Rhetorica novissima -- Epilogus
Table of Contents-- Book 13-- Prologus-- Tituli 
Incipits-- Siglorum conspectus

Narratio auctoris in fine operis

     Ingenium, quod inter cogitationem scopulos et laboriose meditationis itinera militavit, quietem satagit desiderabilem invenire. Unde post contionis finem impono labori, expectans non sine timore horribili ultimam contionem, in qua tertius angelus tuba canet, ad cuius sonitum celestia et terrestia movebuntur et continuo universi, qui dormiunt in sepulcris, vocem Filii Dei audient et procedunt. Postmodum vero ipse Dei Filius in ultimi iudicii contione terribilis apparebit, ante cuius tribunal conturbabitur societas electorum, angelorum agmina contremiscent et religabitur Sathan in inferni voragine, qui primam causam in celestibus et iniuriosam litigandi materiam adinvenit. Et tunc cessabit omnis causidicorum conflictus omniumque controversiarum iurgia sapientur, quoniam ex ore sedentis in throno finalis ultima sententia proferetur. Demum supernum Iudicem, qui dicitur alpha et omega, idest initium et finis, votivis precibus exoremus, ut in prolationem sententie antedicte nos a peccatorum vinculis absolutos dignetur in parte dextera collocare, ubi cum agminibus electorum invitari mereamur ad regnum celeste, quod iustis et rectis corde fuit ab ipse mundi origine preparatum.

De tempore dationis rethorice. 

     Data est hec rhetorica Bononie, anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo quinto, indictione octava, per manum Boncompagni oratoris, qui fuit natus in castro qui dicitur Signa Franca, et distat a florida civitate Florentia per septem milliaria. Nam castrum illud situm est inter quatuor flumina et duos pontes lapideos; unde propter aquarum decursus et copiam olivarum indesignabili est amenitate dotatum.

Gloria sit Christo, laus ingens sitque magistro.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999