INCIPIT LIBER SEXTUS.
6.1 De principiis
conventatorum.
6.1.1 Exordium generale pro
magistris qui suos discipulos sibi successores instituunt in docendo.
Salomon, sapientum omnium sapientissimus, inter cetera sic
locutus est: Omnia renovantur et deiciuntur; sic generatio carnis et sanguinis nascitur
et finitur. Cum igitur queque singula tendant ad finem et generatio transeat
deficientie ordine primitivo, necesse est ut per successivam propagationem in diversis
naturis et officiis generatio subsequatur: alioquin humana conditio et unversa scientiarum
genera deperirent. Ergo patres vi nature atque consuetudinis approbate sibi legitimos
filios vel alios heredes instituunt principales. Unde per locum a simili, magistri
scholares quos per doctrinam et scientiam genuerunt sibi debent heredes instituere, ut
patres et magistri efficiantur ordine successivo. Ego vero, sicut bos qui flexis
poplitibus requiescere concupiscit, nolo intendere de cetere magisterio vel doctrine; unde
magistrum .B. fratrem et socium nostrum et in hac facultate satis instructum mihi heredem
instituo et principalissimum successorem, deprecans ut sub eius debeatis ferula militare.
6.1.2 Narratio
doctrinalis.
Possunt magistri, si volunt, suos discipulos amplius commendare,
et proponere auditoribus alias causas pro quibus regere non velint vel non possint.
Amplius, tam magistri quam cathedram ascensuri, debent in ordine sermocinandi uti verbis
ipsius facultatis in qua student. Si iurisperitus erit, dicere potest: "Iure
cavetur quod ille qui assumitur ad docendum debet esse peritia iuris instructus."
Si physicus est, dici debet: "Qui rerum naturas et mortalium complexiones
ignorant, non sunt ad physicale magisterium admittendi, quoniam qui causas ignorant
magistrari non debent, qui curare non possunt, licet fortuna illos quandoque respiciat per
directum. Sed carissimus filius meus et dilectissimus socius vester magister .B., qui
hodie mihi debet succedere in ordine magistrali, doctus est in theorica et in practica
eruditus: unde precor ut ipsum debeatis audire, et propensius honorare." Item
quilibet magister artem in qua studuit debet sollemnioribus laudum preconiis in suis
exordiis commendare.
***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum © Universitą di Pavia 1999