De malo senectutis et senii
Table of contents -- Translation 
Siglorum conspectus -- Main menu

INCIPIT LIBELLUS DE MALO SENECTUTIS ET SENII A BONCOMPAGNO EDITUS.

[1.0] Venerabili patri domino et benefactori precipuo, Ardingo, Dei gratia episcopo Florentino, cui deliciosa Papia dedit originem et florida Florentia presulatum,1 suus Boncompagnus quicquid est.

rubr. LIBELLUS: LIBER F A BONCOMPAGNO EDITUS om. F       et om. V        Arduigo V        Florentino om. V Papia] prosapia V

[1.1] Cum sitis et fueritis `pater orphanorum, iudex uiduarum,'2 sustentator pauperum, christiane religionis cultor, utriusque iuris alumpnus et thesaurarius veteris et noui testamenti, non est mirum si loqui ante tribunal tanti patris et domini pertimesco. Et licet disposuerim exquisitius et ornatius sub uestro examine perorare, uena tamen ingenii non respondit ad uotum. Nam quandoque dicta laudabiliora casualiter scribenti se offerunt que per studii uehementiam at indaginem laboriose meditationis nequeunt inueniri. Accedit etiam aliud obstaculum ex aduerso, quia nullus casus est adeo ualidus nullaue ratio sic stabilita, quam sapientes more sophistico, si in eorum examinationem deueniat, quasi obfuscatam abusiue non faciant uacillare. De consueta igitur pietatis uestre clementia dignabimini parcere insufficientie perorantis.

substentator V        tesaurarius F       noui et ueteris tr. F hornatius F        causaliter scribendi V        casus: causus Fac      sophystico V

[1.2] Set ecce, reuerende pater, manifestum est et occultare non possum quod `iuuenis fui et modo senui.'3 Set postquam cepi senectutis oneribus aggrauari, composui librum de malo senectutis et senii, quem uestre dominationi transmitto, supplicans humiliter et deuote quatinus incultum ornatum uerborum et sententiarum pondera forsitan minus ydonea intuentes, ipsum corrigere dignemini, ut facta correctione in publicum deducatur ad hoc, ut illi qui perueniunt ad martirium senectutis et ludibrium senii, qualem qualem consolationis refocillationem in eo possint habere, quoniam per tormentum et penam aliorum senum suam quilibet quasi per speculum poterunt miseriam intueri et in hoc habere uidebuntur consolationis remedium, quia solatium esse miseris consueuit socios habere penarum.

quod V: quia F        honeribus F       suplicans F      quatenus V      minus forsitan tr. F      ut F: quod V     qualem2 F: om. V       refocilationam V       per] pro F 

[1.3] Scio tamen quod Marcus Tullius Cicero, qui fuit 'tuba Romani eloquii,'4 librum de bono senectutis5 aliquando pertractauit. Set ego non uideo quid boni uel utilitatis esse possit in graui senectute uel senio, nisi quod senes et in senio constituti ualent per lamenta penitentie abstergere sordes criminum et diluere contagia uitiorum; uel quandoque salutifera minus intelligentibus consilia exhibere. Vtilis autem est senectus usque ad finem anni septuagesimi, dummodo talium senum corpora sint in temperantia quatuor qualitatum. In mee siquidem narrationis initio a nostre mortalitatis etatibus inchoabo.

tulius F aliquando F: om. V 

[2.0] QVID SIT ETAS. VNDE DICATVR. QVOT SINT ETATES. QVID SIT PVERITIA. VNDE DICATVR. QVID SIT ADOLESCENTIA. VNDE DICATVR. QVID SIT ADOLESCENTIA. VNDE DICATVR. QVID SIT IVVENTVS. VNDE DICATVR. QVID SIT SENECTVS. <QVID SIT SENECTA.> QVID SIT SENIVM. DE QVIBVSDAM VOCABVLORVM PROPRIETATIBUS AD ETATES PERTINENTIVM.

unde dicatur (post iuuentus) F: om. V        quid sit senecta supplevi (vide 2.6): om. FV      ad etates pertinentium F: om. V 

[2.1] QVID SIT ETAS. Etas est labilis et incerte uite spatium, in quo corpus humanum alterabiliter uariatur, quia testante lob 'nunquam potest in eodem statu manere.'6 VNDE DICATVR ETAS. Etas dicitur ab 'euo,' quoniam a primo euo fuit etas. Vnde dicitur primeua nature.

rubr. etas V: om. F 

[2.2] QVOT SINT ETATES. Ypocras, qui ex ingenii nobilitate meruit esse archiatros idest princeps omnium medicorum, omnes sub numero septennario comprehendit, set Iohannicius artis phisice compilator quatuor tantum etates esse dixit. Et alii dixerunt quod quinque tantum erant etates, quorum opinioni consentio credens quod nouiter genita infantia et dentium plantatiua non sunt etates set quedam naturalia, que pueritie atque adolescentie naturaliter sunt annexa.

ingenui V        septenario numero tr. V        Iohach'ici' V        physice V       etates om. V        ingenita Vac 

[2.3] QVID SIT PVERITIA. Pueritia est primaria humanitatis etas et etatum omnium fundamentum. VNDE DICATVR PVERITIA. Pueritia dicitur a `puritate,' quoniam puer purus est ex eo quod non cogitat malum, non machinatur dolos, set uiuit absque contagio uitiorum.

est primaria F: dicitur primeua V             rubr. pueritial V: om. F 

[2.4] QVID SIT ADOLESCENTIA. Adolescentia est successiuum nature incrementum ad iuuentutis robur accedens. VNDE DICATVR ADOLESCENTIA. Adolescentia dicitur ab `adoleo' `adoles,' quoniam adolescens semper est in actione crescendi usque ad principium iuuentutis.

rubr. adolescentia sit tr. V             succesiuum F: successuum V           rubr. adolescential V: om. F 

[2.5] QVID SIT IVVENTVS. Iuuentus est principalis columpna condicionis humane. VNDE DICATVR. Iuuentus dicitur a `iugo,' quoniam iuuenis aptus est subire iugum exercitii et laboris ex uigore nature. Nam omnis ingenii claritas omnisque corporis fortitudo in iuuentute consistunt.

condictionis V 

[2.6] QVID SIT SENECTVS. Senectus est remissio naturalis caloris et suffocatio iuuentutis. Vel senectus est uexillifera mortis et animalium atque naturalium uirtutum perturbatio. QVID SIT SENECTA. Senecta ut quidam dicunt idem est quod senectus et ita equipollent. Set nulla dictio est alteri adeo equipollens quod diuersum ab equipollenti non habeat modum significandi.7 Vnde michi uidetur quod senecta est pars ultima senectutis iuxta senium constituta. Vnde Propheta orabat dicens: `usque in senectam et senium ne derelinquas me.'8 Vel posset dici quod senecta sit etas decrepita idest consumata uel ad consumationem accedens. QVID SIT SENIVM. Senium est humanitatis irrisio et putredo.

caloris om. V        suffocationis Fac       rubr. quid sit senecta V: om. F        iuxta V: iusta (?) F       posset F: potest V consumata...consumationem FV 

[2.7] DE QVIBUSDAM VOCABVLORVM PROPRIETATIBVS AD ETATES PERTINENTIVM. Vagit enfans in cunis; extra cunas balbutit et in processu temporis loquitur et discernit. Adolescens ratiocinatur et inter mundi alia negotia incipit esse astutus. Veruntamen adolescentis uie sunt inuestigabiles. Vnde Salomon sapientissimus omnium sapientum motus adolescentis inter difficillima posuit, asserens quod `uiam uiri in adolescentia' sua penitus ignorauit.9 Adolescentia siquidem est informatiua morum. Vnde idem Salomon ait: `adolescens per uiam suam gradiens, etiam cum senuerit, non discedet ab ea.'10 Iuuenis fit uir, unde uires exercet et uirilia operatur. Nimirum uiri ferunt negotiorum pondera suisque uiribus et potentia regunt orbem terrarum. Senex tepescente naturali calore tepescit. In senio siquidem constitutus flebiliter ingemiscit et mortis indicium prestolatur, sciens quod `senium annos uite metitur'11 et in eo sunt `termini constituti qui preteriri non possunt.12

rubr. quibusdam V: quibus F rubr.         ad etates pertinentium F: om. V         infans F: puer V       balbutiet V
processu F: progressu V          Salomon] ait add. F per homoioteleuton        uiri in F cum Vulg.: uite V         etiam V cum Vulg.: et F         discedet F        ferunt om. V         tepescente naturali] tepescente F, tepescenti naturali V 

[3.0] QVOD DVARUM TANTVM ETATVM INITIA SINE DVBITATIONE SCIRE VALEMVS.

[3.1] Pueritie uero initium scire possumus, quia sancta ecclesia clamat et dicit: `puer natus est nobis.'13 Principium autem senii est annus octuagesimus. Vnde Propheta dicit: `si autem in potentatibus octuaginta anni amplius eorum labor et dolor.'14 De aliis uero etatum initiis certos non habemus terminos a scriptura.

rubr. etatum V: om. F        rubr. valemus] rubrica perperam add. V          potentatibus . . . anni Vulg.: potentatibus . . . annos V, potestatibus. . . annis F 

[3.2] DE TERMINIS ETATVM. Scientie naturalis inquisitores pueritiam in septennio, adolescentiam in uicesimo quinto, iuuentutem in quinquagesimo quinto uel sexto et senectutem usque ad principium anni octuagesimi terminar noscuntur. Senii uero finem sola mors iudicio suo reseruat.

rubr. terminis F: termino V          etatum] rubrica male add. V         vicesimo quinto: xxvo V quinquagesimo quinto          vel sexto: lvo-lvio V 

[3.3] DE ORIGINE SENECTVTIS. Quandocumque frigidi humores in humano corpor incipiunt dominari, sanguis, qui solus nutrit humanum corpus, membra refouet, uigorem nature conseruat, ex frigidis fumositatibus perturbatur. Vnde partes medie ac extreme languescunt ex eo quod natura humana est uiribus sanguinis destituta, quem olim quidam philosophi animam esse dicebant.

rubr. senectutis] rubrica add. Fac       frigidis: frigidorum F       quem F: quam V       phylosophi V 

[4.0] DE SENVM PENIS ET MISERIIS EORVMDEM. Pena est afflictio corporis cum onere paupertatis. Miseria est afflictio spiritus15 et anime dolorosa cum infirmitatis et inopie grauamine. Pene atque miserie senum uix numerari ualerent, immo numerari non possent, quoniam omnis eorum actus omnisque cogitatio sub aliqua specie pene consistunt.

rubr. penis senum tr. V       rubr. eorumdem F: om. V       aflictio . . . honere F aflictio V         cum F: causa V     imo V 

[4.1] Prima pena quorumlibet senum est quando sibimet incipiunt displicere, unde uiscosos et flegmaticos humores per os et mucilagines de nasis reiciunt, reiecta plantis pedum conculcant et amouent uel puluere cooperiunt, ne suos oculos uel alienos offendant.

fleumaticos V       os] hos F       mucillagines F      pedum F: et pedibus V      ammouent F      occulos F 

[4.2] Secunda pena est quoniam ipsimet erubescunt coram dominis et amicis domesticis apparere.

[4.3] Tertia pena est quoniam domestici et amici atque familiares incipiunt eorum consortium euitare et maxime iuuenes, qui raro immo rarissime uolunt cum senibus conuersari propter lippitudines oculorum et senilem aspectum, qui iunioribus placere non potest. Senibus etiam caligant oculi, rubescunt palpebre, supercilia reflectuntur, dentes cadunt, gingiue marcescunt de quibus fetidus progreditur odoratus. Item quidam crepant, unde cum artificioso lumbari uix retinent intestina. Item quidam in uasis seminalibus portent sarcinam ponderosam, que consueuit hernia nominari. Item aliqui senes lacrimas producunt inuiti propter debilitatem uirtutis retentiue. Multi nempe senes sompno grauantur, qui cum sedent uel eunt dormitare uidentur. In quibusdam etiam senibus plus ponderant capita quam partes extreme, pro eo quod nerui, qui cerebro sunt annexi, usque ad scapulas extenduntur et delitescunt et lubricantur usque ad renum compaginem, unde plurimi senes taliter incuruantur quod fere usque ad genua ceruices inclinant. Quibusdam autem senibus paraliticantur membra, unde quidam eorum agitant capita et quidam habent manus tremulas. Quibusdam inflantur crura, tumescunt pedes, quos frequenter inuadit et occupat nobilis et generosa podagra. Item quidam senes, quando uolunt loqui, balbutiunt propter defectum dentium, qui plectrum lingue iuuare non possunt ad uerba formanda.16

quoniam F: quando V       imo V       lipitudines occulorum F      iunioribus F: iuuenibus V       occuli F       lumbare V
oasis seminalibus V: uasiis seminaries F        producant V       sompno F, somno V       sunt cerebro tr. V      annexi] et add. Novati       et delitescunt F: debilitescunt V        loqui om. Fac, loqui uolunt tr V        deffectum F 

[4.4] Quarta pena est quando senes ex actione intense frigiditatis ut credo efficiuntur auari et semper timent ne in paruo itinere uiaticum sibi deficiat iuxta mortem. Verentur etiam ne quod habent in manu dextra sinistra sibi auferre nitatur. Item quendam senem uidi qui, cum esset in mortis articulo constitutus, accepit loculum et posuit in eo bizantios et lapides pretiosos, qui post mortem eius inuentus ei fuit sub ascella suspensus. Item quidam auarus clauem thesauri sui sibi ante mortem ligauit ad coxam, unde post ipsius obitum inuenta fuit iuxta pudibunda ligata.

defficiat F        sinistra V: senestra F       quendam F: quondam V        clauem: clauim V       tesauri F      iuxta V: iusta F 

[4.5] Quinta pena est suspicio quam senes habent et precipue ceci et surdi et de actionibus et relationibus aliorum, quoniam quicquid agant uel dicant alii, semper mala in suis cordibus suspicantur.

alii] aliis Vac 

[4.6] Sexta est quando fere onnes senes efficiuntur quasi paruuli. Vnde tam de magnis quam de paruis iniuriis uoce flebili conqueruntur.

quando V: (?) F 

[4.7] Septima pena est quando senes reducunt ad memoriam iocunditates, desiderabilia, solatia, bona et gaudia que habuerunt in tempore iuuentutis.

iocunditates] iocunditatis Fac, et add. V 

[4.8] Octaua pena est recordatio specialium amicorum cum quibus uiuere consueuerant et multipliciter congaudere et modo uident illorum corpora incinerata17 iacere miserabiliter in sepulcris.

corpore V 

[4.9] Item de pena illorum senum qui habent formosas uxores non duxi sub silentio preterire. Ipsi enim pena duplici affliguntur et intollerabili martirio cruciantur quia, cum satagunt ludere cum ridiculosa Venere, non inuenitur spiritus qui impellat neque calor qui dissoluat neque humor qui decurrat.

callor Fac 

[5.] DE VXORIBVS SENVM. Uxores eorum nauseant et fastidiunt quando illas amplexari attentant eisque prehere satagunt oscula saliuosa. Item die noctuque timescunt ne in hortis eorum plantetur cucurbita hortulana, et licet res non perducatur in actum, nichilominus tamen fama circumquaque laborat. Item si filios habuerint, non ascribitur eis generatio set probitatibus uicinorum.

rubr. V: om. F          uxores] item praem. F         in hortis] in ortis F, tempore mortis V            tamen om. V 

[6.] Demum senectus alia est abhominabilis, alia derisibilis. Abhominabilis est quando senes contempnuntur ab uxoribus, uilipenduntur a filiis et relinquuntur penitus ab amicis, quia nemo est qui cum eis loqui uelit uel conuersari dignetur. Derisibilis est quando senes dicto uel facto incipiunt stultiçare, unde cadunt in fabulam populorum. Inter genera siquidem penarum, computari possunt contumelie atque improperia que senibus a iunioribus et ab aliis inferuntur.

est om. V        derisibilis F: risibilis V           contumelia V            iunioribus F: minoribus V 

[7.] Item notandum est quod quidam sunt ualde senes, set non apparet in eis manifesta senectus. Nam et alii sunt qui propter superhabundantiam flegmatis rerumque necessariarum defectum aut propter diuturnos labores, paupertatem et infirmitatem, ualde senes esse uidentur et nondum ad annum quinquagesimum peruenerunt. Discites autem, quibus omnia respondent ad uotum et renouare possunt frequentius indumenta, non sine causa reiuuenari uidentur, quoniam licet habitus non immutet naturam, exornat tamen exterius absque corruptione subiectum.

fleugmatis V          labores F: dolores V         uotum F: nutum V          exhornat F           tamen V: tantum F 

[8.] DE SENIBVS VENETIARVM ET CONSTRVCTIONE CIVITATIS QVE REGNVM MERITO NVNCVPATVR. In ciuitate siquidem Venetiarum senes ex aeris temperantia et moderata dieta uirescunt et medio colore colorati refulgent. Si uero queratur quomodo ciuitas Venetiarum sit constructa, responderi potest quod pauimentum eius est mare, celum est tectum et paries decursus aquarum. Vnde tollit facultatem sermonis materia singularis ex eo quod in orbe terrarum simile regnum non potest nec poterit inueniri.

rubr. V: om. F           senes V: senex F 

[9.] DE ILLIS QUI PALLIANT SENECTVTEM. De illis qui palliant senectutem nunc autem exclamare libet. O uesania horribilis, o temeritas abhorrenda! Quidam enim uane glorie cupidi palliare senectutem laborant et contra illam nituntur sophisticam inducere iuuentutem, quando capillos et barbam rubificare satagunt cum alchanna. Alii uero atramentaria confectione utuntur qua capillos et barbam perungunt, ut albi capilli et pilli nigrescant.

rubr. V: om. F        et contra F: om. V        barbam F: barbas V         alchanna V: alchenna F 

[10.] DE MVLIERIBVS ANNOSIS. Mulieres annose etiam cum unguentis et emplastris exornant facies, ut cuticula inferior appareat nitida et polite. Moliuntur etiam planificare sulcos faciei, quos ruga senilis arauit. Et aliquot sunt muliercule que mulierum defunctarum triças accipiunt et portant eas super uertices depilatos. Consimiles namque uiri et mulieres fatuos alchimicos imitantur, qui contra naturam uocis et rei species metallorum transmutare laborant credentes de plumbo facere aurum et de stagno uel ere argentum.

rubr. V: om. F      etiam annose tr. V      emplastris] emplaustis F, cum emplastris V       exornant] excoriant F
senilis arauit F: semel artauit V         tricas F 

[11.] DE ILLIS QVI LABORANT DECVRTARE VEL AVGMENTARE NVMERVM SVORVM ANNORVM QVIBUS VIXERVNT. Quidam sexagenarii et septuagenarii se quinquagenarios esse fatentur, ut iuniores esse credantur. Profecto de huiusmodi annorum numero frequenter oritur amicabilis contentio inter amicos. Quidam uero in senio constituti postquam ad annum centesimum perueniunt, asserunt se .cxl. uel .cl. annos habere, ut omnes de tam longeua etate mirentur. Dicunt enim quidam se uidisse scutiferos imperatoris Karoli et Rolandi,18 edificationes et destructiones multarum urbium, prelia et gesta multorum ab etatis nostre memoria ualde remota, in quibus frequenter excedunt terminos ueritatis. Item uidi Ierosolimis iuxta porticum Salomonis19 quendam hominem ualde senem, qui firmiter asserebat se fuisse cum Pontio Pilato quando Christus crucifixus fuerat a Iudeis.

multos F: amicos V        postquam F: posteaquam (sive preterquam?) V         hedificationes F          prelia V: om. F Yerosolimis V 

[12.] Item senes qui renuntiant dignitati non possunt uiuere sine pena, quia male a successoribus pertractantur. Item illi qui ad religionem transeunt plurima incommoda patiuntur. Senes uero qui propter infirmitatem et inopiam se ad domos hospitales faciunt deportari ad miserism ultimam deueniunt propter cibaria repudiate, uina mucida, fetida lectisternia et gemitus infirmorum. Item si creditur quod pecuniam habeant, datur eis aliquid mortiferum, ut citius in carnarium demergantur.

a successoribus] assucessoribus Fac          incomoda F       se V: set F         etisternia V       peccuniam F 

[13.] Denique uolens huic libro et labori 'faciendi plures libros' perpetuum finem imponere,20 dico et assero pro constanti quod omnes qui sunt in senio constituti possunt miseri appellari. Pro certo satis est miser et miserabilis, cuius mors iugiter expectatur et uita est omnibus tediosa. Vnde sepe mortem inuocat et mori non uellet, quia nemo est ita feruens ad obitum postulandum qui mortis iacula non pauescat. Nimirum beatus Martinus dum esset in ultimo uite articulo constitutus, uiuendi spatium sub quadam condicione a Domino postulauit nec meruit exaudiri.21 Verumtamen legitur quod quindecim anni uite fuerunt additi Ezechie.22 Set non est datum `uiris sanguinum et dolosis dimidiare dies' termini constituti.23 Et est notandum quod omnis homo qui tribus has penis affligitur, uidelicet senio, inopia et incurabili egritudine, potest dici miserrimus miserorum. Nec est aliud faciendum, nisi quod preparetur sarculus, fodiatur terra et ponatur corpusculum in sepulcro.

denique V: demum F            condicione F: condictione V 

[14.] Precamur denique omnipotentem Deum ut animas nostras prius euocet de uite presentis exilio et de hoc ergastulo carceris, antequam in senium tam horribile ac miserabile dilabamur et concedat nobis de sue gratie munere, ut armis uere penitentie premuniti, peruenire ad infinibilia Paradisi gaudia mereamur. Amen.

precamur F: deprecamur V             amen F: om. V

EXPLICIT LIBER DE MALO SENECTVTIS ET SENII.

rubr. senectutis] senii Vac            et senii V: om. F 


1 Cf. De obsidione Ancone 31: cui Florentia dedit initium, et Bononia, nullo preeunte doctore, celebre incrementum.

2 Ps. 76.6 (Iuxta Hebr.); cf. Boncompagnus 1.25.35 §2.

3 Augustine Ep. 213.1: `iuvenis fui, et senui' (PL 33.966; ed. GOLDBACHER, CSEL 57.373); cf. Ps. 36.25: `Iunior fui, etenim senui...'

4 Rhetorica novissima prol. 2 (ed. GAUDENZI 2.251).

5 Cato maior de senectute.

6 Iob 14.2.

7 Earlier (Tractatus virtutum §14) Boncompagno had attributed this sentence to "Buchimenon, in primo Libro Transumptionum."

8 Ps. 70.18.

9 Prov. 30.18-19.

10 Prov. 22.6.

11  Iohannicii Igagoge c. 18: `senium...suos annos vitae termino metitur' (ed. MAURACH 155).

12 Iob 14.5.

13 Cf. Is. 9.6: "Parvulus enim natus est nobis et filius datus est nobis."

14 Ps. 99.10.

15 Eccl. 1.14.

16 Cf. Alexander Neckam In Ecclesiasten 3.10 [v. Eccl. 12.4 filie carminis]: Notatur igitur in hoc, quod senes distincte verba formare non queunt, nec consuetis uti declamationibus [Cambridge, Trinity College, R.16.4 (952), fol. 228rb and R.16.3 (951), fol. 147va-b ].

17 Cf. Alexander Neckam In Ecclesiasten XXXX: [Cambridge, Trinity College, R.16.4 (952), fol. XXX and R.16.3 (951), fol. XXX].

18 For another echo of the Chanson de Roland, see Epistola mandativa ad comites palatinos 12; in general, see H. KRAUSS Epica feudale e pubblico borghese: Per la storia poetica di Carlomagno in Italia (Padua 1980). For the reception of Arthurian material by Boncompagno, see Cedrus 3.6 and Boncompagnus 1.24.3.

19 Solomon's porch (Bab al Asbat) is located within the Temple precincts, near the eastern gate (Gate of Jehoshaphat) of the city walls.

20 Cf. Eccl. 12.12.

21 Sulpicius Severus, Epistola ad Bassulam.

22 Is. 38.5.

23 Ps. 54.24.

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Università di Pavia 1999