Rhetorica novissima 7
Table of Contents -- Book 6-- Book 8-- Tituli 
Incipits -- Siglorum conspectus

INCIPIT LIBER SEPTIMUS. 

7.1 De rhetoricis argumentis.

7.1.1 Quid sit argumentum

     Argumentum et intentio probandi aliquid vel aliqua patrocinio veritatis vel falsitatis aut simulationis vel mendatii palliati aut aliquando manifesti. 

7.1.2 Quid sit dubium argumentum

     Dubium argumentum est quod a coniectura vel aliquo genere coniecture formatur. 

7.1.3 Quid sit locus

     Locus est vera seu verisimilis habitudo, que in rerum naturis, moribus et consuetudinibus approbatis consistit. 

7.1.4 Quid sit positio

     Positio est actoris vel rei questio, per quam probare vel confutare intendit quod optat. 

7.1.5 De probationibus argumentorum

     Probationes argumentorum sunt leges, decreta, decretales, constitutiones, statuta, plebiscita, vitia, proprietates et accidentia singulorum. Sunt etiam probationes contraria et similia, ex eo quod mortalium conditio semper contrariis agitatur, et magis per similitudinem quam per ius et rationem vivere concupiscit. 

7.1.6 Quomodo ex uno et eodem loco pro et contra sumitur argumentum

     Gaudium est viro uxorem habere formosam. -- Non vivit sine tormento zelotypie, qui habet uxorem formosam. Uxor deformis continua tristitia est viro suo, quia in aspectu condolet et thori gaudio non potitur. 
     Senectus honestatis opera imitatur. -- Per senectutem non removentur vitia, set tepescunt. 
     Nobilitas est curialitas radiis et titulus honestatis. -- Nobilitas est fastus imminens et depressio impotentium. 
     Potentia iura illibata conservat. -- Potentia iustitiam deprimit et confundit. 
     Scientia pollet nutritque virtutes. -- Scientia intumescit, deridet atque contempnit

7.2 De coniecturalibus argumentis.

7.2.1 Quid sit coniectura

     Coniectura est imaginaria probabilitas, per quam de rebus dubiis vir sagax et providus elicere verum laborat. 

7.2.2 Quot sint genera coniecture

     Genera coniecture sunt quatuor, videlicet presumptio, indicium, signum et opinio. 

7.2.3 Quid sit presumptio

     Presumptio est quedam veritatis vel falsitatis imago. 

7.2.4 Quid indicium

     Indicium est verisimilis ostensio perpetrate vel perpetrande rei. 

7.2.5 Quid signum

     Signum est per quod actu et non voce ostenditur, quod de aliqua re fit vel fieri debet. 

7.2.6 Quid sit opinio

     Opinio est conscientie sententia, quam aliquis de ambigua re profert. 

7.2.7 De diversitatibus presumptionum

     Omnis presumptio dubitationem in se noscitur continere. Verumtamen tunc videtur magis esse proxima veritati, cum de re apparet aliqua certitudo. Puta invenitur homo, de adulterii vel fornicationis crimine infamatus, in domo singulariter cum muliere formosa. Hic enim presumptio est proxima veritati, sed magis ad veritatem accederet, si discooperto capite capillos haberet mulier dissolutos et vir facie altera sudaret. Item amplius et perfectius esset proxima veritati, si nudus inveniretur cum nuda. Dubitabilis erit presumptio cum de re non apparet aliqua certitudo. Puta, invenitur aliquis in ecclesia tempore nocturno absconsus, de cuius vita et actibus ignoratur. Quomodo poterit iudex presumere contra illum, presertim cum sciri non possit utrum se absconderit causa fatuitatis aut orationis vel furti? 

7.2.8 De evidentibus ostensionibus indicii. 

     Evidentes ostensiones iudicii sunt frequentissima loci visitatio, politio, cantus, confabulatio, illatio minarum, preparatio armorum, sanguinolentus ensis, absentatio, fuga, vestigia pedum, rerum ablatarum inventio, largitio expensarum preter solitum et excusatio timorosa. 

7.2.9 De diversitatibus signi

     Signi diversitatibus sunt splendor ignis, nudi gladii ostensio, vexilli erectio vel depressio, strepitus, elevatio brachii, motio capitis, clamor, manus agitatio, digiti extensio, pulsatio campanarum, cornuum et tubarum clangor, tinnitus cymbalorum, sonus tympani, et modulatio fistularum. Muti vero propter loquele defectum et monachi pro silentio conservando innumerabilia signa faciunt et ostendunt. Omnes autem probationes argumentorum, que de presumptione, iudicio atque signo proveniunt sub opinionis iudicio remanebunt. 

7.2.10 De opinionis effectu

     Opinio quandoque respondet ad votum, sed frequentius inducit errorem et decepit animum opinantis. Omnis tamen opinio alicuius rationis clipeo se defendit. 

7.2.11 De diversitatibus coniecturalium argumentorum

     Licet argumenta coniecturalis provenire noscantur ex quadam industria naturali, eorum tamen interpretatio est velut aqua tenebrosa in nubibus aeris, pro eo quod de omni re, de qua non potest haberi evidens habitudo, est difficile iudicare. Nam si fur aliquis vel raptor se religionis habita indueret et latenter aliqua facinora perpetraret, vix posset contra eum aliquis coniecturale proponere argumentum. Sub religionis quidem umbraculo scelera plurima committuntur, quia religio simulata est fomes peccati et totius iniquitatis velamen. Ergo de habitu vel colore vix coniecturale sumitur argumentum. Item plurimi deceptores corpora sua multimode alterant et permutant, sicut faciunt hypocrite, falsie romite fictitii peregrini, mendici et innumerabiles deceptores, qui per fumigia
(,) vulnera simulata, inflationes, contusiones et ulcera superducta, quoscumque possunt decipere moliuntur; aut quod temporalia possunt lucra captare vel aliqua crimina secundum voluptatis propositum exercere. Huiusmodi autem simulationes et deceptiones coniecturalia generant argumenta. Omne siquidem probabile verisimile fore videtur, quia probabilitas originem habet a similitudinem veritatis. Unde securius agit sub veri similitudinem ratio, quam sub ratione fictio vel deceptionis imago. Item omnis falsitas dum litigat sub imagine rationis ostendere nititur faciem veritatis. 

7.3 De amphibologia. 

7.3.1 Qualiter papa Innocentius amphibologiam produxit ex mutatione punctorum

     Impetebatur coram papa Innocentio Stygoniensis archiepiscopus de morte regine per litteras, quas interfectoribus destinavit, quarum tenor talis erat: Reginam occidere bonum est timere nolite et si omnes consenserint ego non contradico. Plana erat expositio litterarum et argumentum necessarium videbatur. Sed papa, qui partem archiepiscopi confovebat, puncta cepit taliter variare: Reginam occidere bonum est timere. Et post timere faciebat punctum, et de hoc verbo nolite faciebat unam distinctionem cum puncto. Et si omnes consenserint. Hic faciebat punctum suspensivum, post dicebat: Ego non et punctabat plane. Demum de hoc verbo contradico faciebat distinctionem finalem cum puncto plano. Et ita non sicut iudex, sed velut amicus dictum archiepiscopum ab impetitione regis Hungarie liberavit. [= Reginam occidere bonum est timere, nolite. Et si omnes consenserint, ego non. Contradico.

7.3.2 Alia narratio de consimili materia

     "Paulus tenetur solvere decem et Gaius numquam promisit Alphanus pro eo solvere non tenetur ex tali pacto." In hac siquidem oratione per diversitatem et mutationem punctorum oriri valet quadruplex intellectus. 

7.3.3 Tertia de consimili materia

     Quidam superstitiosi expositores, excusare Iacob a crimine mendatii molientes, dicunt quod Iacob fecit punctum planum quando, persuadente Rebecca, respondit patri suo et dixit: Ego sum. Esau primogenitues tuus. Et subintelligitur est

7.3.4 Narratio doctrinalis

     Huiusmodi autem amphibologie aut equivocationes vel problemata parum aut nichil valere possunt in iure, dummodo iustitia observetur. 

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999