Rota Veneris Boncompagni 
Siglorum conspectus -- Main menu -- Spanish translation [Antonio Cortijo Ocaña]

[1] In principio veris, cum sensibilia et animata quelibet ex aeris temperie revirescunt et germinare incipiunt ex temperantia qualitatem ipsius, que premortua hiemis presentia videbantur, stabam in rotundo monticulo iuxta Ravonem inter arbores florigeras et audiebam iocundissimas et variabiles phylomenarum voces, sicque recreabam animam post laborem. Cum autem sic starem et infra mentis archana plurima revolverem, ecce virgo in vestitu deaurato circumamicta varietatibus1 ex insperato comparuit, quam natura in omnibus taliter perpoliverat, ut nulla in ea deformitas compareret. Ad modum siquidem regine preciosam habebat coronam, regale sceptrum in manu dextra dominabiliter deferendo. Venerat equidem a finibus terre, ut singulorum curialitatem et sapientiam scrutaretur. Hanc intuens facie hilari et iocunda dixi, ut precipere dignaretur. Illa vero non interrogata firmiter asseruit se deam esse Veneram, addendo pariter, cur salutationes et delectabilia dictamina non fecissem, que viderentur ad usum amantium pertinere. Stupefactus ad hec assumpsi stilum propere et hoc opusculum incepi, quod Rota Veneris volui nominare, quia cuiuscumque sexus vel conditionis homines amoris ad invicem vinculo colligantur, tamquam rota orbiculariter volvuntur et pertimescunt omni tempore plurimum, quoniam perfectus amor continuum parit assidue timorem.2 Preterea placuit michi virgineum chorum a dextris Veneris collocare, uxoratas, moniales, viduas et defloratas ponere a sinistris. Sub scabellum vero pedum3 ipsius universas ab ipsius universas ab istis inferius constituo, quia in eis turpissima est voluptas et iocundatio nulla. Ponam in genere breviter de omnibus exemplum, ne prolixitas auditorum pregravet aures.

[2.1] Quecumque igitur sit, his generalibus poteris salutationibus uti: "Nobili ac sapienti domine S. morum elegantia decorate I. salutem cum promptitudine servitii." Vel aliter: "Nobilissime ac sapientissime domine G. de Castelnovo I. se ipsum totum." Vel aliter: "Inclite ac magnifice domine B. comitisse, forma et morum elegantia decorate, I. de Porto salutem et promptum in omnibus servitium" vel "salutem cum fidelissimo servitio" vel "salutem et quicquid potest" vel "salutem et si aliquid valeret salute preciosius inveniri" vel "salutem et quicquid fidelitatis et servitii potest."

[2.2] Iste quippe salutationes locum habent, antequam aliquis percipiat, quod affectat. Postquam vero suum compleverit desiderium, hoc modo salutabit amicam: "Anime sue dimidio pre cunctis mortalibus diligende B., amice dulcissime, I. se ipsum totum" vel "quicquid sibi affectat" vel "salutem cum diligentissimi amoris perserverantia" vel "cum indissolubili vinculo amoris" vel "salutem cum sincerissimi amoris vinculo" vel "salutem cum perpetui amoris constantia." Vel aliter: "Forma, sensu, genere decorate M., amice dulcissime, I. quicquid amoris potest" vel "se ipsum et sua." Vel aliter: "Anime sue dimidio et suorum oculorum lumini B., formosissime amice sue, I., animam et corpus et si plura posset" vel "quicquid habet et habere videtur" vel "se ipsum et sua." Vel aliter "Gloriosissime ac preciosissime domine B., amice dulcissime, O. salutem et illud ineffabile gaudium mentis, quod aliqua voce vel actu exprimi non potest." Vel aliter "Super aurum et topazion4 relucenti domine C., amice dilectissime, I., quecumque potest et si ultra posse valeret aliquid invenire."

[2.3] Consueverunt autem quidem ponere rusticanam et ridiculosam salutationem, qua forte posset quandoque benivolentia captari. Hoc enim est: "Amice dulcissime G., forma et morum elegantia redimite, I. tot salutes et servitia, quot in celo fulgent sidera, quot in arboribus folia et quot arene circa maris littora."5 Et nota, quod fere omnes mulieres appetunt semper de pulcritudine commendari, etiam si fuerint deformes.6 Unde tam in salutationibus quam in cunctis epistole partibus te oportet benivolentiam a pulcritudine captare. Utaris igitur superlativis et insistas commendationi, quia muliebris conditio huiusmodi laudibus citius inflectitur et inclinatur.7 Ponas igitur quandoque `sapientissime', quandoque `nobilissime' et `illustrissime', si nobilis fuerit, quandoque `amatissime' seu `spendidissime' vel `lucidissime' aut `iocundissime'. Ex hiis autem salutationibus poteris trahere omnes modos salutandi amicas pro amicis et amicos pro amasiis, si volvere sciveris et mutare mutanda. Nec est aliud necessarium in mutatione, nisi ut permutes adiectiva per sexus et, ubi posuisti femininum genus pro mulieribus, ponas masculinum pro viris. Et licet viri non tantum laudari appetant, de huiusmodi lasciviis plurimum letantur. Sed videtur michi, quod omnia officia preter militiam sunt in salutationibus tacenda, quia hoc ineptum videretur, ut alicuius clerici dignitas vel negotiatoris officium a muliere aliqua diceretur. Nec etiam ipsi debent, cum scribunt mulieribus alicuius lascivie causa, suas dignitates vel officia nominare, quia male cum antecedenti concordaret illatum et sic per consequens epistola deluderetur. Clerici autem, qui frequenter super nature incudem feriunt cum malleo repercussorio nec valent motus renum de facili refrenare, ponant in salutationibus aliqua occulta signa, que propria nomina sub ymagine representent.

[2.4] Et est notandum, quod tam mulieres quam viri, cuiuscumque sint ordinis vel conditionis, debent epistole titulum in huiusmodi lasciviis taliter occultare, quod si littere ad aliquorum manus pervenerint, nequeant de facili cognosci.

[3.1] Decursis breviter salutandi modis,8 qui possunt ad usum amantium pervenire, duxi quedam narrandi genera ponere generaliter in exemplum, ut dictatores quilibet preparatoria inveniant in dicendo. Sed distinguenda sunt amandi tempora et amantium genera. Quidam enim amare incipiunt aliquas nec tamen cum eis colloquium habuerunt. Quidam autem post colloquium et parvam familiaritatem amorem quarumdam requirunt. Quidam enim illas amare appetunt, quas numquam viderunt. Tria igitur sunt tempora, in quibus hec omnia fiunt. Amantium vero genera sunt duo: laicus videlicet et clericus. Item laicorum alius miles, alius pedes. Item militum alius rex, alius dux, alius princeps, alius marchio, alius comes, alius procer, alius vavassor. Item peditum alius civis, alius burgensis, alius negotiator, alius rusticus, alius liber, alius servus. Clericorum itaque alius prelatus, alius subditus, quia non sunt distinguende omnes clericorum species, ne amoris iura ledantur.9 Ceterum si vellem secundum uniuscumque vitam et conditionem genera ponere narrationum, primo deficeret tempus quam sermo. Ergo sicut humane conditionis natura communis est, ita communia ponam exempla et transcurram opus utiliter inchoatum.

[3.2] Cuiuscumque igitur conditionis aut ordinis sit ille, qui amare desiderat, aut amat, quam non habuit, aut illam, quam habuit, sed nunc facta est inter eos amoris alteratio, aut illam, quam nullo tempore vidit.

[3.3] Ab istis igitur tribus temporibus duos narrandi modos ad usum amantium assumam. Primus est ante factum, secundus post factum. Quicumque amorem alicuius mulieris habere appetit, debet venativas adulationum blanditias premittere promittendo, que numquam facere posset. Quia sic dicit Ovidius: nil enim promittere ledit.10 Inprimis namque taliter potest amator exordiri narrare atque petere illi, quam desiderat habere:

[4] "Cum inter gloriosos puellarum choros vos nudiustertius corporeis oculis inspexi, apprehendit quidam amoris igniculus precordalia mea et repente me fecit esse alterum. Nec sum id, quod fueram nec potero de cetero esse. Nec mirum; quia michi et universis procul dubio videbatur, quod inter omnes refulgebatis tamquam stella matutina,11que in presagium diei auroram polliceri12 videtur. Et dum subtiliter inspicerem, quanta vos gloria natura dotaverat, in ammiratione deficiebat spiritus meus.13 Capilli siquidem vestri quasi aurum contortum iuxta coloratissimas aures mirifice dependebant. Frons erat excelsa et supercilia sicut duo cardines gemmati, oculi velut stelle clarissime refulgebant, quorum splendore membra quelibet radiabant. Nares directe, labra crossula et rubencia cum dentibus eburneis comparebant, collum rotundum et gula candissima se directe inspiciendo geminabant pulcritudinem, quam numquam credo potuisse in Helena intendi. Pectus quasi Paradisi ortulus corpori supereminebat; in quo erant duo poma velud fasciculi rosarum, a quibus odor suavissimus resultabat. Humeri tamquam aurea capitella residebant, in quibus brachia sicut rami cedri erant naturaliter inserta. Manus longe, digiti exiles, nodi coequales et ungule sicut cristallum resplendentes totius stature augmentabant decorem. Verum quia primo deficeret commendator quam pulcritudinis immensitas, stilum verto ad sapientie vestre magnitudinem, de qua non possum non amirari; quia multe sunt, que, licet convenienti pulcritudine gaudeant, non tamen sapientia decorantur. Sunt et alie, quibus sapientia fuit natura munere concessa et forma corporis denegata. Sed in vos ita omnia sine defectu aliquo confluxere, quod multotiens oppinio me in hanc trahat sententiam, ut existimem vos aliqua deitate potiri. Magnitudini tamen vestre suppliciter suplico, ut michi vestro famulo dignemini precipere, quia paratus sum me ipsum et mea vestre in omnibus exponere voluntati."

[5.1] Et nota, quod hec epistola potest in uniuis dictionis permutatione taliter variari, quod cuilibet virgini, maritate, vidue, moniali et deflorate transmitti potest, scilicet ut ubi dicitur in principio `puellarum', dicatur `dominarum'. Nam et monachas debes tam in salutationibus quam in cunctis epistole partibus `dominas' appellare', quia si diceres `monachas' vel `moniales', potius ad earum spectaret vituperium quam honorem. Unde in Alemania fere ab omnibus `domine' appellantur. Est etiam notandum, quod talis epistola non debet transmitti cuilibet, sed magnis et sapientissimis dominabus. Preterea sciendum est, quod unaqueque mulier, cuiuscumque ordinis vel conditionis sit, negat in primis, quod facere peroptat.14 Unde si aliquo modo mittenti rescribere velit, intelligas ipsam concedere velle, licet hoc deneget verbis. Ad quod notandum est, quod quinque sunt cause, quibus mulier denegat, quod postulat amans. Prima est ex quadam occulta natura, quia naturaliter omnibus inesse videtur primo negare quesita. Secunda, ne si propere tue condescenderet voluntati, crederes illam fore communem.15 Tertia, ut postulanti dulcius esse videatur, quod sibi fuerat longo tempore denegatum.16 Quarta, ut expectet sibi aliquid elargiri, antequam consentiat postulanti. Quinta, quia sunt plurime, que concipere pertimescunt. Unde aliqua sic scriberet mittenti et poneret simpliciter titulum cum salute. Posite autem titulo, sic procedere posset:

[5.2] "In epistole tue serie stilum fatigasti pro nichilo, credens per quedam adulantia verba et pulcritudinis mee commendationem benivolentiam captare. Sed nichil est, quod credis, et semina mandas arene.17 Tuo siquidem servitio non indigeo nec volo, quod de cetero michi talia mittere presumas.

[5.3] Hac siquidem epistola perpendere poterit amans, quod suum procul dubio desiderium adimplebit. Unde iterato sibi talem epistolam transmittat:

[5.4] "Vestrarum litterarum significatum animam pariter et corpus letificavit. Et licet dixeritis me stilum fatigare pro nichilo, credo tamen, quod me respicere dignabimini. Et si non placuerit, ut vivam, precipiatis, ut moriar. Sicque post mortem fruar gaudiis Paradisi.

[5.5]De tua importunitate non possum non amirari, cum iam penitus denegaverint, ne michi litteras vel aliquid transmittere auderes; et nunc sic me solicitas, ut me credas alterabilem esse. Sed non reperitur nodus in sirpo18 et flos mirice permanet inviolabilis nec est feno similis, quod secatum facile arescit.19 Vidisti forte virgulta in deserto et complacuerunt tibi pomeria Damasci; sed non omne, quod placet, potest, ut credis, haberi."

[6.1] Huiusmodi siquidem proverbia, occulte ratiocinationes, similia et similitudines faciunt plurimum ad usum amandi. Ponantur igitur in talibus iocunde transumptiones et proverbia, de quibus possit multiplex intellectus haberi, quia non modicum faciunt amantium animos gratulari. Et non solum milites et domine, verum etiam populares iocundis quandoque transumptionibus utuntur. Et sic sub quodam verborum velamine vigor amoris intenditur et amabile suscepit incrementum. Transumitur enim mulier quandoque in solem, quandoque in lunam, quandoque in stellam, quandoque in palmam, quandoque in cedrum, quandoque in laurum, quandoque in rosam, quandoque in lilium, quandoque in violam, quandoque in gemmam vel in aliquem lapidem preciosum. Vir autem transumitur quandoque in leonem propter fortitudinem, quandoque in draconem propter excellentiam, quandoque in falconem propter velocitatem. Infinitis autem modis fiunt huiusmodi transumptiones nec possent de facili numerari.

[6.2] Sed videndum est, quid sit transumptio. Transumptio est positio unius dictionis pro altera, que quandoque ad laudem, quandoque ad vituperium rei transumpte redundat. Et est notandum, quod omnis transumptio est largo modo similitudo; sed non convertitur. Ceterum dictator ita debet esse providus in transumendo, ut semper fiat quedam similitudo vocis vel effectus in transumptione. Nam si mulierem transumeres in quercum, non esset iocunda transumptio. Et si diceres: `Colligi glandes', pro effectu amoris alicuius, turpiter transumeres, quoniam glandes cibaria sunt procorum. Sed si poneres `palmam' pro muliere et `dactilos' pro amoris effectu, bene transumeres, quoniam palma est arbor famosa et dactili dulcedinem exhibent per gustum. Item, si virum transumeres in canem, turpiter transumeres, nisi eum velles taliter dehonestare. Verum quia meum propositum impediretur, pretereo sub quodam silentio de transumptione; sed alias de ipsa specialem proposui facere tractatum.20

[7.1] Revertar igitur ad propositum et respondebo pro amante superiori epistole hoc modo:

[7.2] "Si regnum essem adeptus et regali diademate coronatus, non tantum foret gaudium cordi meo innatum, quantum de vestrarum litterarum tenore percepi. Scio quidem, quod nodus non reperitur in sirpo, id est macula non reperitur in facundissimo eloquio vestro. Et flos mirice permanet inviolabilis, idest vestre dilectionis sinceritas non potest aliquatenus violari. Ego autem sum fenum, quod secatum facile arescit; et nisi velitis me rore vestre gratie irrigare, minus etiam quam fenum aridum potero dici. Vidi tandem virgulta et complacuerunt pomeria Damasci. Et licet habere nequeam quod placet, magnitudinem tamen et curialitatem vestram suppliciter exoro, ut michi fidelitatis mee intuitu hoc donarium conferatis, videlicet quod me instruere dignemini, quo tempore vobis mei cordis secreta valeam aperire."

[7.3] "Credis forte, quod labor improbus omnia vincat21 et pulsanti omni tempore aperiatur.22 Sed incerte sunt vie hominum et vane cogitationes eorundem,23 cum res cuiusque in talibus magis casu et fortuna regatur quam premeditata dispositione. Nolens tamen preces tuas ex toto contempnere, ne in desparationis laqueum traharis, consulo ut in die festo, cum domini et matrone templum dominicum visitant, prohicias infra meum pomerium falconem et subito postea currens a familiaribus domus tuam repetas avem. Ego vero illam tibi faciam denegari, diceturque tibi ab ancillis: `Recede, non enim tuum est, quod queris. Ad istam siquidem contemptionem te vocari faciam, sicque michi tui cordis archana poteris aperire.'"

[7.4] Quid plura? Pono, quod amans iam perfecit, quod optebat. Unde potest et debet ex postfacto aliquas iocundissimas ei litteras destinare. Consueverunt autem amantes ad maiorem delectationem dicere se vidisse per sompnium, quod fecerunt. Unde talem amator potest epistolam destinare:

[7.5] "Dum medium silentium tenerent omnia et dies iocundissimo tempore veris suum perageret cursum,24 causa venandi quoddam intravi pomerium, infra quod duo rivuli decurrebant. Erant enim ibi arbores florigere, inter quas dulcissimus phylomenarum cantus undique resonabat. Fatigatus modicum sub frondosa pinu quievi et cepi firmiter dormire. Cum autem sic quiescerem, ecce comparuit virgo speciosissima, cuius pulcritudinem non posset aliquis designare. Apprehendit me per manum et cepit mecum aliquantulum residere. Utebatur primo suavissimis eloquiis et coloratis prefationibus in dicendo. Post multa siquidem verba plicatis brachiis me suaviter strinxit et suis rubentibus labellis mea suavius comprimens contulit michi basia ineffabilia. Post hec iocundiora et iocundissima exercendo, que mille modis gaudium geminaverunt, introduxit me tandem in cubiculum suum, quod fulcitum erat floribus et malis stipatum.25 Erant ibi cardines eburnei cum capitellis aureis parietes cristallini cum celatura varia.26 Sicque radiabant ex gemmarum fulgoribus, ut michi videretur esse in Paradiso deliciarum.27 Superveniente demum aurora me sub eiusdem arboris umbram reduxit et repetitis amplexibus me innumerabiliter astringens angelicum michi contulit ave. A Sompno quidem tam glorioso salutationis alloquio excitatus duxi vestram in hac parte sapientiam consulere, ut vestris michi litteris dignemini sominium explanare.

[7.6] "Iocundari potestis et infra vestre mentis archana inenarrabiliter exultare, quod tam preciosum vobis comparuit sompnium, in quo desideratissimos amplexus, basia iocundissima et cetera, que secuntur, magnifice recipistis. Nam, si bene mememini, eadem die ad eiusdem arboris pedes me recolo sompniasse, quod vos ibidem videram hec omnia facientes. Ab ea siquidem hora excogitavi sedula, quomodo vestre magnitudini possim in omnibus et per omnia complacere. Verumtamen interpetari sompnium non valeo, nisi mecum sub eadem arbore iterum quiescatis. Properate igitur ad eundem locum post solis occasum; quoniam ibi proposui explanare sompnium et referre plurima, que litteris non audeo annotare."

[7.7] "Speciosa forma pre filiabus hominum,28 grates decem milia ex parte vestri fidelissimi habeatis, scientes procul dubio quod vestri amoris vinculum me tenet indissolubiliter colligatum. Unde quicquid precipere placet, paratus sum effectui mancipare."

[8.1] Pone, quod ista nupserit alii nec velit cum ulterius diligere. Unde illi taliter scribit:

[8.2] "Amoris vestri vinculum per effectum operum dissolvatur, quoniam nupsi viro, qui me maritali annulo subarravit, cinxit collum meum lapidibus preciosis deditque vestes auro et gemmis plurimum renitentes. Unde non possum nec debeo tecum more solito iocundari."

[8.3] "Plorans ploravi29 nec plangere desistam et in tenebris meum stravi lectum,30 quia obscuratum est michi candelabrum, quo videbar inter gloriosas militum catervas multimode refulgere. Unde sciatis, quod si montes et maria cum viro vestro transiveritis, sequar vos, ut quandoque saltem videre valeam desiderium anime mee."31

[9.1] Pone, quod antequam nubat, efficiatur gravida. Unde taliter scribit amasio suo:

[9.2] "Eram in domo patris mei tenera et in utriusque parentis conspectu plurimum amabilis, quando per venativas adulationum blanditias me traxisti minus provide in laqueum deceptivum. Nunc vero non audeo alicui propalare mei vulneris causam. Et tamen scitur in plateis, quod gessimus in absconso; vultus pallet, tumescit venter, reserantur claustra pudoris; fama plebescit, laceror assidue, subiaceo verberibus, requiro mortem. Unde non est dolor similis meo dolori,32 quia famam et honorem cum flore virginitatis amisi. Nam ad inenarrabilis anxietatis augmentum factus es michi penitus alienus nec illius aliquatenus recordaris, cui maria promittebas et montes33 et universa, que celi ambitu continentur.34 Similibus enim laqueis auceps decipit aves et piscis ex pelago tali trahitur hamo. Sed nil prodest michi, quod refero; quoniam qui ex alto cadit, inremediabiliter corruit,35 et frustra remedium queritur, ubi periculum precurrit, succurre michi, queso, tandem; et si non vis prebere iuvamen, inspicias saltem, quomodo pro te morior. Et utinam morerer! Quia minus malum esset mori, quam vivere omni tempore cum pudore."

[9.3] "Antequam uxorem acciperem, dedignabaris me recipere in virum. Nunc autem, qua ratione tue possem condescendere voluntati, cum uxorem habeam elegantissimam et multimode pulcritudine decoratam? Cessa igitur a talibus et tecum hec verba retracta, quoniam alium credo esse in causa, qui tuam navem fecit ad portum ignominie devenire."

[10.1] Pone, quod aliqua virum vel amicum habeat, qui abiit in regionem longinquam nec reverti procurat. Unde sibi talem epistolam potest destinare:

[10.2] "Expectans expectavi36 desiderium meum, alteram mei corporis partem, oculorum meorum lumen,37 primum dilectum et amicum. Et iam lapso quinquennio solivaga permansi, credens illum videre corporeis oculis, sine quo nichil video nec videre potero, nisi michi sue presentie contulerit claritatem. Rediit ad Noe columba per fenestram, ramum virentis olive in signum letitie reportans.38 Revertatur queso dilectissimus meus, ut illam faciat vivere, que pro illo moritur nec mori potest. Alioquin faciam sicut turtur, que suum perdit maritum, ad instar cuius amavi, semper et amare peropto. Illa siquidem postea non sedet in ramo viridi, sed gemit in sicco voce flebili iugiter et aquam claram turbat, cum appetit bibere, nullumque nisi mortis prestolatur solatium.39 Sic ego vivam sicque moriar, si vestra desiderabili non potero presentia potiri."

[11.1] Qualiter debeat aliquis mulieribus desuadere, ne habitum accipiant monachalem:

[11.2] "Vox turturis immo potius cuculi audita est in terra nostra40 et resonuit, quod huius seculi honore deposito habitum proposuistis recipere monachalem et in claustro cum gibbis, claudis, nasicurvis et strambis mulieribus ducere vitam. Que igitur vobis gloria reservabitur, cum vos accendere lampades, pulsare tintinabulum, revolvere libros et cantare altis vocibus Alleuia oportebit? Nam cum videbitis puellas plurimas vestimentis preciosissimis exornatas, que vobis non possunt in pulcritudine coequari, stare cum militibus in choreis et cantare in timpano et choro, palma nata Paradisi redimita floribus, in vestimentis nigris cantabitis requiem eternam, gracitando psalmos cum inveteratis? Desistatis igitur a tali proposito, quoniam paratus sum, quandocumque placet, vos recipere in uxorem."

[11.3] "Diu excogitaveram, qualiter possem evadere, ne habitum susciperem monachalem. Sed pater meus hoc me facere compellebat nec inveniebam aliquem, qui michi super hoc vellet consulere. Unde tristis erat anima mea usque ad mortem41 nec poteram vivere sine dolore. Placet igitur michi consilium vestrum et parata sum vestre in omnibus obedire voluntati. Quapropter amicitiam vestram attentissime deprecor, quatenus in proxima nocte ad monasterium, cum primo tintinabulum pulsatur, propere accedatis; quia vobiscum veniam, quocumque placebit."

[12.1] Respondet monialis, quando petitur pro amica:

[12.2] "Cum illi sim desponsata, cui angeli serviunt, et in primo professionis voto virginitatem meam celesti sponso compromiserim, miror, quod me audes querere in amicam et presertim, cum virginitatis portem signum in vertice, velum videlicet nigrum, quo innuitur me quandam speciem assumpsisse mortalitatis. Unde tibi ac omnibus deberem secundum carnis delectationem procul dubio displicere. Sed, ut video, sic te illaqueavit persuasio diabolica, quod nullius viri lectum violare pertimesceres, ex quo altissimi sponsam exquirere non pavescis. Sed incunctanter scias et nullatenus dubites, quod tue persuasiones contra me non prevalebunt. Et si dares, que habes et que habere non posses, in vanum laboras42 et semina mandas arene."43

[12.3] "Si per velum nigrum intelligatis mortalitatem aliquam assumpsisse, eadem vobiscum desidero mortalitate potiri et famulari vobis, donec simul aliquantulum revivamus. Sed de avaritie vitio merito reprehendi poteritis, si michi mortis vestre denegaveritis particulam. Ex quo vitam meam in vestra constituo potestate. Et licet velum sit nigrum, sub eodem tamen membra lacte candidiora intueor. Unde mille, immo decem milia traho suspiria, quod non possum illa gloria perpotiri. Ex eo enim, quod asseritis vos illi esse desponsatam, cui angeli serviiunt, et eidem vestram compromisisse virginitatem dimittere non debetis, quin mee condescendatis voluntati, quia celestis sponsus animam, non carnem requirit. Unde dicitur: `Celum celi Domino, terram autem dedit filiis hominum.44 Super eo vero, quod me dicitis persuasione diabolica sic esse vinculatum, quod nullius viri lectum violare pertimescerem, ex quo Altissimi sponsam exquirere non pavesco, respondeo taliter, quod multo fortius illius violarem thorum, qui meos parentes et consanguineos interfecit, qui dat pluvias, grandines et tempestates, quam alicuius viri terreni, qui paucos vel nullos offendere potest."45

[12.4] "Verba tua super mel et favum michi dulcia46 fuerunt nec audeo denegare quod postulas, quoniam necessarium proponis et irrefregabile argumentum. Venias igitur et cupitis fruamur amplexibus, conferendo pariter grata, gratiora et gratissima basia, que dulciter permisceri solent, labella suaviter comprimendo. Quod autem sequitur, sit secretissimum et fingamus nos ad invicem pro re aliqua rixari, quatenus nostri amoris integritas occultetur. Hoc tandem amicitie tue precipere proposui, ut si sponsus meus te aliquo tempore molestaverit, in me penam refundas, sciens quod quandocumque potero, dabo tibi locum, ut tuam valeas iniuriam vindicare."

[13.1] Matrona mittit litteras alicui, qui eam dilexit, sed nunc est ab eo derelicta pro quadam domicella:

[13.2] "Si amoris iura diligentius inspiceres, non dimitteres grana pro paleis neque rem solidam pro volatili, quoniam qui teneram diligit puellam, fructus degustat acerbos neque naturalem percipit saporem, qui uvam premere satagit, antequam sit matura. Sed scio, quod illas diligere consuevisti, que suas facies cerusa et unguento citrino47 dealbant, que rubent ex appositione bambacelli et florere videntur ex coloribus appositis. Unde universis deberent plurimum displicere, quia furtivas est color, qui non provenit a natura. Est etiam aliud, quod te deberet a talium amore divellere, quia neminem nisi pro munere diligunt et illam, quam tibi credis esse specialem, plures, immo plurimi abutuntur, sicque communis est terminus, quem speras fore discretum. Revertere ad me igitur et more solito gloriemur, quia in rebus necesariis nullum patieris defectum."

[14.1] Pone, quod aliqua uxorata velit ad se vocare suum amicum, quando maritus est absens:

[14.2] "Transmisi vobis violas, nunc autem fasciculum destino rosarum, quoniam amicitie vestre superlativis laudibus conveniunt flores, fructus et frondes. Recessit enim aquilo; veniat igitur auster, intret ortum meum et faciat illius aromata suis flatibus redolere.48

[15.1] Nunc loquitur Venus universis mulieribus hoc modo:

[15.2] "Iocunda sunt vobis verba in rota nostra proposita, quibus amantes valent se ad invicem visitare suorumque cordium revelando secreta. Nos autem, in eminentiori amoris specula consistentes,49 quendam in hac parte consideravimus defectum, quam ex officio nostro volumus in integrum supplere: videlicet docere vos proposuimus invenire oportunitatem amandi et per quas personas hoc facere possitis. Unde breviter hanc vos regulam doceo, que non fallit: matrone per se ipsas, moniales et vidue sub obtentu religionis, uxorate per matronas et matres et ancillas, et puelle per omnes supradictas possunt multimode lascivire. Item est notandum, quod non est adeo sagax, qui mulieris propositum valeat omni tempore impedire. His dictis dampnavit Sardos50 et universos, qui zelotipie vitio proscribuntur; addendo pariter, quod quicumque dubitat et vult sibi conscius esse, cornutam adipiscetur procul dubio coronam, in qua scribetur cuculi versus et depingetur cucurbita ortulana."

[15.3] Finito siquidem generali edicto abiit dea Venus. Nec dico, quod taliter abierit, ut non sit ubique potentialiter presens. Ego autem solus remansi et cepi cogitare mecum omnia, que causa lascivie conscripseram, et vereri plurimam, ne forte moderni et posteri me crederent nimis fuisse lascivum. Unde opus destruere proposueram, ne ad aliquorum audientiam perveniret. Condescendi tandem amicorum precibus et rotam omnibus concessi Veneris, quam feceram causa urbanitatis. Unum tamen volo universos et singulos scire, quod plus michi semper placuerunt verba quam facta, quoniam gloriosius est in talibus vivere in spe quam in re, secundum serenissime Capuane.51

[16.1] Quedam oblivioni tradideram, que non duxi sub silentio preterire, quoniam in eis subtilis et ardua est rhetorica. Unde vix potest imbecillitas ingenii humani rem pre magnitudine intueri. Inter cunctos equidem amantium gestus hec sunt diligentius et exquisitius contemplanda, videlicet quid sit nutus, quid inditium, quid signum, quid suspirium, quomodo ista se habeant et qualiter permisceri possunt.

[16.2] Nutus est quidam preambulus amoris nuntius, qui quodam inenarrabili actu cordium secreta revelat. Vel nutus est quedam ymago amoris, que representat, quid iam fecerint amantes aut quid facere velint. Vel nutus est veri vel falsi amoris iudicativus, quia multotiens per ipsum plurimi trahuntur in laqueum deceptivum. Fit enim actu, quando mulier in momento aperit dextrum vel sinistrum oculum subridendo. Unde amatorum cordibus quoddam inenarrabile gaudium nascitur, pro quo extra se ipsos multotiens traducuntur, et hoc magis proprie dicitur nutus. Fit etiam actu, videlicet quando mulieres digito, qui vocatur index, albissimam gulam demonstrant, unde amantes amoris igniculo comburuntur. Fit etiam actu, quando ille, que pulcros habent capillos, manum circa tempora ponunt, sublevando drapellum vel bindam, ut amantes respiciant pulcritudinem capillorum. Unde ad amorem non modicum provocantur. Fit etiam actu, quando mulieres brachia extendunt, revolvendo pelles et permutando, ut amatores statum respiciant et personam, unde amoris vigor multimode augmentatur. Multis autem modis fit nutus actu, quos numerare non possum propter consuetudinem diversitatem. Nam sagaces mulieres in choreis saltantes faciunt nutus, licet ab omnibus percipi non possint. Fit autem actu quandoque in elevatione capitis, quandoque in declinatione, risu, manu et passibus tortuosis.

[16.3] Inditium est quedam latens revelatio secreti, per quam indicatur nobis, quid facere debeamus. Verbi gratia: quedam enim formosa monialis vidit iuxta ianuas templi transire amasium suum. Unde statim accepit librum et incepit canere: `Sol fa mi re, sol fa mi re, sola sum, sola sum.' Hoc enim erat inditium, quia indicabatur ei per tales voces, quod facere deberet. Est enim differentia inter nutum et inditium, quia nutus fit multum latenter, inditium aliquantulum expresse. Item nutus fit tantum actu, inditium vero actu et voce. Item est notandum, quod omnis nutus est largo modo inditium, quoniam per ipsum semper aliquid indicatur, sed non convertitur. Inditium enim dicitur, quando mulieres frequenter aliquos nominant, quia indicatur, quod eos diligant vel diligere velint. Inditium est, ut si aliquis frequentet horam alicuius mulieris et ultra quam consueverit se incipiat perpollire, quia indicatur, quod eam habeat vel habere affectet. Innumerabilibus enim modis tam actu quam voce fiunt inditia, quorum diversitatem non posset aliquis plenarie assignare. Est et notandum, quod omne inditium est coniectura.

[16.4] Signum est, quo secretum quandoque perpenditur, ut cum aliquis vel aliqua pallet vel rubet repentino motu, pro quo significatur verecundia vel ira. Et non accipio hic signum, nisi quantum pertinet ad amorem, quoniam signi acceptiones infinite sunt. Preterea largo modo potest signum inditium dici et econverso.

[16.5] Suspirium est passio anime innata ex spiritum suspensione. Vel suspirium est ingens inspiratio cum vehementi spirituum suspensione. Vel suspirium est vehemens spirituum passio ex valida cogitatione. Vel suspirium est repentinus et inopinatus spirituum sonitus proveniens ex anime labore. Dicitur autem suspirium a spirituum suspensione, quoniam cum anima reducit ad memoriam felicitatem, quam habuit aut doloris immensitatem vel immensum gaudium seu contrarium vel futurum incommodum, obliviscitur virtutis operative. Unde quando cor incipit postmodum dilatari, revertitur spiritus ad principalem sedem, et ex ipsa reversione oritur quidam sonus, qui suspirium nominatur. Verumtamen sunt quam plures, qui ex prava consuetudine vel morbo suspirant. Mulieres autem quandoque suspirant, ut decipiant amatores. Nam et ipse multotiens suspiriis deluduntur.

[16.6] Suspiria quidem largo modo possunt dici nutus, inditium et signum. Porro per suspirium plurima indicantur. Profecto, cum quidam miles non longe a quadam virgine sederet, vehementer suspiravit. Interrogatus tandem ab ea, quare suspiraverit, respondit: `Non audeo vobis mei cordis desiderium aperire.' Illa vero notabile sibi verbum proposuit dicens: `Non videtur habere virilem animum, qui mulieri suam dubitat patefacere voluntatem, dummodo loquendi oportunitas adsit.'

[16.7] Licet autem plura, que lasciviam ostendere videntur, in hoc opere posuerim, non tamen est credibile me fuisse aut velle fore lascivum, quia Salomon, qui meruit assistrici Dei, id est eius sapientie,52 copulari, multa posuit in Canticis canticorum, que secundum litteram magis possent ad carnis voluptatem quam ad moralitatem spiritus trahi. Verumtamen sapientes dubia in meliorem partem interpretantur, dicentes sponsam vel amicam ecclesiam fuisse, sponsum Iesum Christum. Credere igitur debetis, quod Boncompagnus non dixit hec alicuius lascivie causa, sed sociorum precibus amicabiliter condescendit.

EXPLICIT ROTA VENERIS BONCOMPAGNI.



[Rota veneris was misnumbered, with 16.3 left out; thus old 16.4-16.8 = new 16.3-16.7]

1 Cf. Psal. 44.10: astitit regina a dexteris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate; 44.15: circumamicta varietatibus.

2 Cf. Andreas Capellanus De amore libri tres 1.1 (ed. E. TROJEL, Copenhagen 1892) p. 4f.

3

4 Cf. Psal. 118.127: dilexi mandata tua super aurum et topazion.

5 Cf. Hebr. 11.12: tamquam sidera coeli in multitudinem et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis; I Reg. 13.5: sicut arena, quae est in littore maris plurima.

6 Cf. Ovid Ars amatoria 1.613 f.: sibi quaeque amanda videtur; pessima sit, nulli non sua forma placet; cf. also Andreas Capellanus De amore libri tres 1.6 (TROJEL ed. 20).

7 Cf. Ovid Ars amatoria 1.619 ff.

8Rota veneris 2.1-4 and 3.1-4 announced in Quinque tabule salutationum5.38.

9 Cf. Andreas Capellanus De amore libri tres 1.7 (TROJEL ed. 219ff).

10 Cf. Ovid Ars amatoria 1.443: promittas, facito; quid enim promittere ledit.

11 Cf. Eccli. 50.6: quasi stella matutina.

12 Cf. Cant. 6.9: quae progreditur quasi aurora consurgens.

13 Cf. Psal. 76.4: deficit spiritus meus.

14 Cf. Ovid Ars amatoria 1.483 ff,, also Andreas Capellanus De amore libri tres 1.6 (TROJEL ed. 201).

15 Cf. Andreas Capellanus De amore libri tres 1.10 (TROJEL ed. 232).

16 Cf. Ovid Ars amatoria 3.579: quod datur ex facili, longum male nutrit amorem.

17 Ovid Heroides 5.115: quid facis Oenone, quid harenae semina mandas.

18 For an explanation of this passage, see NA 17 (1892) 372, verse 9 ff.

19 Cf. Psal. 36.2: tamquam foenum velociter arescunt.

20 Cf. Rhetorica novissima 9.2 De transumptionibus (ed. GAUDENZI 281ff.).

21 Vergil Georgica 1.145: labor omnia vicit improbus.

22 Cf. Matt. 7.8; pulsanti aperietur

23 Cf. Psal. 93.11: cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.

24 Cf. Introitus missae der Dominica infra octavam Nativitatis: dum medium silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter haberet.

25 Cf. Cant. 2.5: fulcite me floribus stimpate me malis.

26 Cf. III Reg. 7.31: variae caelaturae.

27 Cf. Ez. 28.13: in deliciis paradisi.

28 Cf. Psal. 44.3: speciosus forma prae filis hominum; see also the Gradual of the Mass cited above, note 24.

29 Cf. Thren. 1.2: plorans ploravit.

30 Cf. Iob 17.13: in tenebris stravi lectulum meum.

31 Cf. Micha 7.3: desiderium animae suae.

32 Cf. Thren. 1.12: videte, si est dolor sicut dolor meus.

33 Cf. Sallust Catalina 23.2.

34 Cf. Esther 13.10: quidquid coeli ambitu continetur.

35 Cf. Tractatus virtutum §6-§7.

36 Cf. Psal. 39.1: exspectans exspectavi Dominum.

37 Cf. Psal. 37.11: lumen oculorum meorum.

38 Cf. Gen. 10.11; Oliva1.1.

39 Cf. M. GOLDSTAUB and R. WENDRINER Ein toso-venetianischer Bestiarius (Halle 1892) 137 note 1 and KONRAD BURDACH Vom Mittelalter zur Reformation 3.1 (1917) 185ff.

40 Cf. Cant. 2.12: vox turturis audita est in terra nostris.

41 Cf. Matt. 26.38, Marc. 14.34: tristis est anima mea usque ad mortem.

42

43 Cf. note 17 above.

44 Psal. 113.16

45 Cf. to this and the previous letter, the dialogue printed by H. HAGEN Carmina medii aevi (Bern 1877) no. 132, p. 206; cf. also the remarks of HAUREAU Notices et extraits de la Bibliotheque Nationale 29.2 (1880) p. 249 and by H. WALTHER Das Streitgedicht in der lateinischen Literatur des Mittelalters (1920) p. 140.

46 Cf. Psal. 18.11: dulciora super mel et favum.

47 Concerning salve of citrus fruits as a cosmetic, cf. Cedrus 1.2 (ROCKINGER ed. 121).

48 Cf. Cant. 4.16: surge, aquilo, et veni, auster, perfla hortum meum et fluant aromata illius.

49

50 BAETHGEN: "Die Sarden galten in Altertum als treulos."

51 BAETHGEN: "Damit ist offenbar die campanische Sibylle gemeint; doch war eine entsprechende Stelle nicht zu finden."

52 Cf. Sap. 9.4: da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998
Scrineum© Università di Pavia 1999