Rhetorica novissima -- Prologus
Table of Contents-- Translation of Prologue -- Book 1-- Tituli
Incipits-- Siglorum conspectus

INCIPIT PROLOGUS NOVELLE RHETORICE

[1] In libro quem appelavi meo nomine Boncompagnum et in epistolari stilo heredem institui principalem, sponte promisit et me naturaliter obligavi, quod ad inveniendum novissimam rhetoricam laborarem; unde ipsam incepi Venetiis iuxta promissionis federa pertractare. Cum autem pro ea essem negligens in complendo, venerabilis pater Nicholaus episcopus Reginus, qui nobilis est genere, nobilior moribus, curialis ad omnes, in cotidianis usibus liberalis, reformator pacis et in conspectu principum gratiosus, me non pro sua, sed pro studentium utilitate sepius hortabatur, quod non deberem inchoatum opus relinquere imperfectum. Unde hanc rhetoricam Bononie consumavi, que in presentia venerabilis patris Henrici Bononiensis episcopi, magistri Tancredi archidiaconi et cancellarii, capituli et cleri Bononiensis, et in presentia doctorum et scholarium Bonone commorantium im maiori ecclesia sollemnis recitationis meruit gloria decorari. Et licet sollemniter fuerit approbata, maior tamen erit existentis utilitatis auctoritas, que operi favorem proprium exhibebit. Ceterum aliqui forsitan livore invidie toxicat valerent contra me taliter invehi et referre:

[Invectiva contra Boncompagnum]

[2] "Cum ab Aristotle, qui fuit circa tempora Moysi quando regnabat Alexander Philippi Macedo, non fuerit aliquis philosophus, qui dicere presumeret se posse artem aliquam naturaliter invenire sine illorum exemplis, qui de arte consimilium tractaverunt, non possumus non mirari quomodo audeat Boncompagnus asserere in presentia sapientum, quod ingenium suum astra celi transcendat. Nimirum etatem nostram numerosa inventorum agmina et clarissima ingenia precesserunt, quibus olim erat minus laboriosum plurima invenire, quam sit nobis hodie paucissima recitare. Item cum artes fuerint ab ipso mundi principio adinvente, et per viros disertissimos approbate, quomodo potuit idem in diebus novissimis novissimam rhetoricam invenire, maxime cum ab antiquissimis temporibus per Tullium Ciceronem, qui tuba Romani eloquii dicebatur, ex infinitis rhetorum preceptionibus rhetorica fuerit compilata? Item cum artes sint naturales et naturalia imitari non possint, quomodo potuit iste nunc aliquid invenire, presertim cum nihil sit recens sub sole, et nil intentatum reliquerint antiqui philosophi et poete? Per locum igitur a rationibus et auctoritatibus promissis dicimus et probabiliter affirmamus vanum fore somnium quod proponit."

Responsio Boncompagni

[3] Vulneratus intrinsecus iaculis invidorum exclamare compellor, quia tacere non possum: Ecce videtis, o patres et domini, qualiter adversarii me in absentia dehonestant, non considerantes quam sit temerarium reprehendere inaudita, invisa et non lecta despicere, et ignorata, spretos iuris ordine, condempnare. Pro certo nemo scire potest cuius coloris erit animal antequam nascatur, nec certificari potest aliquis de sexu qui est aduc in utero pariture. Quecumque tamen dixerunt et quantumcumque deliraverunt in dicendo, ego in placido et plano spiritu, postpositis his que ad rem non pertinent, illorum obiectionibus respondebo, ne tacendo videar affirmare obiecta. Dico igitur quod elementa que fuerunt ab hyle divisa pre nimia subtilitate a sensu conditionis humane motu ineffabili removentur, quia simpla sunt et carentia partibus: unde sub aliquo predicamento non valent per alicuius artificium vel ingenium comprehendi, quia operationes illorum sunt invisibiles et incomprehensibiles, ex eo quod in sola potentia divine maiestatis consistunt. In exercitiis vero que proveniunt ab elementis per consuetudinem et naturam, spiritus virtutes corporum excitat ad peragendas proprias actiones: unde queque singula iugiter innovantur. Nam cum opifex mechanicus habet materiam preiacentem, novam prebet ad libitum materiato figuram. In omni tamen inventione que provenit a natura communis esse debet materia et privata operation inventoris. Quod autem dicitur nichil est recens sub sole, verum est in genere, sed non in specie; quia cotidie creat Deus novas animas et illas infundere hodie inveniri, probari valet per theologicam disciplinam. Plasmator est hominis Deus qui cuncta solus ordinat et disponit, post renovationem gratie novam oculis nostre mortalitatis lucem infundit: unde Paulus doctor gentium iubet tacere priori, si sedenti fuerit aliquid revelatum. Preterea philosophi et naturali scientia redimiti contra me possent magis verisimilem et rationabilem proponere questionem in hunc modum: Ille qui dicit se novissimam rhetoricam invenisse, tenetur assignare causas principales et materias inductivas, pro quibus tam arduum tentavit subire laborem. Tales namque obiectores dignis possum laudibus commendare: unde illorum teneor satisfacere questioni ex eo quod a rationabili motu nature procedi.

[4] Dico ergo quod tres fuerunt principales cause pro quibus in hoc opere meum ingenium fatigavi.

[5] Prima fuit auctoritas Boetii philosophie radiis illustrati qui rhetoricam editam ab antiquis partem doctrine vacuam appellavit, firmiter asseverans quod rhetorica edita per antiquos sine communi utilitate in solis preceptionibus consistebat. Quare dico quod dividere subdividere, diffinire, vel describere, dare precepta et semper iubere nihil aliud est quam emittere tonitrua et pluviam non largiri. Intendit etiam probare Boethius per Aristotelam, quod ars rhetorica non fuit tradita per antiquos. Inquit enim: Si quis doceat diversa genera calceorum fieri, ad utilitatem quidem facit, artem tamen non tradit. Idem etiam Aristotiles alibi prenotavit circa rhetoricas orationes fuisse defectum. Aristoteles enim, ex eo quod erat precipuus rerum naturalium inquisitor, secundum nature motum aliqua retulit de rhetoricis documentis, verumtamen arbitror illum scivisse rhetoricam in habitu, non in actu.

[6] Secunda fuit quia studentes in utroque iure modicum vel quasi nullum subsidium, excepta sola contione [constructione?? constitutione??] habere poterant de liberalium artium disciplinis.

[7] Tertia fuit, quia rhetorica compilata per Tullium Ciceronem iudicio studentium est cassata, quia numquam ordinarie legitur, immo tamquam fabula vel ars mechanica latentius transcurritur et docetur.

[8] Item fuit quarta inductio, que non sine motu rationis meum commovit ingenium ad hanc rhetoricam pertractandam. Tullius nempe in iuris origine oberravit cum dixit, quod principium erat ex honestissimis causis natum, atque optimis rationibus profectum, et statim posuit principium fabulosum dicens "Fuit quoddam tempus in quo passim more bestiarum homines vagabantur" et subiunxit continuo quod fuit quidam vir magnus et sapiens, qui iuris originem adinvenit; et ita sub particulari signo induxit confusionem temporis et actionis. Item in rhetoricis quas edidit inepta est constructio et intricata positio dictionum, unde sibimet apertissime contradixit, maxime cum iubeat quod narratio debet esse brevis, lucida et aperta. Sufficiant ergo vobis hec testimonia, o increduli, qui usque in hodiernum diem negastis quod novissima rhetorica non poterat inveniri.

[9] Item posset alia questio exoriri, que velut actus gladius meam animam pertransiret, nisi providentie clipeo me tuerer. Cum artes liberales per philosophorum dogmata fuerint sub numero septenario comprehense, et ordo numeri non possit nec debeat immutari, quomodo valeret aliquis octavam artem hoc tempore invenire? Ab opinione vero minus intelligentium questio ista procedit: unde me oportet squamas ignorantie ab eorum oculis removere. Pro certo hec rhetorica quam inveni, secundum questionis proposite argumentum non esset ars octava sed nona: quia Tullius duas rhetoricas dicitur compilasse, licet utraque sit una. Ego autem ex aliqua temeritate non proposui numerum liberalilum artium augmentare, quia nemo valet alicuius artis naturale permutare subiectum: sed dedi operam efficacem ut rhetorica, quam Boethius partem doctrine vacuam appellavit, tamquam pars minus vel parum utilis subalternetur, et ista remaneat in septenario numero evidentis utilitatis diademate coronata. Dicit enim lex, quod in rebus novis constituendis evidens utilitas esse debet, ut recedatur ab eo iure, quod diu equum visum est. Verumtamen utilitatis apprehensio in iudicio eligentium remanebit. Nam quilibet vir discretus semper magis utile apprehendere concupiscit: quoniam sine utili evanescit omnis finis temporalium actionum.

De divisione rhetorica.

[10] Rhetorica ista in .XIII. libros dividitur ordine regulari. Primus est de origine iuris. Secundus de rhetorice partibus et causarum generibus. Tertius de deffinitionbus. Quartus de naturis et consuetudinibus oratorum. Quintus de causarum exordiis. Sextus de principiis conventatorum. Septimus de rhetoricis argmentis. Octavus de memoria. Nonus de adornationibus. Decimus de invectivis. Undecim de consiliis. Duodecimus de colloquiis. Tertiusdecimus de contionibus.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Universitą di Pavia 1999