum animos
recreavit, quia venit tamquam auster, perflavit in ortum iuris canonici
et civilis, et fecit illorum aromata suis flatibus redolere. In fine
siquidem solvit omnes questiones nodosas et causam reddidit sine omni defectu
instructam. Unde me vel alium super hac materia loqui ulterius non
deceret, sed quia sibi placet, quod super tali debeam articulo allegare,
ideo teneor obedentie iugum subire.
ortum] hortum
L siquidem] autem L
me] forsitan add. L
5.6.1.6
Arbor legalis que fructum dare in suo tempore consuevit de contingentibus
non omisit. Unde nemo posset addere vel minuere nisi predicta vellet
repetere per obliquum. Verumtamen ex quo placet, dicam que ad factum
pertinere cognoscam.
dare om.
L omisit] ommisit L
5.6.2
Septem varietates exordiorum quibus uti possumus quando
placet illis doctoribus quod eos in|[18r]
allegationibus precedamus.
5.6.2.1
Reverendi patroni causarum, cum quibus fui ad huius cause patrocinium
evocatus, candelabra sunt radiantia luce iuris et inextinguibilia luminaria
equitatis. Quare deberent precedere ad loquendum, ut insufficientie
mee allegandi semitas demonstrarent. Sed scio, quod consuetudinem
bellatorum excellentium imitantur, qui debiles aggressores premittunt,
ut eorum vires magis clarescant.
5.6.2.2
Viri eruditissimi, quibus in huius cause patrocinio merui sociari, deberent
esse preambuli ad loquendum, quia maiori sapientia et discretione prefulgent
et honor est illis per omnia conferendus. Confisus tamen de illorum
patrocinio, dicam.
discretione]
discreptione L patrocinio] subsidio L
5.6.2.3
Domini et socii, cum quibus presenti cause patrocinium exhibeo, ratione
sapientie atque discretionis in proponendo et respondendo me precedere
debuissent, quia sicut maiori scientia sunt prediti, ita maiori sunt digni
honore. Sed ex quo de beneplacito illorum procedit, loquar primitus
et proponam.
discretionis]
discreptionis L prediti] predicti
L
5.6.2.4
Non propter merita vel scientiam ad loquendum premittor, sed quia in
huius cause cognitione diutius laboravi, me oportet predicere totius rei
seriem, ut sapientiores melius valeant intentionem suam fundare.
5.6.2.5
Tamquam balista premittor ad allegandi conflictum, ut milites iuris
valeant facilius triumphare.
conflictum]
constrictum L
5.6.2.6
Viderer facere contra rerum naturam, si talem dominum precederem
in loquendo, nisi de ipsius licentia proveniret, quia temporis antiquitate
me precellit. Unde qui prior est tempore potior est iure. Verumtamen
ex quo sibi placet...
Viderer] Vinceret
Lac precellit] precessit
L est prior tr. L
tempore] in prem. L
5.6.2.7
Satis essem, indignus si non deferrem cum reverentia dignitati.
Unde sine licentia domini archidiaconi precedere non audeo in loquendo,
sed ex quo video quod de sua voluntate procedit...
cum reverentia]
honorem et reverentiam vel cum reverentia dignitatis L
5.6.3
Aliud quando precedimus nobilem et potentem.
Honorare debemus vultum potentis et nobilem prosapiam revereri. Unde
impetrata licentia domini .B., viri nobilis et potentis, ipsum in allegatione
precedo.
prosapiam] pro sapientia L
5.6.4
Aliud quando precedimus antiquiorem, digniorem et
nobiliorem.
Etas antiquior, dignitatis excellentia, titulus prosapie generose mihi
aperte suadent, quod sine licentia talem (vel tantum) dominum non
debeam precedere in sermone. Sed ex quo placet, non audeo recusare.
prosapie] sapientie L
5.6.5
Aliud quando precedimus nostrum specialem magistrum.
Devotio discipulatus requirit et ratio precipit naturalis, quod magistros|[18v]
nostros tamquam patres et precipuos creatores debeamus in omnibus revereri.
Unde sine magistri mei licentia nolo nec debeo primitus allegare, quia
videor poni iugum in cauda et discipulus preponi magistro. Sed ex
quo iubet hoc fieri, teneor obedire.
videor] videtur
L
5.6.6 Sex
exordiorum varietates per sex causas distincte in quibus discipulus commendat
magistrum et postea terret illum de causa quam fovet.
5.6.6.1
Magister .B., vir facundus et litterature multimode radiis illustratus,
super causam quam fovere intendit, sapienter et discrete proposuit proponenda.
Sed esse potuit, quod illi qui sibi facti seriem revelarunt, aut noluerunt
aut nesciverunt dicere veritatem, sicut ex post factum liquidius apparebit.
Ego autem dictis eius iuxta possibilitatem ingenii et scientie respondebo.
rubr.
causas] casus L ex] et L
5.6.6.2
Magister .B. sapientia non indiget commendatione sollemni, quia fama
eius de gentibus in gentes et de regnis ad imperia convolavit. Verumtamen
in huius cause initio multa proposuit que, si fuisset ei veritas patefacta,
sub silentio reliquisset.
sollempni
L convolavit] devolavit L
veritas ei tr. L
5.6.6.3
Magistro .B. multam contulit Deus gratiam et honorem, quoniam illum
scientie donis et discretionis virtute donavit. Sed, quantacumque
polleat probitate, deceptionis interdum non potest laqueos devitare, maxime
cum tam actores qua rei sepius instruant per contrarium advocatos.
Quicquid tamen fuerit, advocationi eius legitime respondere curabo.
discreptionis
L donavit] dotavit L
5.6.6.4
Magistrum .B. animi sapientia, litterature fulgor et virtus discretionis
exornant. Sed quia homo est, valet decipi et ad credulitatem pertrahi
falsitatis; quia mendaces sunt filii hominum in stateris. Unde se
ad invicem decipiunt et merita causarum occultant. Ceterum his que
proposuit respondebo et aperiam sibi clarius veritatem.
animi] cum
B exhornant L
his] hiis L aperiam] apertam L
5.6.6.5
Magister, magister sapiens es plurimum et discretus, sed deceptus es
relationibus illorum, qui tibi cause merita non dixerunt. Sed quicquid
dixeris, respondere tuis allegationibus non obmittam.
tuis] eius
L obmittam] ommictam L
5.6.6.6
Magistro .I. silente, ipsius prudentia commendatur, quia virtus discretionis
et litterature vigor in eo refulgent. Sed non dubito, quod
si cause merita fuissent ei per ordinem patefacta, suum nostris adversariis
patrocinium non preberet. Ego tamen questioni satisfaciam et querenti
et sibi clarius indicabo, que partem suam perimunt et confundunt.
.I.] .R. L
discretionis et] discreptionis in L
et querenti] a querenti L suam om.
L
5.6.7
Sex exordia in quibus magister discipulos redarguit.
5.6.7.1
Plures quandoque premittunt laudes frivolas, ut deludant. Sed
dum asserunt alios fuisse mendacii relationes deceptos, ipsi|[19r]
postremo decepti remanent et delusi.
rubr.
discipulum L relatione L
remanet L
5.6.7.2
Escam ponit in amo, qui premissis laudibus terrorem adversariis incutere
non desistit.
5.6.7.3
Primo sum adversarii laudibus exaltatus et postremo de iure territus,
ut pavescam. Sed per terrores non fugit, qui de iure confidit.
5.6.7.4
Laus et terror, ut opposita se habere videntur. Unde nemo laudare
debet pariter et terrere.
5.6.7.5
Constantis animi est laudibus non extolli nec terroribus commoveri.
5.6.7.6
Qui superstitiosis laudibus inclinantur et frivolis terroribus commoventur,
merito valent inter pusillanimes computari. Sed si ab his, qui nos
laudant et terrent cause nostre patrocinium preberetur, fieret earumdem
laudem promulgatio et terrorum.
computari]
reputari L his] hiis L
eorumdem L
5.7
De illis, qui exprimunt in exordiis causas, pro quibus se allegare fatentur.
5.7.1
Tres exordiorum varietates quibus utuntur illi qui
pro divino amore se pro ecclesiis et impotentibus personis allegare fatentur.
5.7.1.1
Ob reverentiam Dei, qui dedit mihi scientiam, causam talis ecclesie
vel pauperis, que vel qui de propriis non valet exhibere
salarium advocatis, disposui quantum de iure potero confovere. Unde
securius peto audientiam et favorem.
rubr.
pro1 om. L Ob] Ad
L
5.7.1.2
Amore patrie celestis inductus illi patrocinari disposui, qui nimia
paupertate oppressus patrocinium non poterat invenire.
5.7.1.3
In ista causa erit mihi dominus retributor, pro cuius amore disposui
allegare et vos, o iudices, ad supremum iudicem respectum habere debetis.
5.7.2
Due varietates exordiorum quibus utuntur illi qui
se amicitie intuitu allegare fatentur.
5.7.2.1
Non surrexi ad apparentiam vel inanis glorie fastum, sed disposui iuvare
speciales amicoes sicut expedire videbo.
5.7.2.2
Amicitia que non solum domesticos, verum etiam extraneos federe illibato
coniungit, mihi de iure consuetudinis et natura suadet, ut causam meorum
specialium amicorum debeam pro viribus confovere.
5.7.3
Exordium quo si aliquis excusat pro eo quod contra
amicum antiquum allegat.
Quantumcumque vos diligam antique amicitie ratione, ex quadam imminenti|[19v]
necessitate partem istam fovere compellor. Unde et supplico, quod
patienter ferre velitis, quoniam alio tempore vobis tamquam speciali domino
et amico meum patrocinium et servitium exhibebo.
rubr.
si] se L aliquis excusat tr.
L
5.7.4
Exordium responsivum sub specie ironie.
Rerum ordo alterabiliter variatur et voluntates mortalium assidue permutantur.
Unde non est mirum, si ex inevitabili accidenti vestrum propositum remutastis.
Quicquid tamen sit, hoc in patientia tollerabimus, cupientes de pollicitis
amicitie vestre grata vicissitudine respondere.
varriatur ed. hoc] hec L
tollerabimus] tolleramus L
5.7.5
Due varietates exordiorum quibus utuntur illi qui
consanguinitatis causa se allegare fatentur.
5.7.5.1
Nemo unquam carnem suam odio habuit. Unde non est mirum, si fratribus
et consanguineis patrocinium studeo exhibere in causis et maxime illis,
qui contra iustitiam pregravantur.
rubr.
causa] gratia L unquam om. L
5.7.5.2
Consanguinitatis nemo potest copulam violare. Unde quasi de necessitate
nostris tenemur consanguineis tam in causis quam in variis rerum eventibus
patrocinium et suffragium impertiri.
5.7.6
Quatuor exordiorum varietates quibus utantur illi
qui pro suis dominis se allegare fatentur.
5.7.6.1
Iubemur dominis et maxime illis, quibus pro beneficio sumus principaliter
obligati, debitum conferre obsequium et in causis, que ad ipsos pertinere
noscuntur, dare sollicitum patrocinium et favorem. Cum igitur hoc
non possim nec debeam recusare, precor...
possim]
possum L recusare om. L
precor] etc. add. L
5.7.6.2
Essem de ingratitudinis vitio arguendus et collato beneficio merito
privari deberem, si pro meo domino principali non allegarem in causis,
que ad ipsum pertinere noscuntur.
5.7.6.3
Feudo copioso recepto, iuravi quod tali domino essem fidelis
et ipsum tam in causis quam extra causas contra omnem hominem adiuvarem.
Unde cunctis eius adversariis me opponam.
5.7.6.4
Ex officio et beneficio atque cognomine antique prosapie nominor advocatus.
Quibus de causis iura domini mei tam voce quam materiali gladio teneor
defensare.
5.7.7
Exordium quo utitur ille qui patria se allegare fatetur.
Scriptum sub preceptionis forma reperitur in auctoritate Catonis, quod
pro patria pugnare debemus, quoniam status patrie ad communem honorem et
laudem et depressio eiusdem ad generale dedecus et vituperium redundare
noscitur. Tendam igitur arcum eloquentie et acutis invectivarum sagittis
illorum corda transfigam, qui presumunt honorem patrie denigrare.|[20r]
rubr.
patria] pro prem. L arcum] archum
L denigrare] demigrare L
5.8 De exordiis,
que summuntur ab actionibus.
5.8.1
Exordium quod sumitur a contractu bone fidei.
Incipio a contractu bene fidei, quam studui fideliter observare.
Sed quoniam adversarius fidem ipsam temere inculpare molitur, ipsum convenio
negotiorum gestorum actione, qua mihi respondere de iure tenetur.
observare] conservare L gestorum om. L
5.8.2
Exordium quod sumitur ab actione locati et conducti.
Locum allegandi a locato assumo et principalis cause initium est a conducto,
ex eo quod actione locati et conducti convenio Titium, cui meum equum locavi,
de quo tres marcas restituere mihi tenetur, secundum extimationem bonorum
vivorum, presertim cum actio extimatoria inter bone fidei iudicia numeretur.
marchas L extimationem] examinationem L
5.8.3
Exordium quod sumitur ab actione mandati.
Sumo initium a mandato, quoniam Titius a domino suo mandatum recepit,
quod traderet mihi servum ex causa noxali et nunc ille in tradendo fraudem
commisit. Unde ipsum convenio actione mandati.
5.8.4
Exordium quod sumitur ab actione depositi.
Apud Sempronium centum deposui. Sed ipse, violata fide, se asserit
depositarium non fuisse. Unde illum actione depositi convenio et
paratus sum probare quod...
5.8.5
Exordium quod sumitur ab actione iniuriarum.
Iniuria, que fuit parti nostri illata, dat mihi principium allegandi,
maxime cum disposuerim actione iniuriarum adversarios convenire.
5.8.6
Exordium quod sumitur ab actione furti.
Latronum patrocinatorem et furtorum depositarium actione furti convenio,
asserens quod in domo sua mea suppellectilia sunt inventa.
Latronum] Patronum L
5.8.7
Exordium quod sumitur a stipulatu.
Ex stipulatu convenio Titium, qui per stipulationem promisit, quod mihi
centum solveret pro Iohanne.
qui om. L
5.8.8
Exordium quod sumitur ab actione quod metus causa.
A metus causa incipio, postulans restitutionem in integrum de sublatis,
quia quod vi metusve causa geritur, ratum non debet haberi.
metusve] metus vel L
5.8.9
Exordium quod sumitur ab interdicto unde vi.
Vibro iuris gladium et illum vulnerare intendo, quia domino abbati vim
intulit, et in medio ecclesie|[20v]
sacrilegium committere non expavit. Ago igitur criminaliter, et allege
Si quis in tantam.
5.8.10
Exordium quod sumitur a regula iuris.
Regula iustitie protestatur, quod melius est pignori incumbere quam
in personam agere. In huiusmodi ergo cause initio pignora postulare
debetis, ne servus, qui noxam commisit, fugiat et evadit iudicium ultionis.
huiusmodi] huius L pignora] pignera
L commisit] comisit L
5.9
De exordiis, que sumuntur a decretis, decretalibus, theologia et septem
liberalibus artibus.
5.9.1
Exordium quod sumitur a decretis.
Rursus et quicumque sub geminis orta fuerunt et unico funiculo colligata
nullo tempore dissolvantur, sed iuncta uni aratro canonicos agros resulcant.
Ab illis ergo incipimus et ipsa pariter in huius cause initio allegamus.
fuerunt et] fuerunt L dissolventur
L
5.9.2
Exordium quod sumitur a decretalibus.
In allegationis nostre principio patrocinatur nobis illa famosissima
pastoralis, que dum cunctos angulos causarum perlustrat, nodosas questiones
resolvit et solutionibus mirificis reclarescit. Probatur enim in
illa pastorali...
nostre] vestre L patrocinetur L
pastorali] etc. add. L
5.9.3
Tres exordiorum varietates que sumuntur a theologia.
5.9.3.1
Ecclesia que sponsa Christi appellari meretur, que in celis vivis lapidibus
construitur et desponsata regi celesti angelis coronatur, pupilla est in
terris. Quare ad similitudinem pupilli valet restitutionis beneficium
in integrum postulare. Cum ergo talis ecclesia sit contra
iuris ordinem spoliata...
disponsata
L cohornatur L
iuris] ius L spoliata] etc. add. L
5.9.3.2
Secundum utriusque testamenti paginam causam vidue fovere et tueri iubemur,
quia viduata marito sub protectione sponsi celestis remansisse videtur.
Quare huic vidue, que contra iustitiam pregravatur, disposui meum patrocinium
exhibere.
5.9.3.3
Dicit Dominus per prophetam: Orphano tu eris adiutor. Unde
causam huius orphani sub vestro examine fovere disposui et tueri, presertim
cum liquidius clareat, quod contra iustitiam est oppressus.
5.9.4
Exordium quod sumitur a scientia naturali.
Exordium compellor sumere a scientia naturali, asserens quod causa ista
chronica infirmitate laborat, quia pronostica|[21r]
fallitur, dies criticus non apparet, termini statuti vacillant. Perductum
est enim principale ad triennium, appellationum subterfugia causam tenuerunt
per biennium in suspenso. Supplicamus igitur...
igitur]
etc. add. L
5.9.5
Exordium quod sumitur a grammatica.
Quia observare desidero constitutionem legitimam allegandi, soloecismum
non faciam in libello, neque in productione testium barbarismum, sed incipiam
ab ipsa iustitia, quam in vero modo significandi prosequi non desistam.
constitutionem] constructionem L legitimam]
legiptimam L solecismum L
5.9.6
Exordium quod sumitur a dialectica.
Negata concedo, per opposita syllogizo, a contrariis locum assigno et
infero ex premissis, quod omnes leges, quas noster adversarius introduxit,
partem suam perimunt et confundunt, sicut manifeste probabo.
Negata] Legata L syllogizo]
syloyzo L noster] vester L
5.9.7
Exordium quod sumitur a rhetorica.
Secundum iuris ordinem et artis rhetorice documenta quilibet actor debet
reum criminaliter et civiliter convenire. Sed adversarius noster
multipliciter in suis allegationibus persuasione utitur et persuadendo
suum propositum non distinguit. Unde scire non possum qualiter sibi
debeam respondere.
rethorice L et] vel L
utitiur] utimur L
5.9.8
Exordium quod sumitur ab arithmetica.
Adversarius noster allegationem suam per octo membra distinxit et rediens
ad ternarium queque singula numeravit et ita permiscet omnia in libello,
quod scire non possumus, quibus nos velit actionibus convenire.
distinxit] distincxit L
5.9.9
Exordium quod sumitur a geometria.
Exordior contra mensores machinarios, quare de furto et damno dato possunt
legitime conveniri, quia publicas et statutas lineas violant et falso metiri
non timent.
mensores] messores L damno] dampno L
violant] volant L
5.9.10
Exordium quod sumitur a musica.
Tuba iuris in conspectu vestro cecinit. Et nunc tamquam fistula
exili voce decanto, ignorans allegationum tonos et legum differentias concordare.
Verumtamen tangam pro viribus chordam iustitie illamque resonare faciam
in tono iuris canonici et civilis.
vestro] nostro L cordam] chordam L
5.9.11
Exordium quod sumitur ab astronomia.
Rerum varietates et ambigue positiones verborum, quas adversarius noster
proposuit, me compellunt in astrolabio revidere, cursus inspicere planetarum
et signa celestia contemplari, ut possim allegationi sue per vaticinium
respondere.|[21v]
rubr.
astronomia] sine astrologo add. L
allegationi sue] allegationibus suis L
5.10
De exordiis, que sumuntur a definitionibus et interpretationibus et aliis,
que capitula demonstrabunt.
5.10.1
Due varietates exordiorum que sumuntur a definitionibus.
5.10.1.1
Quia iustitia est constans et perpetua voluntas ius suum unicuique tribuens,
ideo coram vestra presentia secundum iustitiam ius meum requiro, super
quo multipliciter sum gravatus: In primo dico...
secundum]
utram add. L primo] primis L
5.10.1.2
Esse non ambigo definitum, quod potentia est excellentia virium, qua
minus potens a potentioribus opprimitur et hec est causa, que dominum episcopum
contra me induxit. Supplico igitur...
ambigo] ambiguo
L definitum] diffinitum L
virium] iurium L igitur] ergo etc. L
5.10.2
Sex exordiorum varietates que sumuntur ab interpretationibus
nominum.
5.10.2.1
Ostiensis episcopus mihi ostium iustitie primitus reseravit, sed postea
sine iure ipsum reclusit: immo tamquam hostis ius meum insequitur et confundit.
Hostiensis
L hostium L immo]
Unde L
5.10.2.2
Portuensis episcopus realiter derivatur a portu, quia causam nostram,
que sub examine plurimorum diutius fluctuavit, ad portum salutis cum tranquillitate
perduxit.
5.10.2.3
Portuensis falso nominatur a portu, quia causam nostram inter procellosos
undarum terminos periclitari dimittit.
5.10.2.4
Albet interdum episcopus Albanensis, sed in conservatione iustitie super
carbonibus denigratur.
5.10.2.5
Dominus Petrus iuxta sui nominis interpretationem a petra nominatur,
quoniam super ipsam petram solidum constituit iustitia fundamentum.
Unde sub vestro examine confidentius militamus, sperantes quod in iure
nostro nullum patiemur defectum.
5.10.2.6
Interpretari valemus absque dubio ab effectu, quod Petrus a petra scandali
nominatur, quia in examinatione cause nostre in offensionis lapidam est
conversus.
5.10.3
Exordium quo advocatus magnum prelatum commendat.
Gaudenter dico et sinceram proferre veritatem assero, dicens quod dominus
archiepiscopus pro quo allegaturus surrexi, est nomine celebris,
natura nobilis, conversatione laudabilis, fortuna prosper, studio sollers,
in consilio providus, habitu honestus, affectione beatus, in facto prudens,
in casu astutus et oratione facundus.
sincere L assero] affecto L
dicens om. L sollers] sollempnis L
affectione] affectio L
5.10.4
Exordium quo adversarius eundem prelatum dehonestat.
De archipresule, quem famoso preconio commendasti, omnimodam pretulisti
sine dubio falsitatem, quia notorium est et in ore omnium iam plebescit,
quod est nomine detestabilis, natura ignobilis, conversatione infamis,
fortuna miser, studio hebes,|[22r]
in consiliis nullus, habitu horrida, affectione avarus, in facto
negligens, in casu pusillanimis et oratione ineptus.
ore]
hore L horrida] orridus L
5.10.5
Exordium contra illum qui prolixum fecit exordium.
Allegator famosus magister .I., qui facundus est plurimum et fecundus,
exordii sui fimbrias taliter dilatavit, quod sibi et mihi sufficit.
Unde postposito exordio respondebo.
.I.] .R. L fecundus] facundus L
sui om. L
5.10.6
Quomodo adverbia loco exordia ponantur.
Numquam fuit vulpes adeo ingeniosa, que quandoque non caderet in laqueum
venatoris. Ecce videtis qualiter dolosus adversarius cecedit in retaculum
deceptivum, quoniam sponte confessus est et confessus in iure pro iudicato
habetur.
retiaculum L
5.11
De exordiis, que sumuntur a carminibus et fabulis.
5.11.1
Tres varietates exordiorum que sumuntur a carminibus.
5.11.1.1
Bella mihi video, bella parantur, ait. Peccastis nempe quando
adversarium instruxistis, execrabilem vestrorum testium nequitiam mihi
ad memoriam reducentes. Ecce probare sum paratus, quod falsarios,
latrones, apostatas precio et precibus induxistis ad perhibendum testimonium
falsitatis.
paratus tr.
L ante probare falsitati L
5.11.1.2
Et cuculus cuculat, et rauca cicada fritingit. Orator facundus,
qui nuper surrexit, pre nimia utriusque iuris copia, obliviscitur omnium,
que allegare intendit. Unde profunditati sue nequeo respondere.
fritingat] flitingat L omnium] omnia
L
5.11.1.3
Quisquis vincatur aut vincat, fine probatur. Ut scriptura sonat,
finis non pugna coronat. Non debetis igitur ante prolationem sententie
gloriari, quia spe cassari potestis et confidentia vestra privari.
5.11.2
Due varietates exordiorum que sumuntur a fabulis.
5.11.2.1
Lupus est in fabula, et ego exordium sumo a lupo, qui federa pacis cum
vulpe iniit, rogans eam ut haberet custodiam gallinarum. Abbatem siquidem
in lupum et fratrem Grisolitum in vulpem non sine moralitate transumo,
quoniam abbas ei bona monasterii custodienda commisit et sic ex tunc abbas
hinc rapuit et alter sicut vulpes inde subtraxit et ita universos reditus
monasterii consumpserunt.
hinc om.
L alter] alterum L
vulpes] vulpis L redditus L
5.11.2.2
Dum aquila per aera volitaret, generale promulgavit edictum ut aves
quolibet ad concilium properarent et suis iussionibus obedirent nec
aliqua dicere presumeret "Cur ita facis?" Nemo igitur debet|[22v]
inspicere vel referre, quid excellentior persona faciat, sed quid iubere
dignatur, quia durum est contra stimulum calcitrare.
Dum] Cum L
quolibet] quelibet L consilium L
propararent L durum] dictum L
5.12
De exordiis, que sumuntur a facto.
5.12.1
Tres exordiorum varietates que sumuntur a facto
5.12.1.1
Ecce iuxta diei primordium dominus .B. cepit super huius cause articulis
allegare et allegationem suam continuavit usque ad horam tertiam.
Cuius allegationi, dum vellem secundum iuris ordinem continuo respondere,
vos utrique parti recedenti licentiam prebuistis. Quare hodie me
oportet hesternum supplere defectum.
titulus
facta ed.
rubr. om. ed. allegationi] allegationis Lac
redendendi L
5.12.1.2
In alio termino super illa lege Sancimus fuit ab utraque
parte subtiliter disputatum. Inducte fuerunt opiniones, glose atque
concordantie utriusque iuris. Quare de consensu partium requisistis
consilium sapientum et interlocutoriam postea sententiam protulistis.
Nunc autem ad principale redeo et dico quod...
interlocutoriam]
interloquutoriam L reddeo L
quod] etc. L
5.12.1.3
Si bene memini, magister .I. in alio termino inducere argumenta frivola
nitebatur, asserens quod Titius non debeat dare cautionem iudicio sisti,
ex eo quod erat pupillus. Et nos econtrario dicebamus et adhuc dicimus,
quod dandus est ei tutor, qui pro ipso legitimam exhibere debeat cautionem.
.I.] .R. L
debeat] debebat L sisti] fixti L
econtrario] ex contrario ed.
5.12.2
Notula doctrinalis.
Sagaces oratores de omnibus principalibus et accessoriis, que fiunt in
causis, exordia sumere possunt.
5.13
De narrationibus, que loco exordiorum ponuntur.
5.13.1
Tres narrationes loco exordiorum posite quibus rei
utuntur pro terminis postulandis.
5.13.1.1
Summus pontifex, qui habet plentitudinem potestatis, vos in partem sollicitudinis
evocavit et vobis causam istam audiendam commisit. Unde nos, qui
tamquam rei citamur, plurimum congaudemus, credentes firmiter et sperantes
quod sub vestro examine nostra iustitia non peribit. Verum, quia
propter evidentia impendimenta in termino isto non possumus esse ad respondendum|[23r]
parati, vobis humiliter supplicamus, ut nobis congruum terminum statuatis,
scientes quod tunc recipiemus libellum et respondebimus actoribus prout
iuris ordo requiret.
rubr.
exordiorum] exordii ed. possumus] potuimus
L
5.13.1.2
Si dominus papa de sapientia vestra et virtutibus puram conscientiam
non haberet, causam istam non commisset vestro examini audiendam.
Unde possumus de sapientia benignitatis vestre sperare. Verum quia
propter urgentem necessitatem actoribus respondere nequimus, ideo terminum
a vobis congruum postulamus.
vestre benignitatis
tr. L
5.13.1.3
Licet adversarii nostri vos in iudices postulaverint et causam, que
inter nos vertitur, fecerint vobis committi, nihilominus tamen de sapientia
et benignitate vestra speramus, credentes firmiter quod utrique parti curabitis
plenitudinem iustitie conservare. Verum quia imminentia negotia nos
opprimunt et tempus approximat feriarum, ideo petimus congruum nobis terminum
exhiberi.
in om.
L nobis congruum tr. L
5.13.2
Tres narrationes loco exordiorum posite quibus actores
in contrarium suadere valent ne terminus conferatur.
5.13.2.1
Ecce videtis, o patres et domini, qualiter adversarii nostri per frustratorias
dilationes et induitias cavilosas iudicium subterfugere machinantur et
partem nostram confundere gravaminibus et expensis laborant.
Precamur vos itaque per Deum, ut pro illorum persuasionibus nullum eis
terminum conferatis, sed ad executionem cause procedere non tardetis.
o om.
L cavillosas L
per] propter L persuassionibus L
5.13.2.2
In propatulo est fuga reorum et postulatio termini cavillosa vobis aperte
demonstrat, quod eorum sunt precamina respuenda.
postulatio
termini] postulant termini L
5.13.2.3
Postulatio termini cavillosa vobis aperte demonstrat, quod adversarii
nostri prius volunt fugere quam venire. Nam qui petit fugam et iudicio
sisti recusat, aut de iure diffidit aut frivola nititur machinari.
Supplicamus igitur, ut non prosit eis dolositas ad veniam, sed pertrahat
illos rigor iuris ad penam.
venire] ad
sententiam diffinitivam pervenire L
5.13.3
Narratio loco exordii posita qua suadetur ne ad sententiam
sit processus.
Cum celi enarrent vestre sapientie gloriam et opera sanctitatis vestre
annuntient firmamenta, non est mirum si de vobis absque dubitatione speramus.
Credimus etiam, quod famosus nobilitatis vestre titulus et parentele prosapia
generosa non permitterent vos annuere precibus inhonestis aut procedere
ad sententiam repentinam.
prosapia] prosapide L
5.13.4
Narratio loco exordii posita qua suadetur quod ad
sententiam festinetur.
Non dicimus, quod adversarii|[23v]
nostri artificiose nesciant vestrarum laudum preconia enarrare et ad postulandum
terminum blanditias inducere venativas. Sed videte, o iudices, videte
diligentius et considerate quod, postquam receperunt libellum et dederunt
cautionem iudicio sisti, postquam fuit super principalibus et accessoriis
sufficientissime disputatum, sex terminos et unum peremptorium contempserunt.
Ideo post publicationem testium, post examinationem, reprobationem et reversionem
eorumdem, ad quatuor sibi prefixos terminos et duo sibi iniuncta peremptoria
non venerunt nec miserunt aliquem responsalem. Unde precepta vestra,
immo summi pontificis, contra omnem iuris ordinem sunt delusa. Ob
hanc nempe delusionem iura ecclesie consumuntur et rediguntur in nihilum,
quia iam sunt omnes possessiones creditoribus obligate propter voraginem
usurarum. Nolite itaque trepidare ubi non est timor, sed de consilio
sapientum evaginate iustitie gladium: quo causam, que consumitur vetustate,
decidere studeatis. Alioquin ad summum pontificem recurremus, qui
merito vos redarguet de negligentia et torpore.
nesciant]
non sciant L libellum om. L
cautionem] cauptionem L peremptorium] perhemtorium L
Ideo] Item L sibi om. L
peremptoria]
perhemptoria L iura] iure L
decidere] reddere L
5.13.5
Narratio loco exordii posita qua in contrarium suadetur.
Actores improbi et frontoli valde festinant et vobis non desinunt supplicare,
ut spreto iuris ordine finitivam sententiam proferatis. Sed precavendum
est vobis in prolatione sententie diligentius, quia quod repente agitur
facile retractatur, et quod retractatur a superioribus, inferioribus est
nota pudoris.
frontoli] frontosii L
5.13.6
Narratio loco exordii posita qua contradicium.
Adversarii nostri, qui merito rei vocantur, malitiose respondent et sub
imagine veritatis roborare satagunt falsitatem. Pro certo nullum
ius est adeo stabilitum vel prescriptionibus aut privilegiis roboratum,
quod viri subdoli et sagaces in questionum scopulos non deducant et more
non faciant sophistico vacillare.
in] vel L scopulos] scrupolos L
EXPLICIT LIBER
QUINTUS RETHORICE DE CAUSARUM EXORDIIS
expl. om. ed.
I have not
yet seen PAOLO GARBINI
"Boncompagno e gli exordia in versi" Res publica litterarum
18, (1995) 103-6.
***
©
Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum
© Università
di Pavia 1999