[De vitiis evitandis et cursibus servandis in dictamine] 
[Epistola Boncompagni ad Philippum electum Ferrariensis] -- Epistola mandativa ad comites palatinos 
Siglorum conspectus -- Main menu

[1.] QUOD SINT VITIA DICTAMINIS ETC.1

[1.1] Tribus stilis, sicilicet humili, mediocri et sublimi, tria vitia opponuntur. Humili opponitur aridum et exangue, mediocri fluctuans et dissolutum, sublimi turgidum et inflatum.2

[1.2] Tum ergo est oratio arida et exanguis, tum minus frivolis et vulgaribus verbis contexitur, ut in hoc exemplo: "Rogo te, quod habeas curam de affaribus meis et non teneas pro malo, quod non veni ad te, quia ego sum valde amalatus."

[1.3] Tunc est oratio fluctuans et dissolata, quando vagatur nec aliquid provectis verbis connectit, ut in hoc exemplo: "Me non modicum diligere debeatis, quia vos estis portus, ad quem refugiunt naufragii confidenter et licet mihi omnia susportant opportuna, nostre cum dominiationi etc." Hec ergo contextu epistole verba vacillant, quia una oratio non rendet alteri.

[1.4] Tunc oratio dicitur turgida et inflata, cum aut novis verbis aliud alium inproprie translatur aut gravioribus, quam res postulat, aliud ennarratur: "Sicut fuit aliud Neronis cor, ita in Maloneis implerunt cornu bombis Grursso."

[1.5] Dico, quod tetrasillaba sit dictio finitiva, cuius penultima sit producta. In precedenti penultima sit correpta, hoc modo: "Qui recte ieiunat, a cunctis debet vitiis abstinere."

[2.] QUIS SERVANDUS SIT CURSUS IN DICTAMINE.

[2.1] "Ante vestram presentiam constitus, vos humili parte deposco, ut de dono vestre gratia meam parvitatem [231v] audiatis, si minus bene dixero amicabiliter sustinentes."3

[2.2] "Surgo in presentia vestra universos et singulos, devotius deprecans ut quod in tali casu quisque, si fieri vellet, mihi curet de gratia impertiri."

[2.3] "Ad petendam audientiam non summo exordium a remotis, sed narratione simplici vestram circumspectionem humiliter exoro, ut me si placet pacifice audiatis."

[2.4] Iterum quandoque possumus scribere parentibus taliter: "Circa litterarum studia Bononia omnimoda corporis perfovens sanitate, paternitati vestre significo me ad presens denariis" vel aliis "indigere, quia omnis de tali utiliter iam expendi. Quapropter etc."

[2.5] Multis aliis modis possumus narrare premissa declaratione et possumus dicere, si non providit, ut debuit: "Admiror et plurimum conturbor, [quod] michi tanto tempori nuntium" vel "litteras" vel "demum non misistis, cum sciveritis me vestri status notitiam multociens affectasse," vel "me paucos denarios apportasse."

[2.6] Vel aliter: "Premissa divina gratia favente insuper iam perfeci, quod consilio sapientum cathedram queo securus ascendere in generalem" vel "ad quamcumque pergere facultatem, si de vestro processerit libito vel mandato."

[2.7] Iterum sic possumus scribere amicis, ut nuda causa narretur: "Scolaris meus nova veste provectus die lune diluculo surgens, assumpta pediseta Valuncia .XX. libras imperialium deportavit, pro quibus recuperantis ad vos nuntium meum transmisi, quia eum audivi Mutinam augisse. Quapropter etc."

[2.8] Iterum quandoque ornatur principium exordio vel proverbio vel auctoritate taliter: "Ad illum recurritur confidenter, qui amicis tempore subvenit in utroque. Hinc est, quod latorem presentium cum calandria diversimode modulante vobis direxi, hucusque durat narratio, amicitiam vestram deprecans et exorans, quatenus eam domine villane curialiter ex parte mea presentare velitis."

[2.9] Iterum domino et amico sic possumus narrare: "Me vestre celsitudini" vel "dominiationi humillime [232r] recommendans, sapientiam vestram duxi etc."

[2.10] Vel aliter: "Cum sitis mihi pater et dominus spiritualis, ad vos recurrerem, cum expedit, non formido [etc.]" Vel possumus dicere "tenore presentium" vel "presentibus litteris" vel "harum serie vobis facimus manifestum"

[2.11] Et postea narrare simpliciter, quia magis placet quam si apponatur exordium. Nam Tullius dicit in libro Rhetoricorum4 "quod brevior eo dilucidior et facilior cognita narratio fiet."5 Sic ergo narratio debet esse brevis, dilucida et verisimilis. Et quilibet niti debet ad brevitatem, dummodo sua brevitas non pariat obscuritatem.

[2.12] Iterum volentes exordiri, sic possunt dicere: "Cum sitibus viri circumspecti et omne eloquentia refulgentes ad habendam vestram audientiam, cum capto benivolentiam in scrinia, quia scio, quod me absque benivolentie captatione diligentius audietis."

[2.13] "De benignitate Domini et omni astantium curialitate confisus, surgo licet cum timore ad loquendum, sperans quod in curto sermone me curabitis benignius substinere."

[2.14] "Cum sim tamquam puer non fori, nesciens vobis partes porrigo subiectivas, ut me diligentius audiatis, non verborum pulchritudinem considerantes sed propositum perorantes."

[2.15] "Benignitatem vestram, que mihi prestat audientiam ad loquendum, devotissime rogo, ut benigne me audire curetis, non moventes strepitum vel clamorem, quia multi sapientes--nedum ego rigidus et indoctus--intra tot probos deficiunt in sermone."

[2.16] "A vobis non proposui audientiam postulare, quia scio, quod estis in omnibus taliter circumspecti sic benigni sic tractabiles, quod sum ullomodo rogamine, audietis et audita memorie commendatis."

[2.17] "Loqui vero inter cunctorum minime consuevi, unde queso, ut me pacifice ferre veletis, credentes quod ea dicere affecto, que ad communem utilitatem possint et debeant multimode pertinere."

[2.18] "Istam tamen foveo et honestavi, unde me benigne audire [232v] debetis et intelligere patienter, que mea parvitas vestre sapientie enarrabit. Dilexi semper diligo veritatem. Unde me cupio citius expedire, ea tummodo proponendo, que ad presens videantur negotium pertinere."

[2.19] "Tangunt me plurimum, que adversarii proposuerant. Unde surgo ad presens, cupiens innocentiam meam plenius expurgare et ostendere patienter, quod vana locuti sunt lingua dolosa etc."

DEINDE SECUNTUR TABULE.


1 Berlin SBPK lat. fol. 509, fol. 231r-232v. Preceded by: Explicit Breviloquium magistri venerabilis Boncompagni, laudetur Christus etc.

2 The first triadic doctrine of styles was set forth in Rhetorica ad Herennium 4.8.11-4.11.17 Boncompagno does not here adopt the terms used by the anonymous auctor for the three genera dicendi (grave, mediocre, adtenuata or extenuata); the terms Boncompagno uses may have come from Isiodor (Etym. 2.17.1a: humili) and Fortunatianus (HALM ed. RLM 3.9: mediocri et sublimi). But the terms for the vices of each style and Boncompagno's descriptions of these are clearly drawn from Rhetorica ad Herennium 4.10.15-4.11.16. See FRANZ QUADLBAUER Die antike Theorie der genera dicendi im lateinische Mittelalter österreichische Adademie der Wissenschaften, Phil.-hist. Kl., SB vol 241-2 (Vienna 1962); cf. Mattheus of Vendome Ars versificatoria ed. FRANCO MUNARI (Rome 1988) 1.30: tria vitia collateralia [...] maxime debent evitari, scilicet fluctuans et dissolutum, turgidum et inflatum, aridum et exangue. Boncompagno treats the humilis stilus in Tractatus virtutum §8-§29.

3 Examples of preambles from rhetorical orations are given here and below 2.1-3, 2.12-19.

4 Rhetorica ad Herennium 1.9.15. On the three virtues of the narration, see HEINRICH LAUSBERG Handbuch der literarischen Rhetorik (Stuttgart3 1990) § 293-4, pp. 167-169. --- See Notule auree 6 (Nota quod narratio debet esse breuis, lucida et aperta, uera uel probabilis, ut Tulius in Rhetoricis dicit) and 5 (utraque Rhetorica). --- On the title 'Rhetoricorum', see: Gloss `In primis' to Cicero's De inventione (York Minster Library, XIV.M.7, fol. 2ra), Titulus autem talis est 'Incipit liber rhetoricorum'. Iste titulus valet ad operis commendationem quasi diceret: Non est iste liber Ciceronis vel alicuius rethoris sed liber rhetoricorum. Quasi quaecumque alii rhetores bene dixerunt omnia hic poterit lector reperire collecta in unum, cited from MARY DICKEY The Teaching of Rhetoric in the Eleventh and Twelfth Centuries, with particular reference to the Schools of Northern France (Oxford Diss., 1973) 59. This agrees with Boncompagno's assessment of Cicero as a compiler.

5 Compare this text with readings of MARX edition, and with collations provided by ANTON HAFNER Untersuchungen zur überlieferungsgeschichte der Rhetorik ad Herennium (Frankfurt am Main-New York: Peter Lang, 1989) Europäische Hochschulschriften. Reihe XV, Klassische Sprachen und Literaturen Bd. 45;

***
© Steven M. Wight, Los Angeles 1998

Scrineum © Università di Pavia 1999